CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra istam opinionem. Hic Doctor improbat opinionem istam multis rationibus. Et primo deducit ad hoc inconveniens, quod in parte intellectiva (ut intellectiva comprehendit intellectum agentem et possibilem), nulla erit ratio formalis agendi respectu intellectionis ; quod videtur valde inconveniens, quia tantum phantasma se haberet effective respectu intellectionis, quae est operatio propria intellectus ; vel si sit ibi efficientia ali. qua (praeter efficientiam phantasmatis) per quam effective fiat irradiatio, vel illustratio super phantasmata, illa erit praecise ipsius Dei, qui creavit tale lumen in intellecta possibili ; nam isti ponunt intellectum agentem esse effectum lucis increatae, et sic est quoddam lumen creatum a luce increata. Et sic sequitur, vel quod Deus agit immediate ad intellectionem quamcumque, quia illustratis phantasmatibus effectu lucis increatae, sequitur intellectio objectorum, et si talis intellectio nullo modo est ab intellectu, sequitur vel quod immediate erit a Deo, vel tantum a phantasmate illustrato, et sic tota pars intellectiva esset privata omni operatione propria ; et sic nec intellectionem, nec volitionem aliquam posset causare, quod est absurdum, cum a natura inferiori non negetur, quin sit activa operationis vel actionis suae propriae, et natura nobilior dignificanda est, ubi non apparet contradictio et impossibilitas.
(b) Item secundo ex ista opinione. Hic arguit Doctor deducendo ex dictis Goffredi ad hoc inconveniens, scilicet quod Angelus non posset habere intellectionem novam, quantumcumque habeat objecta multa praesentia habitualiter, puta per species intelligibiles, patet, quia secundum Goffredum agens et passum sunt distincta subjecto: modo intellectus Angeli habentis plures species intelligibiles, per quas objecta sunt praesentia habitualiter, non distinguitur subjecto ab illis speciebus, ut patet, ergo non possunt agere in intellectum Angeli causando aliquam notitiam novam, quod est inconveniens. Sed forte diceret ipse, quod est mere creditum, Angelum posse habere novam intellectionem.
(c) Tertio si phantasma. Pro intelligentia hujus litterae nota, quod assensus intellectus quamvis sit actus intellectus simplex et incomplexus, dicitur aliquando verus, et est quando assentit complexo vero ; aliquando falsus, et est quando intellectus assentit complexo in se falso: aliquando assentit alicui complexo assensu vero, ut quando assentit huic quod homo est risibilis ; aliquando assentit eidem assensu falso, puta quando assentit illi ut vero vel ut falso, vel dissentit. Cum ergo phantasma vel relucens in phantasmate, agat secundum ultimum potentiae suae, semper causabit assensum verum ; vel semper causabit assensum falsum, et sic de eodem non poterit esse aliquando assensus verus, et aliquando assensus falsus , cujus oppositum experimur in multis, et sic patet littera.
(d) Item quando dicitur, quod intellectio secundum Philosophum est actio manens intra. Si contra opinionem istam arguatur deducendo ad hoc inconveniens, quod tunc intellectio esset subjective in objecto, quia actio est in agente.
Respondet Goffredus dicens, quod licet intelligere Grammaticaliter significet active, et intelligi passive, tamen secundum rem intelligere est passio, et quod intelligitur est agens, et patet littera.
(e) Contra, Philosophus distinguens actionem a factione. Et nota, quod secundum Philosophum distinguitur actio a factione propter diversa principia, loquendo de actione pro re producta, et de factione pro re facta, non autem de actione respectus et factione respectus, quia ut sic, non distinguuntur propter diversa principia cum utraque sit in subjecto, scilicet factio in faciente,et actio in agente; sed res acta, puta intellectio et omnis operatio, tam intellectiva quam sensitiva, semper est in potentia agente ; res vero facta, ut forma artificialis vel naturalis, recipitur in alia materia quam in faciente, ut patet de igne respectu ligni in quod producit calorem, vel formam substantialem ignis; actio ergo et factio distinguuntur propter distincta principia receptiva. Si ergo intelligere esset realiter passio (cum passio non recipiatur proprie in agente, sed in passo), factio et actio non differrent propter diversa principia receptiva, cum utraque reciperetur in passum extra agens, et sic patet littera.
(f) Item habitus. Hic Doctor arguit contra principale intentum, probando quod objectum non si totalis causa intellectionis, et intellectus sit tantum potentia receptiva, et arguit quodammodo inquisitive, quia certum est apud omnes, quod multi habitus ponuntur in intellectu, quibus intellectus faciliter, prompte et expedite operatur ; ergo disponunt ipsum intellectum, non ad patiendum(cum sit optime dispositus ad recipiendum quamcumque intellectionem, ut ab omnibus conceditur), ergo ponitur habitus ut disponat intellectum ad agendum ; ergo sequitur, quod respecta intellectionis habebit aliquam activitatem. Sed de hoc prolixius tractatur infra d. 17.
(g) It em quomodo causabuntur intentiones Logicae. Si ergo secunda intentio sit a phantasmate, (cum tantum sit causa realis) sequitur quod nulla intellectio causabit intentiones Logicas, quia intellectus nullo actu suo poterit conferre unum objectum ad aliud, quae collatio causat secundam intentionem. Et hoc dictum potest habere plures sensus. Primus, quod si intellectus non habet in potestate sua intellectionem objecti, nec etiam habebit in potestate sua actum, quo comparat unum cognitum ad aliud, cum talis intellectio necessario praeexigatur actui comparativo. Sicut etiam Doctor arguit de voluntate, quae si non habet in potestate sua actus intellectus, quod etiam non habebit in potestate sua actum discurrendi ab uno ad aliud, vide in 2. distinct. 42. quaestione 1. Sed in proposito patet quod intellectus causat actum comparativum, quo comparat unum objectum cognitum ad aliud ; ergo etiam causat actum cognoscendi, etc. Secundus sensus est, si intellectus est vere activus actus comparatiVI, erit etiam activus actus intelligendi. Et cum dicit, quod intentio causatur ab intellectione, non accipitur hic intelligere proprie, quo objectum intelligitur, sed accipitur pio actu intellectus comparativi, nisi dicatur quod actus comparativus sit intellectio, quod non videtur.
Hic tamen nota, quod secunda intentio non proprie causatur, nec ab intellectu, nec ab aliquo actu intellectus. cum omnia talia causent naturaliter et secundum ultimum potentiae, et omne causatum a re ut res est, erit necessario reale, et hoc etiam patet in littera ; accipitur ergo hic causari pro derelinqui, nam quando intellectus actu suo comparat unum cognitum ad aliud, statim resultat quaedam relatio rationis, sicut etiam, positis duobus albis, statim resultat ex natura rei similitudo realis: sic posito actu collativo intellectus comparantis unum cognitum ad aliud cognitum,statim resultat talis relatio rationis. Sed esset bona difficultas, quod esse habet secunda intentio, posito quod ipsa non recipiatur nec in objecto nec in intellectu, de hoc in Universalibus. Sequentia clara sunt.