Consequenter cum dicit, veniat illi laqueus quem etc., ponitur poena conveniens culpae: et hoc, quia eodem judicio judicantur, quo judicare volebant: Matth. 7: in quo judicio judicaveritis, judicabimini.
Isti fraudulenter intendebant mortem ipsius; ideo Psalmista petit contra eos, vel conformando voluntatem suam voluntati divinae, vel praenunciando. Et petit tria: scilicet quod laqueus eis praeparetur, quod capiantur, quod non evadant.
Quantum ad primum dicit, veniat illi laqueus, scilicet populo, vel ei qui principalis est inter eos.
Laqueus hic tripliciter potest intelligi. Vel propter laqueum poenae, quia propter mortem christi illaqueati sunt: isa. 8: offendent ex eis plurimi, et cadent et conterentur et irretientur et capientur: quia captivi sunt apud omnes gentes. Quem ignoraverunt, dicit, quia nec suspicari quidem poterant talem poenam: Luc. 21: erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic; et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes: Matth. 24: erit enim tunc tribulatio magna, qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Vel de laqueo culpae: 1 Tim. Ult. Qui volunt divites fieri, incident in tentationem, et in laqueum diaboli. Quasi dicat, veniat illi laqueus culpae quem praevidere non potest; quia peccatori non videtur quod sit ligatus, sed quod faciat voluntatem suam; in veritate tamen laqueatus est, quia Prov. 5: funibus peccatorum suorum constringitur. Vel de laqueo justitiae; quasi dicat, veniat illi laqueus, constringens ad bonum.
Quem ignoraverunt, quia 1 Cor. 2: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus.
Quantum ad secundum dicit, et captio quam abscondit apprehendat eum, idest capiatur, sicut in abscondito me voluit capere: Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium. Quantum ad tertium dicit, in laqueum cadat, idest dejiciatur a laqueo, ut inde se non eximat, in idipsum, idest in laqueo quem paravit aliis: psalm. 9: in laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet, cum etc..
Sic evenit Judaeis, quia ipsi christum gentibus tradiderunt, gentibus postmodum traditi sunt.