CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra istam opinionem. Per has auctoritates Doctor intendit probare, quod pars intellectiva non sit totalis causa notitiae, sed etiam objectum concurrit saltem ut partialis causa, et auctoritates clarae sunt in littera.
(b) Hoc etiam arguitur ratione sic. Nota hanc singularem rationem, quam prohat Doctor quod anima sive pars intellectiva non sit totalis causa intellectionis, et in ista ratione praemittit duo.
Primum, quod tantum sunt quatuor genera causarum per se ut patet 2. Physic. text. com. 28. quae sunt materia, forma, efficiens et finis, quae numerantur ab Aristotele, ubi supra sic dicente: Uno quidem igitur modo causa dicitur, ex quo fit aliquid cum insit, sicut aes statuae et argentum phialae, et haec est causa materialis. Subdit: Alio autem modo species et exemplum, haec autem ratio est ipsius quod quid erat esse, et hoc tangit causam formalem a qua principaliter et ultimate accipitur quod quid erat esse totius compositi. Subdit textum com. 29. qui textus sic incipit: Amplius unde principium mutationis primum, aut quietis est, ut consilians causa, et pater filii, et omnino faciens facti, et commutans commutari, et haec est causa efficiens. Et de causa finali statim sequitur: Adhuc autem quemadmodum finis, hic autem est quod cujus causa., ut ambulandi sanitas; propter quid enim ambulat ? dicitur ut sanetur. Istae etiam causae patent ab Aristotele 5. Metaph. text. com. 2. Et incipit textus ibi: Causa vero dicitur uno quidem modo, ex quo fit aliquid in existente, et vide litteram. Et infra : Omnes, inquit, causae dictae in quatuor cadunt modos manifestissimos. Et ibi Commentator exponit, quod omnes causae reducuntur ad haec quatuor genera.
Secundo supponit Doctor quod causa formalis, cum sit terminus alicujus productionis, est posterior efficiente et materia ut patet ; finis vero si accipitur tantum in intentione, supple inquantum amatus et desideratus movet efficiens, est prior efficiente. Sed finis in re, qui principaliter intenditur ab agente, ut sanitas est simpliciter posterior ; ubi ergo est agens perfectum et non impeditum approximatum materiae dispositae, et omni impedimento amolo, si tale agens agat per modum naturae, de necessitate sequitur actio, cum ad actionem tantum illa requirantur a quibus dependet in esse
His praemissis Doctor per hanc rationem deducit opinionem ad manifestissimum inconvei iens. videlicet quod si anima intellectiva est totalis causa intellectionis, de necessitate actu intelliget quodcumque objectum, cujus oppositum experimur. Et quod hoc sequatur, probatur sic: Activo naturali et totali, et passivo debite approximatis et non impeditis, de necessitate sequitur actio respectu cujuscumque. Activum naturale est totale activum, et passivum naturale eorumdem est receptivum. Ista propositio exposita est supra in quaest. 1. prologi. Sed anima per Henricum est totale activum respectu intellectionis cujuscumque intelligibilis, et ipsa eadem est principium passivum sive receptivum intellectionis cujuscumque intelligibilis, et ibi non apparet aliquod impedimentum cum ipsa anima sit perfectissime sibi praesens ; ergo poterit sequi cognitio cujuscumque intelligibilis absentis; imo nec aliquo modo existentis patet, quia intellectio tantum dependet in esse, et conservari a totali causa effectiva, et a subjecto receptivo cum sit accidens inhaerens, et sic patet littera. Et quod dicit ibi:
Non enim potest poni imperfectio alicujus causae in se retenta prima hypothesi, scilicet quod si tantum sunt quatuor genera causarum, et illae causae sunt sufficientes respectu effectus, stante hoc supposito, non potest poni imperfectio, nec causae effectivae totalis nec passivae. Sequitur :
(c) Fugere tunc ad causam sine qua non, quae requiratur ad hoc ut notitia gignatur. Quia forte diceret Henricus, et si objectum non concurrit effective ad intellectionem, concurrit tamen ut causa tine qua non. Dicit Doctor contra, quia hoc est asserere quod omnes per se causae non sunt sufficientes causae, quod est contra suppositum, sed requiritur aliquid aliud a quo res causanda dependet essentialiter, supple in esse; ergo non erunt tantum quatuor genera causarum, sed plura ; vel si plura non ponantur, aliquid dependebit essentialiter ab aliquo in suo esse, quod tamen non est causa ejus, quod non est intelligibile, et sic patet evidentia rationis Doctoris.
