In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Hic duo videnda sunt, etc. nempe quid tenendum secundum fidem, et quomodo fidei definitio declarari debeat a Theologo, et defendi. Recitat ex Innocentio tres opiniones circa quaesitum ; et vocat opiniones vulgari significatione post Innocentium, prout applicari solet placito hominis, etiam falso et erroneo, qualis est prima in ordine et secunda ; tertia vero, quae est tenenda, quam docet Ecclesia, estque de fide, appellatur opinio vulgari modo, juxta significationem praemissam, non ut dicit speciem cognitionis, quae habet ex propria differentia formidinem et incertitudinem. Dicit autem omnes in eo convenisse, ut salvarent realem praesentiam corporis et sanguinis Christi, quae fuit ab initio institutionis semper indubitabilis et veritas explicita fidei, ad quam tenebantur omnes. Dixi secundam opinionem esse erroneam, qua negat conversionem, ut exprimitur in littera ; erroneam dico contra fidem errore haeresis in specie, ut patebit infra cum Doctore. An vero desitio panis dici possit in rigore, annihilatio, dubitatur inter Theologos, de quo quoestione sequenti. (b) Pro prima opinione, etc. Haec est
Berengarii, qui postquam convictus est de errore, circa realem praesentiam, quem supra confutavimus cum Doctore dist. 10. quoest, 1. postea docuit manere substantiam panis et vini in Eucharistia cum corpore et sanguine Christi, cujus discipuli postea vocati sunt impanatores ; ita Guitmundus contra ipsum lib. 1. et 3. circa initium. Hunc errorem sequitur Lutherus in lib. de captivitate Babylonica, cap. de Eucharistia, quem sequuntur magis communiter Lutherani ; unde concedunt hanc propositionem, panis est corpus Christi, esse veram per communicationem idiomatum.
Accedit alius error ex eodem desumptus in sermone de Sacramento Caenae Domini, quem hic etiam incidenter tangemus, quem idem etiam docet in libro: Quod verbo Christi: hoc est corpus meum, adhuc firmiter stent, quod corpus, ubicumque sit verbum, etiam sit, et consequenter ubique, ac proinde etiam in hoc Sacramento simul cum pane ; quem secutus est Brentius in Apologia pro confessione Wirtembergensi in tractatu de Coena Domini, et in lib. De duabus naturis, et alii, unde dicti sunt Ubiquistae.
Alii apud S. Thomam 3. part. q. 75. art. 6. materiam quidem panis et vini converti, formas autem dixerunt manere; quinam illi fuerint, non indicat, sed fuerunt aliqui ex Berengarianis. Alius est error asserens panem quoad naturam et vinum manere in Eucharistia unita hypostatice Verbo, sicut est ipsa humanitas. Hic error communiter a modernis tribuitur Ruperto Abbati Tuitiensi in lib. De officiis divinis. cap. 2. et in Joan. 6. ubi dicit super illa : Caro mea vere est cibus, etc. Facta consecratione corpus Christi esse panem, et in priori loco corpus panaceum. Caeterum Oxonienses apud Waldensem tom. de Sacramentis 47. conjiciunt auctorem prioris libri de officiis Ecclesiasticis non esse Rupertum, sed Waleramum Episcopum Atemburgensem. Probant et Anselmo de corpore et sanguine Domini, qui inter ejus impressa opera non invenitur, ubi impugnat hunc errorem; quem postea desumpsit Rupertus posterior, qui vixit sub Henrico V. Imperatore, ut alii sub Henrico III. loco praefato in Joannem, et lib. 2. in Exodum cap. 10. Alius est error Joannis cujusdam Parisiensis, teste Waldensi cap. 65. qui confutavit errorem Ruperti ; sed ipse in similem incidit, asserens quidem substantias panis et vini manere non unitas Verbo hypostatice, sed corpori et sanguini Domini.
Pro hac, ut ita dicam, opinione, adducit quatuor rationes occasionative, quibus inductis, praebet viam, qua veritas fidei egregie declaratur, et certa ab incertis distinguantur, et principia communia, quae variis in locis deservire possunt, tanquam regulae universales discernendi veritatem fidei, et declarandi ad proprium et verum sensum explicantur.
Prima ratio est, in mysteriis fidei tollendam esse superfluitatem, et in operibus supernaturalibus et miraculosis. Secunda est in creditis, quantum fieri potest, et admittit veritas fidei, captandam esse facilitatem, et non ingerendam esse majorem difficultatem mysteriis, quod plurimum expedit saluti. Tertia ratio explicat in genere, quae sunt veritates explicitae, et de substantia fidei, et unde certitudo earum primaria desumi debeat. Quarta ratio est ex peculiari ratione hujus mysterii, ut salvetur veritas signi naturalis, nempe accidentium, qua designant substantiam, cui sunt connaturalia.