IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum)
An fides sit tantum de non visis ? Quomodo intelligitur quod scriptum est : ut, cum factum fuerit credatis.
Hic quaeritur, si fides tantum de non visis est, quomodo Veritas Apostolis ait : Nunc dico vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. Ubi innui videtur, quod fides illis fuerit de factis et visis. Super quo Augustinus movet quaestionem et absolvit, ita inquiens : " Quid sibi vult : Ut, cum factum fuerit, credatis ? Haec est laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam et Thomas, cui dictum est: Quia vidisti me, credidisti, non hoc credidit, quod vidit. Cernebat enim et tangebat carnem viventem, quam viderat morientem, et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente quod non videbat per hoc, quod sensibus corporis apparebat. Si vero dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis credidisse ; non ipsa est quae in nobis aedificatur fides, sed ex rebus, quae videntur, agitur in nobis, ut ea credantur, quae non videntur. " Ex his aperte intelligitur, quod proprie fides non apparentium est ; nec illa est fides, qua in Christo aedificamur, qua dicimus usitata locutione, nos ea credere, quae videmus. Alibi tamen dicit Augustinus, fidem esse de rebus praesentibus ; quod erit in futuro, cum per speciem Deum praesentem contemplabimur ; quae tamen non proprie dicitur fides, sed veritas. " Est, inquit, fides, qua creduntur ea quae non videntur ; sed tamen est etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur ; quod erit, cum per speciem manifestam se contemplandam Sanctis praebebit Dei sapientia. " Sed non proprie haec dicitur fides, imo fidei merces, ad quam credendo pervenietur, ut ex fide verborum transeat justus in fidem rerum.
Si Petrus habuit fidem passionis, quando vidit, hominem illum pati.
Si vero quaeritur, utrum Petrus fidem passionis habuerit, cum hominem Christum oculis pati cernebat ; dicimus, eum fidem passionis habuisse, non in eo quod credebat, hominem pati, quia hoc videbat, sed in eo quod credebat, Deum esse qui patiebatur. Non enim virtus fidei erat, quod credebatur homo pati et mori, quod Judaeus cernens credebat ; sed quod credebatur Deus esse qui patiebatur. Unde Augustinus super illum Psalmi locum : Respondit ei in via virtutis suae : " Laus fidei est, non quia credit hominem illum mortuum, quod et Paganus credit, sed quia credit eum glorificatum et verum Deum. " Credit igitur fides Deum mortuum, et hominem glorificatum. Non igitur fuit Petro fides credere, hominem illum mori, quod oculis cernebat, sed credere, Deum esse qui moriebatur. Nec nobis etiam fides in hoc meretur, quod credimus hominem illum mortuum, quod et Judaeus credit, sed quia credimus hominem Deum mortuum esse.
si aliqua sciuntur, quae creduntur.
Post hoc quaeri solet, cum fides sit de non apparentibus et non visis, utrum etiam sit de incognitis tantum? Si enim de incognitis tantum est, de his videtur est tantum, quae ignorantur. Sed sciendum est, quod cum visio alia sit interior, alia exterior non esse fides de subjectis exteriori visioni, est tamen de his quae visu interiori utcumque capiuntur. Et quaedam utique sic capiuntur, ut intelligantur, etsi non, ut in futuro ; quaedam autem non, quia, cum fides sit ex auditu non modo exteriori, sed interiori, non potest esse de eo quod omnino ignoratur ; quae ipsa ad sensum corporis non pertinet, ut 13 tib. de Trinit. tradit, dicens : " Quamvis ex auditu fides in nobis sit, non tamen ad eum sensum corporis pertinet, qui dicitur auditus, quia non est sonus ; nec ad ullum sensum corporis, quoniam cordis est res ista, non corporis. " Quaedam ergo fide creduntur, quae intelliguntur naturali ratione ; quaedam vero, quae non intelliguntur. Unde Propheta: Nisi credideritis, non intelligetis. Quod Augustinus aperte distinguit:
" Alia sunt, inquit, quae nisi intelligamus, non credimus ; alia quae nisi credamus, non intelligemus. " Nemo tamen potest credere in Deum, nisi aliquid intelligat, cum fides sit ex auditu praedicationis. Idem in libro de Trinitate: " Certa fides utcumque inchoat cognitionem ; cognitio vero certa non perficitur, nisi post hanc vitam. " Ambrosius quoque ait: " Ubi fides, non statim cognitio ; ubi cognitio est, fides praecedit. " Ex his apparet, aliqua credi, quae non intelliguntur vel sciuntur, nisi prius credantur ; quaedam vero intelligi aliquando, etiam antequam credantur. Nec tamen sic intelliguntur modo, ut in futuro scientur, et nunc etiam per fidem, qua mundantur corda, amplius intelliguntur, quia, nisi per fidem diligatur Deus, non mundatur cor ad eum sciendum. Unde Augustinus: " Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere firmeque percipere ? Sed et priusquam valeamus perspicere et percipere Deum, sicut percipitur a mundis cordibus, nisi per fidem diligatur, non poterit cor mundari, quo ad eum videndum sit aptum. " Ecce hic aperte habes, quia non potest sciri Deus, nisi prius credendo diligatur. Supra autem dictum est, quod nemo potest credere in Deum, nisi aliquid intelligatur. Unde colligitur, non posse sciri et intelligi credenda quaedam, nisi prius credantur ; et quaedam non credi, nisi prius intelligantur ; et ipsa per fidem amplius intelligi ; nec ea quae prius creduntur, quam intelligantur, penitus ignorantur, cum fides sit ex auditu ; ignorantur tamen ex parte, quia non sciuntur. Creditur ergo quod ignoratur, sed non penitus, sicut etiam amatur quod ignoratur. Unde Augustinus: " Sciri aliquid, et non diligi potest ; diligi vero quod nescitur, quaero, utrum possit? Si non potest, nemo diligit Deum, antequam sciat. " Ubi autem sunt illa tria: fides, spes, charitas, nisi in animo credente quod nondum scit, et sperante et amante quod credit? Amatur ergo et quod ignoratur, sed tamen creditur.
(Finis textus Magistri.)