In Psalmis praecedentibus manifestata est dignitas justorum; hic autem imploratur auxilium contra persecutiones impiorum; et circa hoc tria facit. Primo enim petit divinum auxilium contra peccatores persequentes. Secundo confitetur sibi hujusmodi tribulationes pati propter peccatum, ibi, domine ne in furore. Tertio ostendit suam fiduciam quam habet in deo, ibi, expectans expectavi.
Circa primum tria facit. Primo enim petit divinum auxilium contra impiorum persecutionem. Secundo describit eorum nequitiam, ibi, dixit injustus. Tertio ostendit eorum prosperitatem esse contemnendam, ibi, noli aemulari. Titulus communis est, in finem Psalmus ipsi David. Mystice pertinet ad christum verum David: et secundum mysticam expositionem est secundus Psalmus eorum qui prolixe loquuntur de passione christi. Primus fuit, deus deus meus respice, Ps. 21. Hic ergo Psalmus, sive legatur ex persona David, sive christi, vel cujuscumque; duo facit. Primo enim petit impiorum repulsam. Secundo assignat causam, ibi, surgentes testes. Circa primum tria facit. Primo enim petit adversariorum condemnationem. Secundo proponit condemnationis interitum, scilicet eorum culpam, ibi, quoniam gratis. Tertio assignat fructus condemnationis hujus, ibi, anima autem mea. Circa primum duo facit. Primo enim proponit in generali suam petitionem. Secundo explicat eam, ibi, apprehende arma etc.. Circa primum duo petit in generali; scilicet condemnationem eorum, et divinum auxilium, ibi, expugna. Haec enim duo petit contra duo: nam contra nocentes petit condemnationem, et contra impugnantes petit divinum auxilium.
Primo quis impugnat alium. Secundo praevalens ei nocumentum infert. Est ergo hic ordo praeposterus.
Quando enim aliquis impugnat alium, non statim meretur condemnationem, sed concitatur impugnatus ad petendum auxilium; quando vero nocet, tunc petit condemnationem. Et ideo hic distinguit utrumque: quia nocumentum prius est in intentione inferentis: et ideo primo petit condemnationem nocentium. Dicit ergo, o domine, judica nocentes me. Est autem triplex judicium: scilicet condemnationis: jac. 2: judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam.
Item purgationis: nehe. 4: tempus est ut incipiat judicium a domo domini. Item discretionis: Psal. 42: judica me deus, et discerne causam meam. Hic autem agitur de primo. Similis petitio habetur Hier. 11: tu autem domine Sabaoth, qui judicas juste et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis.
Contra. Matth. 5: orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
Respondeo. Dicendum quod in omnibus istis imprecationibus duplex est intellectus. Unus, quod dicantur per modum praenunciationis, ut cum dicit, judica; quasi dicat, judicabis. Vel ut omnia intelligantur prolata non ex zelo vindictae propriae, sed divinae justitiae, cui se conformant justi. Secundo impugnatus desiderat ut adversario resistat; unde ait, expugna impugnantes me, ut scilicet non praevaleant in me: Hier. 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis: isa. 63: ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.