CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De felicitate perfecta intellectus speculativi.
Perfecta autem felicitas operatio intellectus speculativi est. Quae autem sit ratio perfectionis,ex his quae nunc dicentur, apparebit. Suspicamur enim, et haec suspicio ab antiquo ab hominibus tolli non potuit, deos beatos et felices esse. Deos autem dicimus intellectus divinos motores caelestium, bonitates scilicet luminibus intellectualibus inferioribus inlluentes. Si autem felices dicimus, cum omnis felicitas in actione quadam sit, debitum est nobis quasdam actiones attribuere diis. Omnis autem actio quae per intellectum est, de tribus una est : aut enim est actio virtutis moralis, aut factio artis, aut speculatio intellectus contemplativi perfecti et adepti. Videamus ergo si eis possint attribui actiones virtutis moralis. Dicemusne eos justos ab operationibus justitiae civilis ? Si enim hoc dicamus, ridiculi apparebunt et derisibiles omnes dii. Tunc enim erunt commutantes res ad communitantem pertinentes, vel per proportionem medietatis arithmeticae vendendo et emendo et mutuando, vel secundum proportionem medietatis geometricae unicuique quod dignum est tribuendo, et laudibus et praemiis et paenis, et erunt reddentes deposita, et quaecumque alia talia secundum justitiam fiunt observantes. Et si proportio ista non servetur, erunt litigantes, et ad invicem recurrentes, quemadmodum homines. Quae omnia ridiculosa sunt. Similiter si attribuimus eis fortitudinis opera, sequitur quod erunt sustinentes terribilia in bellis, et periclitantes se vulneribus et ictibus propter bonum civile vel rempublicam quae est inter eos. Adhuc autem si attribuimus eis liberalitatis opera in quibus bona fortunae dantur, quaeramus tunc, cui dabunt talia bona ? Non enim dabunt orbem quem movent, vel partem orbis : sed oportet quod dent aliquod numisma, vel quod numismate mensuratur, quo inter se utantur vel aliquod tale quod simile est numismati. Sed hoc valde ridiculosum est. Si autem dicimus esse in operibus temperantiae, tunc non erunt dii : et quaeramus, quid tune erunt quod passionibus subjaceat ? Si enim ita deos laudamus, quod dicimus non continentes quidem esse, eo quod pravas concupiscentias non habent : temperatos autem, quia naturales habent passiones moderatas, valde onerosa et probrosa laus erit ad hominum passiones deos referentes. Sic autem in omnibus apparet transeuntibus omnia quae virtutum sunt moralium. Omnia enim talia circa actiones deorum ponere, prava et indigna sunt diis. Eodem autem modo etiam est de prudentia, quae (sicut dictum est) conjugata est moralibus virtutibus : et si Plato exemplares virtutes dicat esse in diis, constat quod
aequivoce dicentur ad virtutes humanas. Justitia enim exemplaris secundum Platonem fontale principium est, omnem justitiam profundens. Eodem modo est fortitudo exemplaris et temperantia. Et de talibus hic non loquimur nos : profundemus enim justitiam, non opus justitiae civilis. Cum ergo suspicentur deos vivere : vivere autem ut vigilia, non sit nisi in operati, de necessitate sequitur deos operari. Oportet enim quod dicantur non dormire,quemadmodum Endymiona, hoc est, clausos interius intellectus . Accusativus enim Graecus est Endymiona, et dicitur ab AdminBookmark quod est in, et AdminBookmark quod est intellectus : et endymonia sunt interius clausae intelligentiae et ligatae. Somnus enim deorum non potest esse ligamentum sensuum, quia sensus non habent : erit ergo ligamentum intellectuum, quod valde ridiculum est dicere in diis. Si ergo tale agere aufertur a virtute, cum omnis virtus moralis activum quoddam principium sit, aufertur operatio virtutis moralis ab ipsis. Factio autem artis est : et si facere attribuitur eis, oportet quod ut textores vel fabri sint, vel aliquam, aliam factionem artis mechanicae exerceant, quod omnino absurdum est. Agere sic et facere ablato, de genere operationis nihil relinquitur, nisi speculatio. Speculatio igitur secundum intellectum attribuitur diis, etiam propter quod operatio Dei qui perfectione beatitudinis differens est a nostra, relinquitur quod sit speculativa : et ulterius accipitur, quod sit inter humanas operationes quae divinae operationi cognatissima est et simillima, est felicissima. Speculatio autem per intellectum adeptum, simillima est. Haec ergo felicissima est.
Signum autem hujus est, quod omnia animalia reliqua ab homine bruta, eo quod tali operatione perfecte privata sunt, nullo modo participant felicitatem. Quamvis enim Epicurus dicat bruta participare
felicitatem, quando commode secundum naturam vivunt et voluptuose : eo quod Epicurus voluptatem felicitatem dicit esse : tamen haec felicitas non est nisi per metaphoram dicta. Similiter etiam Stoici veteres usque ad Platonem felicia dicebant bruta, quando verno tempore optimis secundum naturam gaudent. Cujus signum esse dicebant in musicis : tunc enim tota die cantant, et cantando proprias perficiunt operationes. Quae si in tristitia essent, pro certo a talibus refugerent. Hoc tamen non est nisi metaphorice dictum. Propter quod et Plato Stoicorum praecipuus in hoc consentire noluit, sed. posuit felicitatem esse in operatione intellectus. Deorum ergo perfectissima est felicitas. Diis enim omnis vita et tota beata est : quia speculatores sunt suiipsorum, et speculationi nihil interponunt. Hominibus autem tantum felicitatis competit, quantum similitudo talis speculationis hominibus existit. Aliorum autem animalium brutorum nullum felix est, eo quod nequaquam communicant tali speculationi. In quantum enim protendit et extendit se speculatio in vita scilicet annua, vel multorum annorum, in tantum etiam felicitas participatur a vita. Et quibus magis existit speculari limpidius ibi vel dulcius, illis etiam vel magis existit felices esse : non quidem secundum accidens, ut scilicet propter aliquid aliud felices sint quod coaccidit speculationi, sicut dixerunt et Epicureus et Stoicus. Sed felices existit eis esse secundum ipsam speculationem ad nihil aliud relatam. Speculatio enim secundum seipsam honorabilissimorum et pretiosissimo rum est. Stoicus autem dixit quod speculatio beatitudinis non est per se, sed. in quantum perducit ad virtutem. Epicureus vero quod in quantum perducit ad commodum et voluptatem. Nos autem dicimus quod per seipsam felicitas est, quod quidem et Plato solus inter Stoicos dixit. Ergo quae- dam speculatio felicitas. Speculatio enim adepti intellectus et perfecti optimi felicitas est.