CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod speculativus felix Deo amantissimi is est.
Ex omnibus autem inductis patet, quod secundum intellectum perfectum operans, et hunc curans et depuratis, et dispositus optime secundum optimam intellectus virtutem, consequenter etiam Deo amantissimus videtur esse. Si enim, sicut ab antiquo dictum est, a diis quaedam fit cura et providentia humanorum, operum, quemadmodum omnibus semper visum est, rationabiliter sequitur quod dii maxime gaudent optimo, et illud maxime amant: hoc enim, cognatissimum est diis. Naturale enim est diis et omnibus maxime cognata magis amare. Jam autem ostensum est, quod maxime cognatum est Deo intellectus et speculatio per intellectum: ex quo sequitur, quod maxime diligant hoc et honorent. Si autem hoc maxime diligunt, tunc etiam maxime honorant, et sic praemiis maxime amici sunt, et de talibus maxime curant. Maxime ergo benoficiant bene et recte operantes secundum intellectum. Quod autem omnia haec sapienti maxime conveniant, non immanifestum est ex praeinductis. Sapiens igitur in opere sapientiae speculativae Deo amantissimus est, et ideo cognatissimus. Conveniens est igitur eumdem et felicissimum esse. Sapiens igitur maxime felix est.
Sunt tamen qui quaerunt, quae melior sit felicitas, activa vel contemplativa? eo quod contemplativa nihil prodest, nisi sibi: activa autem multis prodest, et multos dirigit, et apud multos. E contra autem contemplativa simillima Deo est, et nullam poenitudinem habet admixtam: activa autem tota humana est, nihil ad, deos habens similitudinis, et multas habet poenitudines. Multos enim praemiat politicus, quos vellet non praemiasse : et multos punit, quos vellet non punivisse. Multas etiam habet curas et sollicitudines tam de eventibus futuris quam de procuratione necessariorum, eo quod maximam fortunam quaerit in exterioribus bonis. In multis enim necesse est quod fortunae se committat politicus, quorum nihil immiscetur felicitati contemplativae.
Haec autem et multa hujusmodi similia solvenda sunt per id quod dictum est in nono hujus scientiae libro, quod scilicet actiones nostrae quandoque addunt in necessario, quandoque in bono. Patet autem cuilibet ea quae inducta sunt legenti, quod operatio felicitatis contemplativae multo magis addit in bono. Operatio autem felicitatis activae addit in necessario. Sic ergo dicit Aristoteles in primo philosophiae primae, quod particulares quidem scientiae omnes magis sunt necessariae : potior autem quam nulla, prima philosophia sit, et magis necessaria activa, sed potior contemplativa secundum boni et honesti rationem.