In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Quaestio ista. Doctor praemittit unum, scilicet quod in hac quaestione possunt esse duo articuli. Primus, an de articulis revelatis possit esse scientia absolute ? et hic articulus hic non pertractatur. Secundus, an de credibilibus revelatis possit simul esse scientia et fides ? et hic articulus specialiter in hac quaestione pertractatur.
Et quantum ad hunc secundum articulum: Primo recitat duas opiniones, quas improbat. Secundo respondet ad quaestionem.
Quantum ad primum recitat primo opinionem Thomae, in 1. part. sum. quaest. 1. art. 2. quaest, dicit sic. quod scientia subalternata potest simul esse cum fide de credibilibus revelatis, non tamen scientia subalternans. Et praemittit unum, scilicet quod scientia subalternans habet principia immediata et prima, quae non habent resolvi, nisi in terminos simplices notos ex evidentia rei in se, et ideo talia principia sunt nola propter quid ex terminis per se notis ex evidentia rei: sed scientia subalternata non habet talia principia, sed accipit ea a scientia subalternante, et non habet ea, ut per se nota, sed supponit ea esse vera. Scientia primo modo, scilicet subalternans non stat cum fide, qualem habent Beati de credibilibus, quae nos credimus, et ideo non habent fidem, sed visionem, et cognoscunt propter quid ; sed scientia subalternata scientiae Beatorum bene potest esse cum fide, qualis est Theologia nostra, quae subalternatur Theologiae Beatorum.