In ista tamen ratione occurrunt aliqua dubia. Primum, quia statim videtur sequi quod anima semper intelligat seipsam, cujus oppositum experimur, et accipio unum dictum Doctoris in q. 2. praesentis dist. videlicet: Causa naturalis non impedita producit effectum perfectissimum quem potest; sed anima intellectiva est totalis causa intellectionis suae, qua intelligit seipsam, patet, quia in hoc non est differentia inter animam cognoscentem seipsam, et Angelum cognoscentem seipsum, et tamen essentia Angeli est tota ratio formalis cognoscendi se, ut patet a Doctore in 2. dist 3. quaest. 8. sequitur ergo quod ipsa anima (cum sit totalis causa cognitionis sui, et respectu aliorum tantum causa partialis,ut patet a Doctore praesenti quaestione) semper perfectius et immediatius cognoscet seipsam.
Dico, quod propositio ista, scilicet activo et passivo debet sic intelligi, quando activum est perfecte praesens praesentia requisita ad actionem, quia color est activus visionis, et tamen major praesentia potest impedire visionem ; si enim actu applicaretur oculo, visio non causaretur,
requiritur ergo praesentia cum debita proportione. Sic dico in proposito, quod quamvis anima sit sibi perfectissime praesens praesentia entitativa, cum sit simpliciter eadem res, ex tali tamen praesentia non sequitur actio sive intellectio ; requiritur ergo praesentia objectalis, qua sit praesens in ratione objecti intelligibilis, et talis praesentia pro statu isto non potest haberi, nec mediate, nec immediate, ut supra patuit quaest. 3. praesentis dist. ubi probatum est, quod pro statu isto nulla substantia immutat intellectum nostrum ad cognitionem sui. Et si anima aliquando sit praesens intellectui proprio in ratione objecti intelligibilis, hoc non erit respectu conceptus proprii, sed tantum respectus conceptus communis sibi et sensibilibus, ut supra patuit quaest. 3. praesentis dist. Dico tamen, quod anima separata erit tunc totalis causa cognitionis suae, de quo alias.
Secundum dubium est in hoc, quod Doctor dicit, quod si anima est totalis causa intellectionis, puta lapidis, non requiritur objectum ut causa sine qua non, hoc videtur esse contra ipsum Doctorem, quia posito quod voluntas sit totalis causa sui actus, quod forte tenere videtur, ut patet in 2. dist. 25. et dist. 27. non excludendo tamen causam primam, et tamen voluntas praesupponit actum intellectus ut causa sine qua non, ut ipse videtur dicere in 2. dist. 25.
Praeterea, ipse vult expresse quod cognitio intuitiva sit respectu objecti praesentis et existentis, ita quod talis notitia esse non potest nisi terminetur ad rem existentem, inquantum existens est; vel ad aliquid quod eminenter et virtualiter contineat illud, ut patet in primo, dist. prima, et dist. 8. quaest, penult. et in multis aliis locis; et tamen talis praesentia et existentia non est causet cognitionis intuitiva, patet, quia ratio formalis agendi est ratio quidditativa sive entitas quidditativa, ut patuit in quaestione immediate praecedenti. Si ergo actus voluntatis dependet ab actu intellectus et non ut a causa effectiva, sequitur vel quod non erunt tantum quatuor genera causarum, vel quod aliquid dependebit ab alio quod non est causa ejus, ut ipse arguit contra Henricum. Et hoc idem dico de notitia intuitiva.
