Deinde cum dicit, fiant, adhibet similitudinem.
Et primo quantum ad primum. Secundo quantum ad secundum, ibi, fiant viae illorum. Dicit ergo, fiant tamquam pulvis. Petit namque primo judicium contra eos qui quaerebant eum totaliter destruere; et ideo similitudinem adhibet de re quam totaliter destruitur; scilicet de pulvere. Dispersio enim pulveris ex tribus contingit: ex pulveris scilicet dispersione; quia siccus est pulvis, et in minima divisus: et ideo facile dispergibilis est. Et ideo dicit, fiant tamquam pulvis: ut sicut pulvis comminutus est in multis propter defectum humoris, ita sint et impii. Alia ratio est ventus commovens: unde ait, ante faciem venti. Ventus quandoque significat tribulationem: joan. 27: tollet eum ventus urens etc.. Quandoque ipsam tentationem peccati; Is. 64: iniquitates vestrae quasi ventus abstulerunt vos. Tertio ex impulsu alicujus impellentis ventum: unde ait, et Angelus domini coarctans eos, scilicet ad hoc ut totaliter dispergantur: nam sicut per auxilium Angelorum aliqua prosperantur virtute majori, ita ex Angelis bonis vel malis contingit quod tribulationes magis gravantur: nam deus quandoque punit etiam per bonos Angelos, peccatores: isa. 37: egressus est Angelus domini, et percussit in castris Assyriorum centum octogintaquinque millia etc.. Deinde cum dicit, fiant viae illorum, ponitur similitudo de secundo impedimento, idest de processu viae; et tria impedimenta ponit in via. Primum est tenebrae: quia tunc de facili quis impingit. Fiant ergo viae illorum, idest processus, tenebrae. Secundum est, quod sit lubrica et disposita ad casum: Thren. 4: lubricaverunt vestigia nostra in itinere viarum nostrarum. Et tertium est, quod sit aliquis persequens et cogens, ut magis corruat. Et Angelus domini etc.. Prov. 17: Angelus crudelis contra eum mittetur. Dicit ergo, fiant viae illorum tenebrae, ignorantiae: Ps. 81: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Et lubricum, idest vitia carnalia in quibus de facili cadunt.
Et Angelus domini persequens eos. Ipse Daemon tentans ad peccandum, vel Angelus bonus permittens cadere, ut humiliati fortiores resurgant.