IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Ad aliud. Ultimo arguit: Si iste habitus esset ponendus, cum sit simpliciter supernaturalis, esset simpliciter perfectior omni habitu acquisito, scilicet scientia conclusionum, et habitu principiorum ; et cum perfectiori habitui correspondeat perfectior actus sequitur quod actus credendi fidei infusae esset simpliciter perfectior, quam actus intelligendi prima principia, quod videtur valde inconveniens.
Respondet Doctor concedendo quod fides infusa est simpliciter perfectior habitu quocumque acquisito, etc. Nota, quod cum dicit, causat objectum, id est, quando revelat articulum, qui articulus revelatus dicitur objectum, vel primarium, vel secundarium, ut supra; causare ergo objectum est artioulum revelare, est idem est revelare talem artioulum, sicut supplere vicem objecti supernaturalis, nam si Deus esset in se praesens, possent evidenter sciri omnes articuli de Deo ; et quia respectu habitus fidei non est in se praesens, ideo causando habitum fidei infusum, supplet vicem objecti supernaturalis, ut supra exposui.
(i) Et cum dicis, igitur actus credendi est simpliciter perfectior, quam actus intelligendi elicitus ab habitu naturali perfecte primorum principiorum.
Respondet, quod loquendo de actibus in se, actus fidei est simpliciter nobilior actu intelligendi primum principium, quia est a nobiliori causa, scilicet a fide infusa, et tendit in nobilius objectum, soilicet in Deum ; si vero loquamur de istis actibus, pro quanto plus vel minus attingunt objectum in quod tendunt, quantum ad intelligibilitatem objecti, sic actus intelligendi principia est perfectior, quia plus attingit intelligibilitatem objecti proportionaliter, quam actus credendi. Exemplum: Sol est visibile ut octo, candela est visibilis ut duo, et pono quod oculus aquilae videat Solem, non secundum visibilitatem ut octo, sed ut quatuor, et quod Socrates videat candelam secundum visibilitatem ut unum, patet quod Socrates plus attingit de visibilitate, quam oculus aquilae, secundum proportionem, et sic visio Socratis hoc modo potest dici perfectior. Expono tamen hanc litteram sic, cum dicit:
(k) Et est loqui de eis secundum quod plus vet minus attingunt objectum in quod tendunt, quantum ad intelligibilitatem objecti, etc. Vult dicere, quod objectum actus intelligendi, sive sciendi aliquod principium naturaliter notum est intelligibile, puta ut octo, et tamen actus intelligendi attingit illud tantum ut sex, et sic est ibi intelligibilitas ut duo, non intellecta, sed Deus, qui ponitur objectum fidei infusae, est intelligibilis intelligibilitate infinita: et pono quod actus credendi attingat ipsum secundum intelligibilitatem ut decem vel duodecim, et intelligibilitas secundum alios gradus dicitur intelligibilitas non intellecta, et sic objectum actus credendi excedit in infinitum actum credendi in intelligibilitate non intellecta ; objectum vero actus intelligendi excedit ipsum secundum intelligibilitatem non intellectam tantum ut duo, et sic patet quomodo actus intelligendi proportionaliter plus attingit suum objectum, quam actus credendi suum: et ita secundum proportionem Geometricam actus intelligendi erit perfectior, nam in proportione Arithmetica tantum attenditur excessus in proportione Geometrica quantum attenditur proportio, ut patet5. Euclidis, nam octo ad quatuor secundum proportionem Geometricam se habent in proportione dupla, sed secundum proportionem Arithmeticam octo excedunt quatuor in quatuor unitatibus.