IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Recitat tres opiniones. Prima ait cum corpore Christi simul manere panem. Hanc tenuit Berengarius apud Guitmundum lib. 1. et 3. et tenent modo Hussitae et Lutherani, pro qua adducit Doctor quatuor argumenta late et clare explicata. Bellarm. varios Lutheranorum et aliorum errores circa panis existentiam refert, lib. 3. de Eucharistia, cap. 13.
Hic (a) duo videnda sunt, sicut circa alia credita. Primo, quid tenendum: secundo, quomodo illud poterit declarari. De primo sicut recitat Innocentius de Officio Missae part. 2. cap. 26. circa hoc erant tres opiniones. Una, quod panis manet, et tamen cum ipso vere est corpus Christi. Alia, quod panis non manet, et tamen non convertitur, sed desinit esse, vel per annihilationem, vel per resolutionem in materiam, vel per corruptionem in aliud. Tertia, quod panis transubstantiatur in corpus et vinum in sanguinem: quaelibet autem istarum voluit istud commune salvare,quod ibi vere esteorpus Christi, quia istud negare est plane contra fidem, ut patet dist. 3. quoest. 1. Expresse enim a principio institutionis Eucharistiae fuit de veritate fidei, quod vere ibi. et realiter corpus Christi continetur.
Pro (b) prima opinione arguitur primo sic: Sicut in naturalibus non sunt plura ponenda,quam ratio naturalis necessario convincit primo Physic. et in pluribus locis secundum Philosophum, quia pluralitas est superflua, ita in credibilibus non sunt ponenda plura, quam convinci possit ex veritate creditorum ; sed veritas Eucharistiae salvari potest sine ista transubstantiatione: ergo, etc. Minor probatur, quod ad veritatem Eucharistiae requiritur signum et signatum realiter contentum, substantia panis cum suis accidentibus aeque potest esse signum, sicut sola accidentia, imo magis, quia substantia panis sub speciebus magis est nutrimentum quam accidentia: ergo magis repraesentat corpus Christi in ratione nutrimenti spiritualis. Res etiam contenta, scilicet verum corpus Christi, aeque potest salvari cum substantia panis sicut cum accidentibus, quia non magis repugnat substantiae esse simul cum substantia, quam cum quantitate illius substantiae.
Et confirmatur haec ratio, quia ponenda sunt pauciora miracula, quantum possibile est ; sed ponendo panem manere cum suis accidentibus, et corpus Christi ibi esse vere, pauciora ponuntur miracula, quam ponendo panem ibi non esse, nam tunc non poneretur aliquod accidens sine subjecto.
Secundo sic, et quasi in idem redit, in creditis nobis secundum intellectum universalem traditis, non videtur ille modus determinamus, qui est difficilior ad intelligendum, et ad quem plura videntur sequi inconvenientia; sed istud corpus Christi esse in Eucharistia, est quoddam verum universaliter traditum nobis; iste autem intellectus, quod non sit ibi substantia panis, videtur difficilior ad sustinendum, et ad ipsum sequuntur plura inconvenientia, quam ponendo ibi esse substantiam panis: ergo, etc. Major probatur, quia ex quo fides nobis data est, ut sit via ad salutem, ita debet ut videtur determinari et teneri ab Ecclesia, sicut magis est idonea ad salutem: sed ponendo intellectum aliquem talem supra modum difficilem, et ad quem manifeste vitientur sequi inconvenientia, est occasio avertendi omnes Philosophos, imo fere omnes sequentes rationem naturalem, a fide, vel saltem impediendi eos, ne convertantur ad fidem, si dicatureis talia pertinere ad fide m nostram, imo videtur, quod Philosophus haberet pro majori inconveniente,vel quicumque sequens naturalem rationem, ea quae ponuntur hic, negando substantiam panis, quam haberet de omnibus articulis, quos habemus de Incarnatione. Et mirum videtur,quare in uno articulo, qui non est principalis articulus fidei,debeat talis intellectus asseri, propter quem fides pateat contemptui omnium sequentium rationem.
Tertio sic: Nihil est tenendum tanquam de substantia fidei, nisi quod potest expresse haberi de Scriptura, vel expresse declaratum est per Ecclesiam, vel evidenter sequitur ex aliquo plane contento in Scriptura,velplane determinato ab Ecclesia. Ista major videtur sufficiens, quia pro nullo alio haberet quis causam exponendi se morti: et pro omni eo, quod est de substantia fidei, laudabiliter exponeret quis se morti: et etiam quod nullo istorum modorum habetur certum, firmiter credere videtur levitatis, quia non est auctoritas sufficiens, nec ratio, si nullum istorum inveniatur. Nunc autem non videtur expresse haberi non esse ibi substantiam panis, nam Joan. 6. ubi multum praedicatur veritas Eucharistiae, planum est, ubi Christus dicit : Ego sum panis vivus, qui manducaverit ex hoc pane, etc. Et 1. Corinth. dicit Paulus: Panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est ? Nec invenitur in Ecclesia, ubi istam veritatem determinet solemniter, nec etiam qualiter istud possit ex aliquo manifesto credito evidenter inferri: ergo, etc.
Si dicas, sicut dicit unus Doctor, quod Matthaeus 26. dicendo : Hoc est corpus meum, expresse insinuat panem non manere, quia tunc esset propositio falsa, hoc non cogit, quia dato quod substantia panis maneret, non demonstratur substantia panis, sed contentum sub pane; sicut modo non demonstrantur accidentia,quin tunc esset proposito falsa ; sed est sensus : Hoc ens contentum sub isto sensibili, est corpus meum.
Item in Sacramentis veritatis nulla debet esse falsitas: sed accidentia ista signant naturaliter substantias, quas affecerunt, et si non sit ibi eorum substantia, signatio ista naturalis erit falsa, hoc est inconveniens. Si dicas, quod significant corpus Christi et sanguinem, et ista significatio est vera: contra, naturalis significatio non mutatur propter significationem ex institutione ad placitum ; ergo ista accidentia naturaliter significant eadem. quae prius significaverunt; ergo ex ista parte in significatione naturali erit falsitas, nisi significata subsint signis, sed posito quod illa significata subsint, veritas habetur in significatione naturali accidentium. Posset etiam veritas haberi in significatione ad placitum, quia in illis subjectis possent contineri illa quae significantur ad placitum ex institutione, et sic haberetur omnimoda veritas in utraque significatione. Sed secundum aliam viam falsitas est in significatione naturali, ergo magis congruit alia via quam ista.