CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Rejicit Goffredum. Primo, quia sequeretur omnem operationem mentis esse a solo Deo, vel a phantasmate tantum. Secundo, Angelus non posset intelligere nec velle. Tertio, non posset esse intellectio vera et falsa de eodem. Quarto, actio et factio non differrent ob diversa principia,contra Philosophum. Quinto, nullus habitus ponendus esset in intellectu. Sexto, nullus esset discursus. Septimo, non causaretur secunda intentio nec relatio rationis. Octavo, non posset intellectus reflectere stipe suum actum. Nono, vilificaretur multum anima.
Contra istam (a) opinionem: Intellectus agens secundum eum, nihil causat quod sit formaliter in phantasmate, sed solum fit remotio prohibentium per quemdam contactum spiritualem hujus lucis ad phantasmata, qua remotione faota, virtute intellectus agentis fit inform : intellectus possibilis ; et ex hoc sequitur quod nihil, quod est in intellectiva parte ut intellectiva, comprehendit intellectum agentem et possibilem, habebit aliquam rationem activi sive agentis, sive ut rationis agendi respectu cujuscumque intellectionis, et ita tantum phantasma effective se habet ad intellectionem. Vel si sit ibi efficientia aliqua per quam effective fiat irradiatio, vel illustratio super phantasmata, illa efficientia erit praecise ipsius Dei, qui creavit tale lumen in intellectu possibili. Vel ergo Deus agit immediate ad intellectionem quamcumque, vel tantum phantasma erit causa omnium actionum intellectivae partis, tam intellectionum quam volitionum. Nihil ergo aliud a Deo se habet active respectu intellectionis cujuscumque, nisi phantasma solum. Hoc videtur valde inconveniens, quia vilificat valde naturam animae, nullam enim videtur perfectionem phantasma causare posse in intellectu, quae excedit nobilitatem ejus, quia effectus aequivocus non potest excedere causam suam, sed defieat ; igitur nihil causatum praecise a phantasmate, sicut a tota causa activa (sicut ponit ista opinio de intellectione) potest esse perfectius phantasmate, sed necessario imperfectius, et ita nulla operatio sive intellectio erit in homine perfectior phantasmate, quod est absurdum.
Item (b), seoundo ex ista opinione sequitur quod Angelus, in quo non potest poni talis distinctio in subjecto, nullam intellectionem posset habere novam, quantumcumque habeat objecta multa praesentia habitualiter, imo nullam potest habere effective nisi a Deo, quia opposito posito, intellectus movebitur a se, vel agens et patiens erunt indistincta subjecto. Hoc videtur ipse concedere, quia ponit quod Angelum posse habere novam intellectionem, est mere creditum.
Haec responsio non videtur Christiani , sed pure Philosophi Pagani, cum Angelus multa nova sciat, et sit beatus in operatione sua
Hoc etiam non evadit : Nullum enim creditum repugnat conclusioni sequenti ex veris principiis . Ex isto autem principio necessario , agens et patiens sunt distincta subjecto, sequitur quod intellectus non potest habere ex se aliquam intellectionem active: ergo si oppositum hujus conclusionis est creditum, principium illud, ex quo sequitur ista conclusio, est falsum, hoc magis patet de velle. Constat enim, quod primum velle malum Angelus immediate non habuit a Deo ; patet igitur, quod ibi agens fuit indistinctum subjecto a passo.
Tertio sequitur, quod non oportet ponere aliquem habitum in intellectu, quia ad ordinate intelligendum requiritur et sufficit, secundum istam opinionem, quod phantasmata ordinate occurrant, quae occurrentia ordinate movent intellectum ; sed quod ipsa ordinate occurrant, non potest fieri per habitum in intellectu, quia nihil in passo dat moventi ordinate movere, aut saltem per habitum in phantasia possunt ordinate occurrere, absque omni habitu in intellectu ; ergo.
Confirmatur, quia ideo, secundum istos, negatur habitus in voluntate, quia ipsa faciliter movetur conformiter intellectui ;ergo a simili, cum movetur intellectus a phantasmatibus, eo modo quo. occurrunt, sufficit habitus in phantasia ad hoc quod ordinate occurrant. Haec tria argumenta pondero.
: Tertio (c), si phantasma causat omnem intellectionem effective, et causa naturalis non agit nisi secundum naturam illam qua est actu, phantasma nunquam causabita aliquam intellectionem in intellectu nisi conformem phantasmati, et ita nunquam causabit compositionem falsam repugnantem rationi terminorum, quorum phantasmata sunt in virtute phantastica: aut si quodam modo potest, sicut respondet, quod,per unum oppositum cognitum potest suum oppositum cognosci, hoc non est nisi quia per unam compositionem veram, potest cognoscere oppositam esse falsam. Sed nunquam idem phantasma causabit aliquam intellectionem falsam tanquam veram, vel e converso.
Et si dicas, quod phantasma false repraesentat objectum, ideo causat intellectionem falsam in intellectu, sequitur quod idem phantasma manens idem nunquam potest causare assensum oppositum, et ita non poterit intellectus eamdem complexionem apprehendere, nunc ut veram, nunc ut falsam.
Item, quando (d) dicitur quod intellectio secundum Philosophum est actio manens intra, respondent quod intelligere, secundum modum significandi Grammaticalem, significat active, et intelligi passive, tamen secundum rem, intelligere est passio, et quod intelligitur est agens. Intelligere enim non significat aliquid, ut habet esse in subjecto in se et absolute, sed quasi tendens in alterum ut in objectum, sive ut in terminum; et quia actionis est procedere ab agente et tendere in passum, ideo tales perfectiones, quae in re sunt passiones, hoc est, manentes in eo quod denominatur ab eis per modum actionis, dicuntur esse actiones immanentes.
