CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit sententiamGoffredi negantis omnem activitatem intellectui, ejusque fundamentum, scilicet quia activum et passivum differunt subjecto, quod ex variis principiis Philosophi probat Goffredus.
Alia opinio, quae totaliter est in alio extremo, quae dicit, sicut colligitur ex diversis locis sic opinantis, quod anima intellectiva ut intellectiva est, nihil habet activitatis vel causalitatis respectu intellectionis ; non enim habet talem causalitatem intellectus possibilis sive informatus specie intelligibili, quam ipsi negant: sive nudus, quia secundum eos, nihil idem potest agere in seipsum. Quod probant, quia cum agens sit tale in actu,quale passum est in potentia, ut apparet 3. Physic. et 1. de Generatione, sequitur tunc, quod idem esset in potentia et in actu. Quod primo videtur esse oppositum primi principii Metaphysici noti per rationem actus et potentiae, et tunc etiam idem esset efficiens et materia, quod videtur esse contra Philosophum 2. Physic. Materia et efficiens non coincidunt. Tunc etiam idem referretur ad se relatione reali, quod videtur impossibile, 5. Metaphys. propter oppositionem talium relationum. Tandem ad haec deducunt, quod poneretur quodlibet in se agere et movere se, utpote quod aer ad praesentiam Solis illuminaret se et non Sol, et lignum ad praesentiam ignis calefaceret se et non ignis. Nec esset ratio quare non esset aliquid naturaliter sic causativum cujuscumque novi in se, quia non esset unde probaretur quin quodlibet esset causativum cujuscumque novi in se.
Ex istis propositionibus dicunt quod agens et patiens distincta sunt subjecto, et dicunt, quod quaecumque difficultates accidunt in aliqua materia, non sunt propter eas neganda ista principia, quia tunc tollitur omnis inquisitio veritatis per talia principia negata, qua enim ratione negantur in una materia, et in alia.
Propter idem dicunt, quod intellectus agens non potest aliquid causare effective in intellectu possibili, quia non distinguitur ab eo subjecto, sed quasi formaliter ipsum lumine suo perfundenda vel perficiendo hujus illustrationem facit,sicut cum producitur aliquod corpus luminosum, in quo sunt istae duae perfectiones, scilicet diaphaneitas et ipsa lux, dicitur quod lux hoc corpus perspicuum facit luminosum, non transmutando ipsum a potentia praecedente actum ad talem actum, sed totum simul factum est secundum rationem causae efficientis, ab agente extrinseco producente corpus tale aut tale ad esse tale, sed ideo dicitur lux facere illud corpus luminosum, quia est formaliter perficiens illud corpus. Ita est in proposito, intellectus agens in ratione causae efficientis nihil agit in intellectum possibilem, sed qui creavit animam per modum causae efficientis, ipse in ea hanc illustrationem fecit, istas potentias simul in eadem substantia producendo.
Similiter ponunt, quod intellectus agens nullam operationem habet respectu intellectionis, nisi quatenus habet actionem circa objectum intelligibile, quatenus scilicet agit ad hoc, ut illud habeat rationem moventis et objecti in actu ; ergo ad ipsam intellectionem praeter ista duo, intellectus agens nullam actionem immediate habebit. Quid igitur causabit effective intellectionem?
Respondent, quod objectum idem secundum rem efficit intellectionem et volitionem, et hoc inquantum relucet in phantasmate illustrato ab intellectu agente, non effective, sed quasi formaliter concurrente respectu intelligibilis.
Qualiter autem sit possibile phantasma movere intellectum, possibilem, cum tamen virtus phantastica et intellectus possibilis sint in eadem substantia animae et phantasma non distinguatur subjecto ab intellectu possibili. Dicunt quod anima potest considerari dupliciter, vel seoundum essentiam vel secundum potentias. Primo modo est totum in qualibet, parte corporis, nec est principium alicujus operationis. Secundo modo, aliqua potentia determinat aliquam partem corporis, ut organica: aliqua non ut intellectiva, quia ipsa sub ratione talis potentiae non est in ista parte corporis ; nec in illa, quia in nulla est, quia per se nec in toto, nec in aliqua parte, sicut nec operationes, quae per eam exercentur. Sicut ergo potentia, quae esset in alia parte corporis quam est phantasia, posset immutari ab eo quod est in phantasia, ita potentia quae non est determinata ad partem in qua est phantasia, sed est extra illam, sic quod non est ibi plus quam in pede, poterit immutari ab eo quod est in phantasia. Ita est in proposito, quia illae potentiae non sunt alligatae et immersae materiae sicut aliae.