CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter legibus quis disponitur ad bonum ?
Si igitur haec sic se habent quemadmodum dictum est, oportet eum qui futurus bonus est, primum bene nutriri et assuefieri secundum leges, et deinde secundum enutritionem vivere in adinventionibus studiosis : ita quod nunquam agat prava volens et nolens. Ignorans enim volens agit : enutritus autem in bonis bonorum ignorantiam habere non potest. Haec autem pro certo fiunt et proveniunt si enutriantur et vivant secundum quemdam intellectum practicum et legalem, et vivant secundum rectum ordinem qui fortitudinem violentiae habeat et cogentem ad bonum. Talis autem ordo non est paternus : paterna enim praeceptio non habet fortitudinem et violentiam cogentem. Talis etiam non est aliqua amicabilis admonitio vel redargutio. Et universaliter loquendo, quaecumque admonitio est unius viri, non publicae personae, et quae non est sicut rex in civitate, vel sicut alia persona publica, vel alicujus alterius talis, sicut est praefectus,
vel praetor, vel alius reipublicae consuletis, non habet virtutem, coactivam, nec sufficiens est ad inducendum ad bonum.
Lex autem quae praeceptum est principis, coactivam habet potentiam : eo quod auctoritatem accipiens a principe, sermo est edictus ab aliqua prudentia et intellectu humanorum, ex quo hominis ad bonum diriguntur. Nati sunt enim communiter homines odire et aspernari castigationes contrariantes motibus suis, ab hominibus privatis in eruditione propositas : quamvis forte ratione fiat talis castigatio. Objiciunt enim quod ex invidia factum sit, vel ex odio Lex autem nulli onerosa est : quia nullum specialiter tangit, quando praecipit AdminBookmark sive bona. Et talis quidem ordinatio legum valde necessaria est, quamvis a multis et in multis civitatibus neglecta sit. In sola enim Lacedaemoniorum civitate et valde paucis aliis, legispositor curam ferre videtur, quales enutritiones, et quales arhum et exercitiorum adinventiones in civitate debeant esse. In pluribus autem civitatibus neglectum est de talibus aliquid dicere vel ordinare : et vivit unusquisque ut vult: ita quod Cyclopes, prout scribit Themistius, non ordinem sequuntur puerorum et uxorum : pueros enim dimittunt vivere ut volunt, et uxores similiter.
Ex omnibus igitur inductis patet, quod optimum est ut communis vitae cura recta habeatur, et qualiter omnes communiter recta possint operari. Tales autem communem curam negligentibus contingit, quod unusquisque prout sibi videtur, eligit. Hoc autem videtur ad virtutem conferre suis filiis et suis amicis : et hoc imperfectum est ad rempublicam civitatis. Si ergo aliquis fiat legispositivus in civitate ex communi civium electione et consensu, ille maxime habet posse ad communem curam reipublicae, sicut patet ex praedictis. Manifestum enim est quod communes curae per leges fiunt. Curae autem AdminBookmark sive bonae sunt, quae sunt per leges sudiosas. Sive autem illae scriptae sint vel non scriptae, nihil videtur
differre ad praesens : edictum enim principis consuetudine servatum, scriptae legis habet vigorem. Nec ad praesens differt, sive illae leges sint per quas unus tantum vel plures erudiantur ad rectum : quemadmodum neque differt hoc in musica operativa, neque differt in exercitativa arte, neque differt in aliis rudimentis artium mechanicarum. Leges enim communia respiciunt, et non singularia : et ideo communitati dantur, et non singularibus personis. Quemadmodum enim in civitatibus potestatem habent legalia scripta, vel more consuetudinis approbata : sic et in domibus potestatem habent paterni sermones, et mores paterni consuetudine firmati : et adhuc magis vigoris habent quam illi qui sunt in civitatibus, propter cognationem quam habent domestici ad patrem, et propter benedici a quae recipiunt ab illo. Propter hoc domestici praediligcntes existunt, cui propter naturae inclinationem facile obediunt.
Adhuc autem considerandum est, quod disciplinae et eruditionos communium quidem sunt, sed tamen in observatione differunt secundum unumquodque. Cujus exemplum est in medicinali disciplina, cujus praecepta communium sunt. Sicut autem universaliter quidem quod febricitanti ex putrido humore, confert abstinentia et quies : si autem secundum unumquodque accipi atur singulariter, forte aliquis invenitur cui non competet. Similiter est videre in arte pugillatoria quae praecepta communia dat, et tamen secundum unumquodque non omnibus eamdem in singulari circumponit pugnam. Est ergo utrumque necessarium, quod et commune sciat, et singulariter adaptet secundum uniuscujusque proprietatem. Si. enim cura facta sit secundum uniuscujusque proprietatem, certius et rectius agere videbitur. Magis enim hoc modo conveniente sibi potitur unusquisque. Sed optime curabit medicus secundum quod medicus, et optime operabitur exercitativus secundum quod exercitans, et omnis alius artifex practicus, si univer- sale sit sciens. Verbi gratia, si sciat quoniam hoc omnibus vel talibus congruit, sicut si scamonea universaliter choleram purgat: scientiae enim omnes et dicuntur et sunt communis esse principii: et hoc non solum sciat, sed. et circa hoc experimentum advertat hoc quod est unius alicujus in singulari proprium : tunc enim et rationem habebit et opus. Et forte nihil prohibet aliquando aliquem bene curare et ratione aliquam infirmitatem propter experientiam, quamvis non sciat communia artis principia : considerantur enim diligenter accidentia in unoquoque, et ex his procedit opus : quemadmodum quidam suiipsorum optimi esse medici videntur, cum. tamen nulli alteri sufficere possint ad curationem vel consilium. Hoc autem contingit, quia suiipsorum noverunt accidentia, et artem communis principii non habent.
Et quamvis illi sine arte curent aliquando, tamen non propter hoc minus videtur esse ad notitiam universalis, nec minus cognoscendum est hic qualiter hoc contingat, si animis artifex etiam speculativus lien debeat et sui operis sciens rationem. Dictum esl enim saepius, quoniam scientiae circa communia principia sunt. Et propter hoc tentandum est, quod aliquis per cognitionem legum legis positivus fiat : quamvis non velit nec intendat per curam officii meliores facere cives, sive multos, sive paucos. Non enim tantum politco qui gubernat et curam habet civium ad legis positivam studendum est, sed etiam simplici unicuique civi, si suppmamus quod per leges boni fiamus. Non enim cujuscumque est discernere per q aam lemun. propositam bene disponi contingit . sed siquidem hoc alicujus est, i bus est qui scientiam habet positionis legis : quemadmodum in medicinali vet equestri vel reliquis artibus, quarum est aliqua cura vel providentia de rebus ad se pertinentibus, non est judicare de rebus illis cujuscumque, sed ejus qui habet artem et scientiam.