(e) Contra, Philosophus distinguens actionem a factione 2. Phys. et 6. Ethic. c. 7. et 9. Mel. assignat diversa principia propria actioni et factioni, quod non oporteret, si intelligeret quod illud quod assignat esse actionem, esset passio, quia tunc non oporteret assignare sibi principium activum proprium. Non enim oporteret prudentiam esse activam, sicut ars est habitus factivus, si actio nihil esset nisi quaedam forma recepta in alio, ut in eo quod dicitur agens. . Item, habitus (f), non ponitur praecise ad patiendum, et maxime in passivo summe disposito ad formam, non enim oportet illud facilitari ad recipiendum, quod in se est summe dispositum ad recipiendum., sed intellectus.,est summe dispositus ad quamcumque intellectionem, quia nihil habet contrarium ; ergo non oporteret ponere aliquem habitum in intellectu, si praecise esset passivus respectu intellectionis. Probatur prima propositio, quia habitus est quo utimur cum volumus, et habitus habentem perficit, et opus ejus bonum reddit, ex 2. Ethic. omnia ista attribuunt aliquam activitatem habitui.
Item quomodo intellectus discurret syllogizando vel argumentando , si phantasma causat omnem intellectionem? Non enim videtur intelligibile , quomodo phantasmata decurrentia causant omnem discursum.
Item(g), quomodo causabuntur intentiones Logicas vel relationes rationis? Si enim phantasma causat omnem intellectionem , quaecumque causata ab eo erit realis, quia illa dicitur esse realis intellectio quae causatur immediate a re, vel a specie repraesentante rem in se: ergo nulla intellectio causabit intentiones Logicas vel relationes rationis, quia intellectus nullo actu suo poterit conferre objectum ad aliud, quae collatio causat relationem rationis vel intentionem secundam in objecto.
Item, quomodo reflectetur intellectus supra actum suum, et hoc quomodo erit in potestate potentiae reflectentis ? Si enim phantasma causans aliquam intellectionem,habet naturaliter causare reflexionem super istam actionem, pari ratione et reflexionem reflexionis, et sic in infinitum, ut dicit Augustinus 15. de Trinitate. Si autem non habet causare reflexionem, sed tantum actum absolutum, et postea occurrat aliud phantasma, non videtur posse assignari, quomodo posset esse aliqua reflexio super aliquem actum. Item, quomodo illud non vilificat animam , quod omnem actionem suam naturalem, quae est perfectio naturalis tam perfecti entis,effective causat phantasma? Nullam enim perfectionem videtur posse causare phantasma in intellectu, quae excedat nobilitatem ejus, quia effectus aequivocus non potest excedere causam aequivocam, sed deficit ; igitur nihil praecise causatum a phantasmate, sicut a tota causa activa potest esse perfectius phantasmate, sed imperfectius eo, et ita nulla perfectio erit in homine major ipso phantasmate , quod est absurdissimum, etc.
Istarum rationum factarum contra opinionem Divi Thomae et Goffredi, prima non cogit contra eos. Quaeret enim difficultatem communem omni opinioni, sive enim phantasma ponitur causa activa intellectionis, sive species intelligibilis, sive intellectus ;cum quodcumque istorum sit principium naturaliter agendi, non libere, semper aeque potest quaeri, quomodo opposita possunt causari in intellectu, ut nunc opinio vera vel scientia de aliquo, nunc opinio falsa vel error de eodem.
Secunda non cogit, quia prudentia ponitur principium activum propter actum alium, qui est actio, ad quam suus proprius extenditur, ut regula ad regulatum, sicut proprius actus artis extenditur ad alium, qui est factio, licet tamen neuter habitus sit proprie principium activum respectu sui actus. Item, illud secundi Ethicorum, habitus est qui habentem perficit, etc. debet intelligi non effective, quia non sic bonum reddit, sed tantum inclinative.
Quartum coincidit cum tertio ponderato, scilicet quomodo habitus discurrit, ut phantasmata ordinate in discursu occurrant, nisi ponatur ille habitus in virtute phantastica, non in intellectu, quod forte concederet. Sextum vero quaerit, quomodo in potestate nostra est, quam intellectionem habeamus post alteram, et per quid cognoscitur actus super quem reflectimus. Primum quidem est propter voluntatem, secundum est per vestigium derelictum ab actu illo ; igitur illo derelicto potest haberi actus reflexus per illud elicitive, voluntate imperante, et potest non haberi, voluntate imperante aliam intellectionem.
Aliter potest dici quod cognoscitur per phantasma, quod primo ostendit objectum, secundo causatum ab objecto. Tamen non erit necesse ipsum causare intellectionem intellectionis, nisi quando voluntat imperat Quintum videtur ponderandum, si nulla comparatio est relatio rationis, quam extrema nata sunt causare in intellectu. Si enim ista propositio est vera, tunc licet intellectiones simplicium comparatorum causantur ab illis, non tamen comparatio illa quae. est in actu eollativo, quo causatur in extremo relatio rationis.
Posset dici, quod aliqua habitudo consequitur extrema in re, et illa in cognitione, consequitur extrema cognita puta qualitas ista est realis, alia non consequitur extrema in re, nec necessario in cognitione, possunt tamen ipsa extrema causare actum collativum elicitive, quia voluntas imperat; causato autem actu collativo secundum talem respectum, qui non consequitur extrema in re, causatur relatio rationis.