IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Pro intelligentia hujus solutionis, nota quod proportio Geometrica est secundum similitudinem proportionis tantum, ut sicut se habet 4. ad 2. ita 8. ad 4. quia utrobique est proportio dupla. Item, sicut se habet 6. ad 4. ita 9. ad 6. quia utraque proportio est sesquialtera; at proportio Arithmetica est secundum aequalem excessum extremorum, ut sicut se habet 4. ad 2. ita 8. ad 6. Actus fidei in Deum est perfectior secundum proportionem Arithmeticam, actu scientiae principiorum, et secundum proportionem Geometricam e coutra,quia notitia scientifica magis attingit ad proportionem totalis intelligibilitatis principii, quam notitia fidei ad totalem notitiam Dei ; at haec, quia nobilior, excedit illam, et sic est perfectior secundum proportionem Geometricam. Vide Lychet. hic, et Pitigianis art. 11.
Ad aliud (h), concedo quod fides infusa est perfectior habitus simpliciter quocumque habitu acquisito, eo quod ratione suae perfectionis non potest causari, nisi a Deo in i ratione causae, ut causat objectum, vel per alium modum supplendo vicem objecti, quod non est perfecte praesens in ratione objecti respectu fidei.
(i) Et cum dicis, igitur actus credendi est simpliciter perfectior quam actus intelligendi elicitus ab habitu naturali perfecto primorum principiorum, dico quod est loqui de actibus istis in se, et sic actus credendi est perfectior, quia a perfectiori principio elicitus, et in perfectius objectum tendit ; et est loqui de eis (k) secundum quod plus vel minus attingunt objectum in quod tendunt, quantum ad intelligibilitatem objecti ; et sic dico, quod actus intelligendi est perfectior, quia ejus objectum non tantum excedit ipsum in intelligibilitate non intellecta,
quantum Deus excedit actum credendi in intelligibilitate non intellecta per actum fidei. Exemplum, oculus aquilae videt Solem, oculus meus videt candelam ; tunc simpliciter loquendo, visio aquilae est perfectior, quia a perfectiori et acutiori potentia est elicita; sed loquendo de actu secundum proportionem ad objectum, est e converso, quia visio mea magis attingit ad totam visionem candelae, quam visio aquilae ad totam visionem Solis in se, et ita secundum proportionem Geometricam visio mea est perfectior ; secundum autem Arithmeticam, visio aquilae, quia nobilius est parum attingere de nobilioribus objectis, quam multum de aliis, ut dicit Aristoteles 2. de Animalibus.