CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit tertiam opinionem, quae etiam est Henrici, qui dicit objectum ut relucet in phantasmate, (negat Henricus speciem intelligibilem) producere sui intellectionem confusam, qua posita intellectus potest suffodiendo active intelligere, distincte componere, dividere, ratiocinari, alibi tamen ait, quod phantasma tantum inclinat intellectum. Utramque opinionem refutat unica ratione clara.
Tertia opinio (a) ponit, quod intelligibile ut simpliciter praesens intellectui, non per speciem intelligibilem, sed per phantasma, ut illustratur ab intellectu agente, est in intellectu possibili ut in memoria: ut autem immutat ad actum intelligendi, est in eo, ut in intelligentia, cujus notitia terminatur in ipsum objectum: et quantum ad ista duo, intellectus est passivus, videlicet inquantum est memoria habens objectum simpliciter praesens, et inquantum intelligentia est, ab objecto sic praesente mota ad primum actum intelligendi.
Sed intellectus factus in actu primo naturali acumine suo potest suffodere et discurrere in unoquoque quid sit, componendo, dividendo differentias convenientes cum diviso, et ratiocinando, et sic inquirere quid respectu intellectus simplicis, et propter quid, respectu complexi, ut respectu conclusionis scibilis, et in isto discursu intellectus, inquantum discurrit, est activus, inquantum tamen concipit, est passivus.
Iste idem istam positionem de passione respectu notitiae primae simplicis et confusae, et actione respectu notitiae distinctae investigatae, videtur retractare et corrigere alibi, ubi inquirens de principio activo actionum vitalium, scilicet sensationis et intellectionis, ponit quod illud principium est aliquid in ipso animato, et non solum objectum extra, sicut et in sensu ponit quod species impressa in organo tantum inclinat, et inclinando excitat potentiam, et quasi evocat ipsam ad propriam operationem. Ita phantasma in virtute phantastica inclinat intellectum, ita quod intellectus inclinatus sit in ultima dispositione ad eliciendum intellectionem, tanquam suam propriam operationem ; et pro ista opinione adducit ibi unam rationem pro istis actionibus, quia sunt vitales, et nulla actio transcendit perfectionem agentis, et aliam de actione manente in agente, et istae sunt propriae actiones, et denominant proprie ipsum agens, sicut lucere se habet ad ipsum lucens, non illu minare.
Ad hoc concordat ratio Augustini,quod anima format in se imagines cognitorum, quae tres rationes adductae fuerunt prius pro prima opinione.
Contra (b), neutra istarum opinionum, nec retractata, nec retractans, videtur esse vera ; non retractata, quia aut intellectus factus in actu secundum notitiam primam confusam, est activus virtute sui respectu intellectionis secundae, aut virtute illius notitiae primae confusae. Si virtute sui, non videtur rationabile quod aliqua causa possit esse activa respectu perfectioris in aliqua specie, et nullo modo possit esse causa activa respectu imperfectioris ejusdem rationis ; intellectio autem confusa et distincta albi, videntur esse intellectionem ejusdem rationis, quia ejusdem objecti; ergo videtur inconveniens, quod intellectus de se possit esse causativus respectu secundae intellectionis, quae est perfectior et non respectu primae.
Si autem dicas, quod respectu secundae est activus virtute actus primi; contra, actus imperfectior non potest esse ratio formalis causandi actum perfectiorem, quia tunc non esset unde posset probari Deum esse perfectissimum ens, si effectus posset excedere causam suam totalem in perfectione ; cognitio autem distincta, est nobilior cognitione confusa, ergo illa confusa non est formalis ratio eiiciendi vel causandi illam distinctam.
(c) Opinio etiam retractans non videtur esse vera, quia quaero quid intelligitur per inclinationem?aut aliqua forma, quae sit in intellectu per quam inclinetur, aut nihil. Si nihil non magis inclinatur nunc quam prius inclinabatur. Si aliqua forma, aut actus intelligendi, et tunc oppositum opinionis eorum, quia objectum causabit actum, aut aliquid prius actus intelligendi ut species, quam ipsi negant.
(d) Item, in causis essentialiter ordinatis, inferior non inclinat superiorem, sed e converso; respectu autem intellectionis,pars intellectiva est causa superior quam species alicujus objecti, ut patebit in sequenti quaestione; ergo objectum non inclinat intellectum.