CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
In quantum indiget exterioribus felicitas contemplativa ?
Opus autem erit huic felicitati, si perfecta esse debeat, etiam prosperitate exteriori : eo quod felix homo est, et humanis indiget. Hominis enim natura non est per se sufficiens sine exterioribus ad speculari. Oportet enim corpus sanum esse, et cibum competentem ad esse : et oportet existere etiam reliquum famulatum in veste, et domo, et lectulo, et aliis sine quibus homo in bono statu non est : et quibus si indigeat, a speculatione retrahitur.
Quamvis autem dicamus quod non contingit aliquem sine exterioribus bo-, nis beatum esse in opere, non famem pro- pter hoc aestimandum est quod multis et magnis et superfluis indigeat homo ad
hoc quod futurus sit felix. Per se enim sufficientem esse non est in siiperabun- dantia multorum et magnorum : neque judicium rectum est quod judicetur felicitas in superabundantia : neque actio propria hominis perficitur ex abundantia exteriorum, quinimo ex talibus potius impeditur. Eos qui non sunt principes terrae et maris, possibile est ex sufficienti
facultate agere bona felicitatis. Si enim moderate habeat exteriora ad necessitatem sufficientia aliquis, potestatem et facultatem habet satis agere secundum virtutem. Hoc autem est videre manifeste in exemplis. Si enim considerentur differentiae hominum, invenietur quod frequenter idiotae sive simplices, nullo praediti potentatu, non minus agunt studiosa et felicia quam potentes, sublimibus potentatibus praediti. Quinimo magis agunt: quia frequenter potentes curis eorum quae habent pro cura, retrahuntur. Sufficiens est igitur tanta existere exteriorum, quanta necessitati et bonae habitudini sufficiunt.
In hanc enim sententiam praecipui Stoicorum et Epicureorum concordant. Solon enim praecipuus, felices enuntiavit esse qui moderate in exterioribus bonis fortunae ditati sunt : in hoc procul dubio bene dicens. Tales enim existimabat sine impedimento esse agentes optima : et sunt viventes, temperate secundum omnis virtutis moderamen. Contingit enim eos qui moderatam habent possessionem, sine impedimento agere quae oportet secundum virtutem.
Similiter etiam et Anaxagoras Epicureorum princeps, videtur non existimare felicem esse praedivitem neque praepotentem. Dixit enim de se quod non admirabitur si multitudini communi appareat inconveniens. Inconvenientem enim cum dixerunt multi, quia non festinavit ditari et in potentatibus exaltari. Quare autem non admirabitur, su.bindux.it causam dicens, quod multitudo communis non judicat felicem nisi in his quae sunt exteriora et fortunae bona. Tales enim alia bona non cognoscunt. Interiora enim bona communis plebs ignorat, vilis et indocta existens : cum tamen in inferioribus praecipue sit felicitas.
Opiniones ergo tam Stoicorum quam Epicureorum sapientium rationibus hic a nobis inductis concordare videntur. Opi-
niones vero tales circa moralia fidem quamdam habent. Verum enim in operabilibus ex. vita et operibus judicatur potius quam ex sermonibus. Vita enim dominans est, et non sermo : eo quod omnia moralia, de quibus praedictum est, intendere nos oportet inferendo ea ad vitam et opera : et quando opera concordant sermonibus, sermones acceptandi sunt : quando autem dissonant, tunc sunt tamquam sermones inarticulati, qui usque ad auditum quidem suscipiendi sunt, sed dimittendi ut in aera dissolvantur.