IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum de credibilibus revelatis, possit aliquis habere simul scientiam et fidem.
Alensis 3. part, quaest. 79. membr. 3. Divus Thomas 1. part, quaest. 1. art 2. et quaest. 12. art. 13. et 2. 2. quaest. 1. art. 5. ubi Cajetanus, Bagnez, Lorca, Divus Bonaventura hic art. 2. quaest. 3. Richardus art. 1. quaest. 5. Gabriel quaest, 1. Durandus quaest. 1 . et 4. et dist. 31. quaest. 4. Hcnricus quodl. 8. g. 14. et quodl. 12. quaest. 2. et in summ. art. 23. quaest. 6. 7. Valentia 2. 2. dist. 1. quaest. 1. part. 4. Suarez 3. part. disp. 27. scct. 2. Baccon hic.
Circa istam vigesimam quartam distinctionem, in qua Magister agit de fide, quantum ad ejus objectum et naturam, quaeritur unum : Utrum scilicet de credibilibus revelatis possit aliquis habere simul scientiam et fidem, loquendo de scientia, ut accipitur pro omni notitia certa, accepta ex evidentia rei. Quod sic, Joan. 20. Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Thomas simul habuit de Christo certam notitiam intuitivam, et tamen fidem ; ergo simul, etc.
Praeterea, Petrus et Joannes viderunt Christum crucifigi ; sed unus articulus est de Christo homine crucifixo ; igitur simul habuerunt notitiam intuitivam, quia ille homo crucifixus est, et fidem, quia non est. dicendum eos fuisse extra fidem vel cognitionem fidei, quia hoc viderunt ; igitur stant simul de eodem scientia et fides.
Praeterea, ad eamdem conclusionem probandam potest aliquis habere demonstrationem et syllogismum dialecticum, quia diversa possunt esse media ad eamdem conclusionem probandam, et simul ; igitur de eodem potest esse scientiaet opinio, quia quando causae aliquorum sunt compossibiles in eodem, videtur etiam quod ipsi effectus sint compossibiles ; igitur scientia et fides possunt esse simul de eodem, quia minus repugnant, quam scientia et opinio.
Praeterea, 1. ad Corinth. 12. distinguit Apostolus dona collata membris Christi, et distinguit scientiam contra fidem dicens : Alii datur scientia, alii fides. Sed scientia (ut ibi distinguitur contra fidem) est Theologia et scientia Scripturae sacrae ; igitur habens Theologiam,-habet scientiam, ut distinguitur contra ; fidem sed hujusmodi scientia non destruit fidem, sed nutrit, roborat et defendit. Unde Augustinus 14. de Trinitate, cap. 1. allegans verbum Apostoli supra dictum, et loquens de Theologia, dicit : Huie scientiae tribuo illud, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur: igitur scientia Theologiae, ut distinguitur contra fidem, simul stat cum fide, et est de eisdem, de quibus fides ; igitur de credibilibus revelatis simul stant scientia et fides.
Praeterea, sicut se habet lumen naturale ad objectum sibi proportionatum cognoscibile in illo lumine, sic lumen supernaturale ad objectum sibi proportionatum cognoscibile in illo lumine. Sed intellectus noster in lumine naturali potest habere scientiam de cognoscibilibus proportionatis illi lumini ; igitur et intellectus in lumine supernaturali, cujusmodi est lumen fidei, potest habere scientiam de cognoscibilibus in illo lumine, et certum est quod de credibilibus est fides ; igitur simul potest homo habere fidem et scientiam de credibilibus, aliter lumen naturale esset virtuosius quam lumen supernaturale.
Praeterea, nullus est cui non sit magis notum, quod Deus non potest falli nec fallere, quam quod homo in lumine naturali non possit decipi in judicando de aliquo cognoscibili ; sed aliquis in solo lumine naturali potest habere judicium certum, quod sufficit ad scientiam de aliqua conclusione Geometrica ; igitur potest aliquis habere judicium certum in lumine supernaturali de aliquibus credibilibus, quod quidem judicium sufficit ad scientiam, cum certius sit Deum non posse falli, nec fallere, quod confert lumen supernaturale, quam sit de lumine naturali ; sed constat, quod de credibilibus habet quis fidem ; igitur simul de eodem potest esse fides et scientia.
Praeterea, prima principia sunt immediata et necessaria, et nota ex evidentia terminorum apprehensorum ; sed in credibilibus sunt aliqua principia simpliciter prima et immediata, aut nihil esset creditum. Si enim in credibilibus procederetur in infinitum, non esset dare aliquod primum credibile, et in essentialiter ordinatis ubi non est dare primum, nec aliquod posteriorum, 2. Met. igitur est aliquod primum credibile, vel aliqua, et per consequens necessaria, aut nullum posteriorum necessarium esset. Cum igitur prima sint nota ex evidentia terminorum apprehensorum, et ex principiis sic notis possit haberi scientia, deducendo ex illis conclusiones, igitur ex credibilibus potest haberi scientia et fides.
Sed dices, quod aliqua credibilia sunt simpliciter prima, sicut Deum esse trinum et unum, sed tamen hoc non est cognitum ex evidentia terminorum apprehensorum, quia non possumus tales terminos apprehendere. Contra, nisi termini apprehenderentur, nunquam formaremus hanc complexionem : Deus est trinus et unus, et per consequens de complexo non haberemus fidem, quod falsum est ; igitur stat ratio.
Contra, 2. ad Corinth. 5. Per fidem enim ambulamus, non per speciem. Glossa : modo per fidem tantum illuminamur. Si tantum per fidem ; igitur non habemus, nec habere possumus in via simul scientiam et fidem de credibilibus revelatis.
Praeterea, omnis cognitio vel conclusio, quae potest deduci ex credibilibus revelatis est obscura et aenigmatica de communi lege ; igitur talis cognitio de tali conclusione non attingit ad illam cognitionem perfectam, quae est de re ex evidentia rei, cujusmodi est cognitio scientialis ; igitur cognitio illa et scientia non stant simul.