Respondeo, quod ratio Doctoris contra Henricum est evidentissima, et istae instantiae nihil concludunt contra Doctorem. Et quod dicitur de voluntate, non est simile: tum, quia voluntas est potentia essentialiter posterior intellectu in operando, necessario enim praesupponit operationem intellectus ; et ideo posito quod sit totalis causa sui actus, tamen non potest illum immediate producere circa aliquod objectum, nisi intellectus prius cognoverit illud. Intellectus vero, ut intellectus circa objectum intelligibile non praesupponit actum alterius potentiae circa tale objectum. Et de hoc vide, quae exposui super 2. dist. 42. quaest. 1. quomodo scilicet voluntas praeexigit necessario cognitionem, hoc idem vide in expositione quodlibet.
Dico secundo, quod si voluntas posset habere actum suum circa objectum, nullo actu alterius potentiae praesupposito, ita posset causare volitionem illius objecti si esset absens, sicut quando est praesens, quia ipsa voluntas esset totale activum respectu volitionis et receptivum ejusdem.
Ad aliam instantiam, dico primo quod existentia objecti, et approximatio ejusdem in esse existentiae requiritur, ut dispositio necessaria respectu notitiae intuitiva?, quia natura lapidis etsi sit ratio formalis producendi notitiam intuitivam,
non tamen erit actu ratio formalis alicui supposito nisi actu existat, ut patuit in quaestione immediate praecedenti. Et ideo dixi: Activo et passivo debile approximatis et non impeditis, quia Doctor dicit in 8. d. 26. quod notitia intuitiva et abstractiva differunt specie propter aliam et aliam praesentiam objecti, non quod illa praesentia objecti sit ratio formalis agendi, sed natura ipsa est ratio formalis, licet aliter et aliter praesens sit ratio formalis producendi alium et alium effectum: hoc idem in 3. dist. 31. ubi vult quod fruitio in via, et fruitio in patria differant specie, propter aliam et aliam praesentiam objecti fruibilis, hoc idem in 4. dist. 49. et in quodlib. Et sic posito quod objectum sit partialis causa cognitionis, aliter tamen et aliter quando est in se praesens, et quando est praesens in specie intelligibili, quia, ut in specie intelligibili, est tantum natum causare notitiam sui abstractivam, ut vero in se praesens, est natum tantum causare immediate cognitionem sui intuitivam. Si vero ponatur objectum nullo modo esse causa intellectionis, sed tantum ipsa anima intellectiva, argumentum Doctoris stat in suo robore, quia cum ipsa sit totalis causa et perfecte praesens, et nullum appareat impedimentum, posset habere ex se cognitionem cujuscumque objecti, sive intuitivam, sive abstractivam, sive objectum sit, sive non sit.
(d) Per hoc etiam improbantur diversi modi, etc. Quomodo salvabitur, quod ipsum, supple objectum, necessario requiratur, nisi ponendo quinque genera causarum ? vel nisi ponendo aliquid dependere ab alio in suo esse cujus tamen non sit causa, quod est manifeste falsum. Et sic patet evidentia hujus rationis, non enim patet necessitas objecti ut requisiti ad intellectionem, si anima intellectiva.
est totalis causa intellectionis. Et si aliquando praeter causas aliquid requiritur, hoc erit propter indispositionem agentis vel passi. Exemplum, ignis est causa effectiva ignis producendi in materia ligni, et si lignum sit humidum, dicimus quod siccitas vel caliditas, est causa sine qua non respectu ignis producendi; non quod ipsum attingat, sed quia ignis non posset ipsum producere nisi praemissa dispositione in ligno ; sed quando agens et passum sunt optime disposita, non requiritur talis causa sine qua non, sive dispositio. Cum ergo intellectus sit per se totalis causa intellectionis, et optime dispositus ad agendum, et ad recipiendum intellectionem: ergo, etc.
