CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Tertia opinio. Haec est opinio Hen-Henrici, quodl 5. q. 14. qui dicit quod intelligibile, ut simpliciter praesens intellectui non per speciem intelligibilem, sed per phantasma ut illustratur ab intellectu agente est in intellectu possibili ut in memoria ; ut autem immutat ad actum intelligendi est in eo ut in intelligentia, cujus notitia terminatur in ipsum objectum. Et quantum ad ista duo intellectus est passivus, id est, quod objectum ut relucens in phantasmate est in intellectu possibili ut in memoria, sive est praesens intellectui possibili ut in memoria sive ut pars memoriae. Nam ut sic, movet intellectum ad cognitionem confusam, et sic intellectus patitur ab illo realiter, quia recipit ab objecto cognitionem confusam. Ut autem immutat ad actum intelligendi, et hoc tantum intentionaliter est in intellectu possibili ut intelligentia, id est, est praesens intellectui possibili, ut informato illa cognitione confusa, quia tunc talis cognitio terminatur ad ipsum objectum. Et hoc modo patitur etiam intellectus ab objecto intentionaliter tantum. Et quid sit pati intentionaliter, vide supra in quaestione immediate praecedenti, ubi declaravi hoc.
Deinde addit Henricus, quod intellectus factus in actu primo, id est, ut habens cognitionem confusam objecti, naturali acumine suo potest suffodere et discurrere in unoquoque quid sit, componendo, dividendo, ratiocinando, et sic inquirere quid respectu intellectus simplicis, id est, notitiae incomplexae distinctae, et propter quid respectu complexae, ut respectu conclusionis simplicis. In isto discursu intellectus inquantum discurrit est activus, inquantum tamen concipit est passivus.
Iste idem istam positionem de passione, etc. Et littera stat in hoc, quod Henricus quodl. 3. quaest. 6. videtur dicere, quod phantasma sive objectum relucens in phantasmate, tantum inclinat intellectum possibilem, et excitat, quo excitato causat notitiam confusam, et patet littera.
(b) Contra, neutra istarum. Hic Doctor improbat Henricum quantum ad hoc, quod dicit quod intellectus factus, in actu secundum notitiam primam confusam, est activus notitiae distinctae. Et quaerit Doctor, aut est activus virtute sui, aut virtute notitiae confusae? Si virtute sui, non videtur rationabile quod aliqua causa possit esse activa respectu perfectioris in aliqua specie, et nullo modo possit esse causa activa respectu imperfectioris ejusdem speciei. Et addit in eadem specie, quia non sequitur absolute, si aliquid est causa perfectioris, quod possit esse causa imperfectioris, ut patet, quia agens naturale est causa formae substantialis, quae est perfectior materia, et tamen non potest esse causa materiae ; sed si potest causare perfectius in aliqua specie, potest etiam causare imperfectius in eadem specie. Cum ergo in proposito intellectio confusa, et distincta ejusdem objecti videntur alibi esse ejusdem rationis, quia ejusdem objecti ; ergo.
Adverte tamen, quod non sequitur absolute quod notitiae dicantur ejusdem rationis, quia ejusdem objecti, quia statim sibi contradiceret, quia in secundo vult expresse distinct. 25. et alibi, quod cognitio intuitiva et abstractiva differant specie, etiam respectu ejusdem objecti. Sic ergo intelligitur,quod duae notitiae abstractivae sunt ejusdem speciei, quando sunt ejusdem objecti non in se praesentis, sed in aliquo repraesentativa Si autem dicas, quod respectu secundae notitiae, scilicet distinctae, intellectus est activus virtute notitiae confusae, contra hoc arguit Doctor, quia tunc sequeretur, quod imperfectius esset ratio formalis producendi perfectius, quod est impossibile. Haec etiam opinio retractata est, et supra improbata dist. 2. part. 2. et dist. 3. quaest. 6. Improbatur etiam infra dist. 26.
(c) Opinio etiam retractans non videtur esse vera, etc. Si nihil, non magis inclinatur intellectus nunc ad intelligendum objectum, quam prius inclinabatur ; si aliqua, aut illa forma est actus intelligendi, et tunc oppositum opinionis eorum, quia objectum causabit actum, quod ipse negat retractando positionem primam ; aut illa forma est aliquid prius actu intelligendi, ut species intelligibilis recepta in intellectu possibili,quam tamen negant, ut supra patuit in quaestione immediate praecedenti.
(d) Item in causis ordinatis inferior non inclinat superiorem, sed e converso, sed intellectus est causa superior quam species alicujus objecti, patet, quia intellectus utitur magis specie objecti, quam e contra ; sicut etiam dicimus, quod potentia est causa superior habitu, posito quod habitus sit causa activa actus, quia utitur habitu non e converso, ut patet infra dist. 17. ergo objectum relucens in tali specie non inclinabit intellectum.