CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Impugnat Henricum duplici testimonio Augustini, et ratione, quia alias mens semper esset sub intellectione, quia ipsa esset activa et passiva sine impedimento.
Contra istam (a) opinionem quod non sit intentio Augustini apparet 9. de Trinit. cap. ult. Liquido tenendum est, quod omnis res quam cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui, ab utroque enim paritur notitia, a cognoscente scilicet et cognito. Idem 2. de Trinit. cap. 2. Ex visibili et vidente gignitur visio.
Item 15. de Trinit. c. 10 et 24. ut praedictum est, formata quippe cogitatio ab ipsa re quam scimus, verbum est;
ergo intendit attribuere aliquam causalitatem objecto.
Hoc etiam arguitur (b) ratione sic, quia tantum sunt quatuor genera causarum per se, sicut apparet ex 2. Physic. et 5. Metaph. ergo illis existentibus in se perfectis, et non impeditis et sufficienter approximat, sequetur effectus ex illis si sint causae naturales, vel poterit saltem esse si sint causae libere agentes ; et quia forma habet este aliquo modo per productionem, et finis sequitur productionem rei in esse, aut si praecedit, hoc est, inquantum movet efficiens ad agendum, ideo quando duae causae priores ipsa re, scilicet efficiens et materia sunt in se perfectae, et approximatae et non impeditae, sequitur effectus vel saltem potest sequi: ergo si anima est totalis causa activa notitiae genitae, et ipsa est materia disposita, sive subjectum receptivum vel susceptivum respectu ejusdem, et ipsa est semper actu praesens cum sit causa naturalis, semper erit actualis intellectio in ea, cujus ipsa est causa, et cujus ipsa est causa de se, vel saltem aliqua, in quam potissime ipsa potest. Non enim potest poni imperfectio alicujus causae in se, retenta prima hypothesi, nec non approximatio, nec impeditio, quia nihil videtur tunc impediens.
Fugere autem (c) ad causam sine qua non, quae requiritur ad hoc ut notitia gignatur, hoc est dicere quod omnes per se causae non sunt sufficientes causae, sed requiritur aliquid aliud a quo res causanda dependet essentialiter: ergo non erunt tantum quatuor causae, sive quatuor genera causarum, sed plura, vel aliquid dependebit essentialiter ab aliquo quod non est causa ejus.
Item, omnes causae praeter quatuor dicta sunt accidentales rei; igitur non simpliciter res dependet ab eis, nec in esse nec in fieri. Antecedens dicit expresse Comment. 1. Physic. comm. 30. et 31. Item, probat quod non sunt nisi quatuor causae cujuslibet rei, vel aliqua istarum, 2. Physic. comm. 68. 69. et 70 per demonstrativam sufficientiam.
(d) Per hoc etiam improbantur diversi modi ponendi tenentium istam opinionem; sive enim ponatur objectum necessarium in ratione causae sine qua non, vel in ratione termini, vel in ratione excitantis, si non detur sibi aliqua per se causalitas, cum ipsae per se causae sint perfectae in se et approximatae, et omne impedimentum remotum,quomodo salvabitur quod ipsum necessario requiratur, nisi ponendo quinque genera causarum?
Specialiter etiam illud de excitatione non videtur valere. Quaero enim quid sit excitare ?si aliquid causare in intellectiva potentia; ergo objectum aliquid causat antequam intellectiva de se agat: ergointellectiva non est tota causa prima respectu cujuslibet in se causati, sed etiam objectum. Si excitare non sit aliquid causare in potentia intellectiva, non aliter se habet in se post excitationem quam ante, et ita non magis excitatur nunc quam prius. Haec tamen ratio concluderet simili modo ut videtur, contra actionem voluntatis. Unde ad ipsam responderi potest, quod quando aliquae formae habent essentialem ordinem, ita quod una recipitur mediante altera in eodem sive sit natura sive potentia, et hoc sive ab eodem agente sive ab alio, dato etiam quod neutra sit ratio recipiendi alteram, nunquam secunda potest induci ab agente in suo receptivo, nisi prima sit prius inducta. Exemplum de volitione et delectatione, ponendo illa esse diversa realiter, nunquam secunda recipitur nisi prius prima recipiatur, cum tamen secunda habeat causam activam naturalem praecedentem, etiam antequam sit volitio, et in hujusmodi ordinatis negatur major. Similiter de specie intelligibili ad intellectionem, ponendo speciem intelligibilem non esse causam effectivam nec receptivam intellectionis. Similiter de lumine, et si non sit activum, neque receptivum respectu speciei coloris.
Aliter dicitur, quod quandoque aliquam formam recipi in suo potentiali, de necessitate praeexigit aliam formam recipi in suo receptivo, et falsa est illa major ;agens perfectum approximatum passo, et non impeditum, potest agere intelligendo de potentia proxima, et hoc sive receptivum formae prioris sit eadem potentia cum receptivo formae posterioris (exemplum,volitio et delectatio in voluntate) sive sint eadem realiter (exemplum, in anima intellectio et volitio ponendo totaliter voluntatem activam respectu velle,) sive in eodem supposito recipiantur, non in una natura, nec potentia, (exemplum, de phantasmate et intellectione si negetur species intelligibilis, et actio tota detur intellectui) sive in alio et alio supposito recipiatur forma prior et posterior, (exemplum, lumen in aere et in aqua a Sole.)
Nec hic salvatur propositio, quod forma prior sit activa respectu posterioris vel ratio recipiendi, sicut lumen in medio respectu speciei coloris, quia si in talibus instetur, nihil valet instantia, quia ibi activum proximum deficeret vel passivum proximum; in quatuor autem instantiis positis neutra conditio accidit, nam nec volitio est causa activa delectationis, sed objectum, nec receptiva, sed voluntas, sic in aliis secundum illas opiniones.
Nec est dicendum quod major illa est vera, nisi ab eodem sint duo effectus necessarii secundum ordinem producibiles, quia etiam non est vera, si necessario est ordo inter formas a diversis agentibus inducibiles, sicut patet instantiis positis. Universaliter ergo quaecumque forma ad hoc ut recipiatur in suo passivo, requirit aliam prius recipi in quocumque, nunquam activum formae secundae est in potentia accidentali ad agendum in receptivum illius, nisi forma prior jam sit inducta: ergo potest dici quod pro instanti pro quo est causabilis dependet ab aliis, quia non est causabilis nisi naturaliter post aliam quae praeexigitur. Igitur forma posterior, quoad fieri dependet essentialiter ab alio, quam a suis per se causis.in fieri, quae sunt agens et materia. Concedi potest igitur haec conclusio, quod prius essentialiter, non tantum convenit esse ut effectus sit, sed etiam posterius, patet in tractatu de primo principio ;tamen non probabiliter negatur illa major, nisi ostendatur prioritas alterius formae veluti actu vae respectu secundae,vel ut rationis recipiendi, vel ut effectus propinquioris causae communi, vel causae necessario prius causanti.