Si dicas, quod non potest intelligere, puto lapidem nisi lapis sit praesens ; ergo ex hoc sequitur, quod objectum erit causa saltem partialis. Causam enim naturalem hoc modo probamus aliquid causare,. quia quando est praesens sequitur effectus, et quando est absens non sequitur, sicut ignis est causa caloris in ligno, quando est praesens, quia tunc lignum calefit, et quando est absens lignum non fit calidum, nam nihil aliud videmus, nisi talem praesentiam, sic in proposito de objecto.
Si iterum dicatur : Nonne requiritur praesenta multorum objectorum ad hoc ut intelligantur, et tamen non movent nec causant intellectionem, ut patet de relationibus realibus et intentionalibus ? De ratione enim objecti etiam secundum Doctorem et alios sequentes viam Doctoris, est principaliter terminare actum intellectus, et quod sit effectivum actus accidit sibi.
Dico, quod intellectus non potest esse causa totalis cognitionis alterius entis, non contenti in eo essentialiter vel virtualiter. Et licet multa entia non sint secundum se motiva intellectus, tamen sic continentur in aliquo objecto, quod esset impossibile intellectum habere cognitionem illorum nisi objectum continens partialiter moveret intellectum, cognitionem: illorum, causando. Non ergo absolute requiritur ut terminativum ante actum intellectus, quia prius est actus intelligendi in se causatus quam intelligatur terminari ad objectum, ut patet a. Doctore in quaest. 13. Quodlib. ubi vult: quod actus intelligendi sit entitas absoluta, et prior relatione, quae fundatur in illo et terminatur ad objectum, vide ibi. Prius enim aliquid est in se tale quam habeat respectum ad aliquid aliud, ut supra patuit quaest. 5. de illa participatione passiva contra Henricum. Patet etiam in simili in dist. 2. quaest. 1. contra positionem: Thomae, dicentis quod forma finitur per materiam, ubi sic dicit : Quaecumque es-sentia absoluta finita, in se est finita, ut praeintelligitur omni comparatione suae ad aliam essentiam, sic in proposito, actus intelligendi absolute, prius in se. est talis, ut praeintelligatur omni comparatione ad aliud.
Si dicatur, posito quod lapis sit perfecte praesens intellectui in propria existentia et praesentialitate propria, et quod nullo modo sit activus suae cognitionis, nec eminenter secundum suam entitatem: contineat in intellectu, nonne intellectus cognoscit ipsum intuitive?
Dico quod non, quia cognoscere aliquid, est formaliter habere cognitionem illius. Unde Doctor infra sic ait : Formaliter autem intelligimus intellectu inquantum intellectus recipit intellectionem, quia si causat eam active, non tamen dicor intelligere intellectu inquantum cau sat, sed inquantum habet intellectionemi ut formam ; habere enim qualitatem est esse quale, et ita intellectum habere inlellectioriem, sive recipere (quod idem est) est ipsum esse intelligentem. Nos igitur intelligimus intellectu inquantum intellectus recipit intellectionem ; ideo Philosophus loquens sic de intellectu 3.de Anima, text. 2. dicit intelligere est pati, et necesse habuit dicere ipsum esse passivum ; et quod intelligere est quoddam pati, hoc est, quod intellectio inquantum est quoddam quo formaliter intelligimus, est forma quaedam recepta in intellectu, non autem intelligimus ea,inquantum est quid causatum ab intellectu, si causatur ab eo. Nam si Deus eam causaret, et eam intellectui nostro imprimeret, non minus ea intelligeremus ; oportet ergo prius ipsam cognitionem esse in se causatam, quam includat respectum ad aliud.
Si dicas, quod quando lapis est sic praesens, tunc cognoscitur. Dico, quod est evidens signum ipsum lapidem esse partialem causam talis cognitionis. Et bene nota, quae dixi in ista ratione, quia ex his poteris multa solvere.