Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam.
Opinati sunt autem quidam spiritum sanctum creaturam esse, aliis creaturis excelsiorem: ad cuius assertionem sacrae Scripturae testimoniis utebantur.
Dicitur enim Amos 4-13, secundum litteram septuaginta: ecce formans montes, et creans spiritum, et annuntians homini verbum eius. Et Zach. 12-1: dicit dominus, extendens caelum, et fundans terram, et creans spiritum hominis in eo.
Videtur igitur quod spiritus sanctus sit creatura.
Adhuc. Dicit dominus, Ioan. 16-13, de spiritu sancto loquens: non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur: ex quo videtur quod nihil ultroneae potestatis auctoritate loquatur, sed iubenti per ministerium famuletur; loqui enim quae quis audit, famulantis esse videtur. Videtur igitur spiritus sanctus esse creatura deo subiecta.
Item. Mitti inferioris esse videtur: cum in mittente importetur auctoritas.
Spiritus autem sanctus a patre et filio mittitur. Dicit enim dominus, Ioan. 14-26: Paraclitus spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia; et Ioan. 15-26: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre. Spiritus ergo sanctus et patre et filio minor esse videtur.
Adhuc. Scriptura divina, filium patri associans in his quae divinitatis esse videntur, de spiritu sancto mentionem non facit: ut patet Matth. 11-27, cum dominus dicit: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, de spiritu sancto mentione non facta. Et Ioan. 17-3 dicitur: haec est vita aeterna, ut cognoscant te, solum deum verum, et quem misisti, iesum christum, ubi etiam de spiritu sancto mentio non fit. Apostolus etiam, ad Rom. 1-7, dicit: gratia vobis et pax a deo patre nostro, et domino iesu christo; et I ad Cor. 8-6: nobis unus deus pater, ex quo omnia et nos in illo et unus dominus iesus christus, per quem omnia et nos per ipsum: in quibus etiam nihil de spiritu sancto dicitur. Videtur igitur spiritus sanctus deus non esse.
Amplius. Omne quod movetur creatum est: ostensum est enim in primo deum immobilem esse. Spiritui autem sancto Scriptura divina motum attribuit.
Dicitur enim Gen. 1-2: spiritus domini ferebatur super aquas. Et Ioel. 2-28: effundam de spiritu meo super omnem carnem.
Videtur igitur spiritus sanctus creatura esse.
Praeterea. Omne quod potest augeri vel dividi, mutabile est et creatum.
Haec autem spiritui sancto in Scripturis sacris attribui videntur. Dicit enim dominus, Num. 11, ad Moysen: congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis. Et IV Reg. 2, dicitur quod eliseus ab elia petiit, obsecro quod fiat spiritus tuus duplex in me et elias respondit, si videris quando tollar a te, erit quod petisti. Videtur ergo spiritus sanctus esse mutabilis, et non esse deus.
Item. In deum tristitia cadere non potest: cum tristitia passio quaedam sit, deus autem impassibilis est.
Cadit autem tristitia in spiritum sanctum.
Unde apostolus dicit, Ephes. 4-30: nolite contristare spiritum sanctum dei. Et Isaiae 63-10 dicitur: ipsi ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sanctum eius. Videtur igitur spiritus sanctus deus non esse.
Adhuc. Deo non convenit orare, sed magis orari. Spiritui autem sancto orare convenit: dicitur enim ad Rom. 8-26: ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
Spiritus ergo sanctus non esse deus videtur.
Amplius. Nullus congrue donat nisi id cuius habet dominium. Sed deus pater dat spiritum sanctum, et similiter filius. Dicit enim dominus, Lucae 11-13: pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se; et Act. 5-32, Petrus dicit quod deus spiritum sanctum dedit obedientibus sibi.
Ex his igitur videtur quod spiritus sanctus deus non sit.
Item. Si spiritus sanctus verus deus est, oportet quod naturam divinam habeat: et sic, cum spiritus sanctus a patre procedat, ut dicitur Ioan. 15-26, necesse est quod ab eo naturam divinam accipiat.
Quod autem accipit naturam eius a quo producitur, ab eo generatur: proprium enim est geniti ut in similem speciem sui principii producatur. Spiritus ergo sanctus genitus erit, et per consequens filius. Quod sanae fidei repugnat.
Praeterea. Si spiritus sanctus naturam divinam a patre accipit et non quasi genitus, oportet divinam naturam duobus modis communicari: scilicet per modum generationis, quo procedit filius; et per illum modum quo procedit spiritus sanctus.
Hoc autem uni naturae competere non videtur, ut duobus modis communicetur, si quis universas naturas inspiciat. Oportet igitur, ut videtur, cum spiritus sanctus, naturam per generationem non accipiat quod nullo modo accipiat eam. Et sic videtur non esse verus deus.
Fuit autem haec positio Arii, qui filium et spiritum sanctum dixit esse creaturas; filium tamen maiorem spiritu sancto, et spiritum sanctum eius ministrum; sicut et filium minorem patre esse dicebat.
Quem etiam quantum ad spiritum sanctum secutus est Macedonius, qui de patre et filio recte sensit quod unius eiusdemque substantiae sint, sed hoc de spiritu sancto credere noluit, creaturam eum esse dicens.
Unde quidam macedonianos semiarianos vocant, eo quod cum Arianis in parte conveniunt, et in parte differunt ab eisdem.