IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) Sed quid dices de fide infusa. Quia Doctor supra probavit quod non potest demonstrari fidem infusam inesse nobis, hic arguit auctoritate Augustini 13. de Trinit. cap. 1. quod hoc possit demonstrari, cum ipse dicat, homo fidem suam tenet firmissima scientia, etc.
Dicit Doctor quod accipiendo fidem, prout dicit habitum generatum inclinantem in aliquid non evidens, etc. Nam si habeo scientiam, puta quod homo sit risibilis, non cognosco immediate talem habitum scientificum, sed per actus scientificos prompte et expedite elicitos possum arguitive cognoscere inesse mihi habitum scientificum. Sic dico de fide acquisita sive infusa, quod non possum evidenter cognoscere talem habitum in se inesse, sed bene per actum credendi et assentiendi alicui vero non evidenti, nec praesenti in se, sed tantum mihi praesenti per auditum, possum arguitive cognoscere mihi inesse habitum fidei, sicut etiam per actum intelligendi arguitive cognosco me habere potentiam intellectivam.
Ad auctoritatem Augustini, dicit Doctor quod loquitur tantum de actu primo, et non de actu secundo, id est, quod fides infusa est praesens intellectu in actu primo, ita quod intellectus habens talem habitum, potentia remota potest exire in cognitionem illius habitus, non tamen potentia propinqua pro statu isto, sicut etiam ipsa anima est intellectui praesens in actu primo sufficiente exire in actum secundum, sed non pro statu isto, et hoc potentia propinqua, ut clare exposui super quaest. 1. prologi.
(d) Ad primum principale. Doctor primo arguit probando fidem infusam nullo modo esse necessariam, quia fide acquisita firmiter ad haeremus historiis Scripturae sacrae et Evangelio, quia firmiter credimus veraces eos esse, qui libros Canonicos condiderunt, sicut etiam fide acquisita firmiter inhaeremus historiis de rebus bellicis per hoc, quod credimus veraces esse, qui talia referunt.
Respondet quod licet fides acquisita sufficiat ad assensum, et tamen non est ita perfecte certus, sicut cum fide infusa, ut patet quaest. 14. Quodlib. Et ultra ponitur fides infusa, tum quia per eam actus est magis intensus ; tum quia magia perficit intellectum in esse primo, cum sit actus supernaturalis, quam fide acquisita.
(e) Ad secundum. Secundo arguit, quia intellectus potest assentire fide acquisita conclusioni falsae oppositae conclusioni necessariae ; patet, quia quis fide acquisita per syllogismum sophisticum assentit opposito conclusionis demonstrabilis, sicut habens ignorantiam dispositionis, qui scilicet est in errore, firmiter adhaeret illi falso ; ergo a fortiori quis fide acquisita potest firmiter assentire vero neutro, cujusmodi est articulus fidei, qui est nobis praesens per auditum, ut verum neutrum, ut supra patuit.
Respondet concedendo quod aliquis per syllogismum sophisticum, potest assentire conclusioni oppositae conclusioni demonstrabili, nunquam tamen firmiter assentiret et tunc causa assensus est apparentia syllogismi, quia scilicet syllogismus apparet verus, et non est sic: et causa prima deceptionis est defectus in forma, non in materia, scilicet quia syllogismus peccat vere in forma, ideo assentiens conclusioni talis syllogismi oppositae conclusioni demonstrabili vere decipitur ; et defectus talis deceptionis non est defectus in materia, puta quod una praemissarum sit falsa, quia tunc nunquam staretur ad aliquod principium verum, sed si iretur in infinitum in principiis. Vult dicere, quod quando quis decipitur, adhaerendo conclusioni falsae oppositae conclusioni demonstrabili, puta ad haerendo huic conclusioni, quod homo non sit risibilis, quae opponitur isti conclusioni vere demonstrabili, scilicet homo est risibilis, si adhaeret per syllogismum sophisticum peccantem in materia, puta quia major vel minor est falsa, et tamen assentit majori vel minori, vel verae, hoc erit per alium syllogismum sophisticum ; et tunc quaero, si assentit illi propositioni falsae, ut verae per alium syllogismum sophisticum, aut per syllogismum peccantem in forma, aut in materia? Si in forma, tunc defectus in forma est causa deceptionis, et sic non erit major ratio de primo quam de secundo. Si vero in materia, tunc stabitur ad aliud principium verum, vel principia vera, ex quibus sequitur conclusio falsa, quae non potest sequi, nisi ex solo defectu syllogismi peccantis in forma, sed iretur in infinitum in principiis.
(f) Sed cum dicitur. Si dicatur, quod saltem aliquis haereticus firmiter adhaeret suo errori, credens illum esse verum intantum, quod mori paratus est pro eo ; ergo a fortiori fide acquisita firmiter assentimus articulis fidei.
Dicit Doctor quod nullus haereticus proprie loquendo (excludendo simpliciter infideles) est, qui non reputet se Christianum, et ideo ex intellectu falso Scripturae, quem male intelligendo credit esse verum, assentit conclusioni falsae.
(g) Ad aliud. Tertio arguit, quia si fides infusa ponitur, illa non potest corrumpi nec amitti in nobis, quod est falsum ; patet quod non possit corrumpi, quia ex quo talis fides esset creata, esset tantum annihilabilis, sed creatura, sicut non potest creare, ita nec annihilare, quia tanta virtus requiritur in annihilando, quanta in creando, ut patet a Doctore in 4. dist. 1. quaest. 1. et dist. 16. quaest. 2. et per consequens nullus habens fidem infusam per quemcumque errorem, posset ipsam annihilare. Si dicatur quod immediate annihilatur a Deo, et hoc tantum demeritorie, contra, quia si sic, hoc esset per maximum demeritum, scilicet per odium Dei, sed sic non perditur ; patet, quia daemones credunt et contremiscunt, habent fidem informem, et tamen odiunt Deum.
Respondet Doctor quod fides infusa non corrumpitur in nobis effective, sed tantum demeritorie, id est, quod nullus habens fidem infusam, potest per aliquem actum illam annihilare, quia tunc posset eam creare, patet per Doctorem dist. 1. q. 1. et dist. 16. quaest. 2. et 4. ubi vult quod potens super unum oppositum effective vel defective, potest super aliud : vide ibi ; et ideo de potentia Dei absoluta posset stare habitus fidei infusae cum haeresi, ut supra dixi. Annihilaretur ergo a nobis fides infusa tantum demeritorie, ,et non per quodcumque demeritum, sed per illud, quod ex ratione sua opponitur fidei, cujusmodi est infidelitas, sive error circa credibilia.
Adverte tamen, quod error actualis, licet formaliter opponatur veritati actuali oppositae, sicut actu errans credens firmiter Spiritum sanctum non procedere a Filio, talis error formaliter opponitur huic veritati, qua quis credit Spiritum sanctum vere procedere a Filio ; ista enim non stant simul, quod ibi quis simul actu credat firmiter Spiritum sanctum non procedere a Filio, et Spiritum sanctum procedere a Filio, tamen talis error actualis non opponitur habitui fidei infusae formaliter, sed tantum demeritorie : et hoc est quod dicit Doctor.