IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum panis convertitur in corpus Christi in Eucharistia ?
D. Thom. 3. part. quaest. 75. art. 6. et hic quaest. 1. Durand. hic quaest. 3. Palud. quaest. 2. Occham quadi. 4. quaest. 29. 30. Argent. quaest. 1. art. 2. Gabriel lect. 45. in can. Bellarm. lib 3. de Eucharistia per totum. Rupertus lib. 6. in Joan. in illa verba panis quem ego, etc. Major. hic quaest. 2. Gabriel quaest. 2. Suarez 3. tom. disput. 49. sect. 2.
Circa secundum ( a ) principale quaero duo : Primo, utrum panis convertatur in corpus Christi in Eucharistia ? Secundo, an panis in ista conversione annihiletur ? Aprimum , aiguo quod non. Augustinus 3. de Trinit. 4. Christi corpus dicimus, quod ex fructibus terra acceptum sumimus; sed non est ali quid acceptum ex fructibus terrae nisi panis vel vinum ; ergo non transubstantiatur.
Secundo, Damascenus lib. 4. cap. 14. Quemadmodum in Baptismate, quia consuetudo est hominibus aqua lavari, ei oleo ungi,conjugavit oleo et aqua gratiam Spiritus sancti, et fecit ipsum lavacrum regenerationis, sic quia consuetudo est hominibus panem comedere, ei vinum et aquam bibere, conjugavit ipsis sui ipsius Deitatem, et fecit ipsa corpus et sanguinem suum, ut per consueta, et secundum naturam, in his quae super naturam sunt fiamus. Vult dicere, quod sicut in Baptismo abluimur in aqua, et hoc ideo constitutum est, quia consuetudo hominibus est lavari in aqua, ita in Eucharistia pascimur et potamur pane et vino, quia ista sunt consuetus potus et cibus humanus; ergo sicut in Baptismo est vere aqua ejusdem rationis cum communi aqua, qua abluimur, ita in Eucharistia vere est panis et vinum cum communi cibo et potu humano.
Tertio sic, Augustinus in gloss. super illud I. Corinth 10. Unus panis, etc. Sicut unus panis ex multis granis, et corpus Christi ex multis membris, ita Ecclesia ex multis personis , ergo Eucharistia propter istam similitudinem significat corpus Christi verum, et corpus Christi mysticum ; sed ex multis granis non colligitur aliquid sic significativum, nisi panis ergo ille manet in Eucharistia.
Quarto sic, in omni mutatione positiva terminus ad quem accipit esse; sed corpus Christi non accipit esse per istam actionem, quia tunc frequenter acciperet esse, nec etiam aliquod esse accipit, quia tunc frequenter augeretur ex frequentatione Eucharistiae; ergo corpus Christi non est hic terminus alicujus mutationis seu actionis positivae.
Quinto sic, si panis converteretur in corpus Christi, oporteret esse aliquem terminum primum istius mutationis ; illud in proposito non potest esse Deitas ex praecedenti quaestione, nec anima intellectiva, quia illa secundum omnes non est hic nisi concomitanter, nec potest esse aliquod accidens, vel accidentia, quia tunc non esset transubstantiatio, sed transaccidentatio: non restat ergo nisi materia sola ; sed conversio in materiam solam non est transubstantiatio, magis enim diceretur resolutio in materiam quam transubstantiatio.
Et hoc patet, quia secundum omnes, forma panis convertitur in formam aliquam, sicut materia in materiam; et ista forma non potest aliqua inveniri, quae terminet, ut patet ex divisione praeposita ; ergo, etc. Si dicas quod est aliqua forma substantialis alia ab intellectiva, in quam convertitur forma panis, contra hoc : Unius rei non est nisi unum esse: ergo non est nisi una forma.
Oppositum, Ambrosius de Sacramentis, et ponitur de consecrat. dist 2. Panis est in altari, ubi accessit consecratio, de pane fit corpus Christi. Idem, et ponitur ibidem: Revera mirabile, sermo, qui potuit facere, quoe non erant, nonne potest mutare ea quoe sunt,
in id quod non erant ? quasi diceret, sic.
Praeterea Eusebius, et ponitur ibidem, Quia corpus : Sacerdos invisibilis, visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui secreta potestate commutat; et ad hoc habentur plures auctoritates de consecrat dist. 2. in diversis locis, et Magister adducit aliquas in ista dist. et aliquas in dist. proeced.