Quoniam gratis absconderunt. Supra Psalmista petiit quod nocentes judicarentur, et expugnantes in expugnationem venirent; hic autem ostendit, quomodo merito haec patiantur. Et primo ponit culpam. Secundo poenam, ibi, veniat illis.
Circa primum ponit primo malitiae interpretationem.
Secundo executionem, ibi, supervacue. In primo ponuntur tria, quae aggravant culpam. Primum est iniquitas; et ideo dicit, gratis. Secundum est fraus; et ideo dicit, absconderunt. Tertium est crudelitas: et ideo dicit, interitum laquei sui. Dicit ergo, quoniam gratis. Si aliquis intentat malum contra se nocentem, non videtur totaliter iniquum; sed quando contra eum qui in nullo nocuit, hoc omnino est iniquum: et hoc est quod dicit, gratis, scilicet sine offensa quam fecerim: jo. 15: odio habuerunt me gratis: isa. 52: Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Fraus vero notatur, cum dicit, absconderunt mihi, quia scilicet per fraudem intentant mala mihi: Thren. 3: ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis: psalm. 9: insidiatur quasi leo in spelunca sua. Crudelitatem autem ostendit, quia parant insidias ad mortem: unde ait, in interitum laquei sui, idest abscondunt laqueum ad mortem: Prov. 1: veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra, deglutiamus eum etc.. Secundo cum dicit, supervacue exprobraverunt, ponitur executio, similiter sine causa. Dicit autem exprobraverunt, quia opprobria intulerunt. Est autem opprobrium, quando quis imponit crimen alicui quod est contra ejus honorem. Aliquando imponitur crimen alicui, ut confundatur et abjiciatur.
Aliquando vero ut perdat vitam; et hoc est contra animam ejus: et ideo dicit, animam meam; quasi dicat, propter hoc fecerunt ut totaliter me vita privarent. Sic Judaei christo imposuerunt crimina morte digna: Luc. 23: commovet populum, docens per universam Judaeam: psalm. 68: improperia exprobrantium tibi ceciderunt super me. Sed hoc, supervacue, idest sine causa, sicut supra dictum est, scilicet gratis: jo. 8: quis ex vobis arguet me de peccato? ergo, supervacue, imposuerunt ei peccatum. Vel, supervacue, idest frustra, quantum ad eorum intentionem: quia intendebant fidem ejus destruere: jo. 11: quid facimus quia hic homo multa signa facit? si dimittimus etc.. Tamen hoc consilium fuit supervacue, quia totus mundus post ejus mortem ad fidem conversus est.