IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Secunda sententia ait non manere panem, nec converti, sed desinere per annihilationem, corruptionem, vel resolutionem in materiam. Pro bac tres rationes allatae pro prima sententia faciunt; ridetur Durandi qui dicit manere materiam panis. Ponit Doctor varias improbationes D. Thom. contra utramque sententiam.
Pro (a) opinione secunda potest argui per rationes similes aliquibus praedictarum, quia tres primae satis videntur posse adduci pro ista; tum quia plura miracula ponuntur, ponendo transubstantiationem quam negando; tum quia ista transubstantiatio est ita difficilis ad intelligendum, et ita videtur repugnare rationi naturali, quia omni sequenti rationem naturalem videtur irrationabiliter posita, et per consequens plus avertere a veritate fidei, quam absolute ponere panem non manere per annihilationem, vel per aliquam aliam viam. Tertio, quia ista transubstantiatio non videtur magis probari ex Scriptura, quam panem non manere, imo minus. Contra istas opiniones arguit quidam Doctor: contra primam sic, quod ipsa est inconveniens, et impossibilis, et haeretica. Primum probatur ex tribus, primo, quia tollit reverentiam debitam Christo, ut continetur in hostia: sibi enim in Eucharistia debetur cultus latriae: sed si ibi maneret substantia panis non deberet talis cultus exhiberi propter idololatriam, adorando creaturam. Secundo videtur inconveniens, quia tollit significationem hujus Sacramenti: debet enim illud primo significare corpus, ut primum significatum: sed si ibi maneret substantia panis, ipsa haberet rationem primi significati. Tertio, quia tollitur debitus usus Sacramenti, quia si maneret vere substantia panis, ipsa est vere cibus corporalis: hujus autem Sacramenti usus est, quod sit cibus spiritualis.
Secundum vero, scilicet quod haec positio sit impossibilis, arguit per idem medium, tam contra primam opinionem quam contra secundam, quia nihil potest incipere esse ubi prius non fuit, nisi per sui mutationem, vel alterius in ipsum ; sed corpus Christi non mutatur per hoc quod Eucharistia conficitur, quia manet in coelo, sicut prius ; ergo si nihil convertitur in ipsum, non est magis realiter in altari quam prius fuit, hoc est, impossibile.
Tertium, scilicet quod sit haeretica, probat sic: quia est contra Verbum Christi instituentis Sacramentum, Matth. 26. Hoc est corpus meum, non dicit: Hic est, sed : Hoc est. Si autem substantia panis maneret, vel annihilaretur, et non converteretur, verius diceretur; Hic est corpus, quam : Hoc est corpus. Contra opinionem secundam arguitur specialiter contra hoc, quod ponit resolutionem in materiam panis praejacentem, quia vel fieret in materiam nudam, et hoc est impossibile, quia tunc esset materia sine forma, et sic actus materiae erit et non erit; vel fieret in materiam sub aliqua alia forma, sed hoc est inconveniens, quia vel illud corpus aliud novum, cujus est illa materia, esset simul cum speciebus et corpore Christi, vel mutaretur de loco illo, et utrumque est inconveniens. Primum, quia impossibile est duo corpora esse simul. Secundum, quia ille motus localis illius posset percipi per expulsionem corporis alterius circumstantis.