In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Pro opinione secunda, etc. Insinuat tres priores rationes factas pro prima,etiam adduci posse in confirmationem secundae opinionis ; mox subjicit rationes, quibus S. Thomas impugnat praedictas opiniones seu errores ; prima vero constat mediis tribus. Primum est, tolli cultum debitum Sacramento ex praesentia panis et vini, quia sic cultus esset idololatria, quia adoraretur creatura panis, quae est sub speciebus. Secundum, propter inconveniens, quia sequeretur quod primum significatum non esset corpus, sed panis. Tertium est, quia tolleretur usus debitus Sacramenti, quia fieret in alimentum corporale, et non in spirituale.
Secunda ratio, quia positio est impossibilis, quia nihil fieri potest de novo, ubi prius non fuit, nisi per mutationem sui, vel conversionem alterius in ipsum ; sed corpus Christi non mutatur per consecrationem,ergo panis mutatur in ipsum.
Tertia ratio est, quod sit haeretica, quia est contra formam Sacramenti, ejusque veritatem, Matth. 26. Hoc est corpus meum, etc. non hic, sed hoc est corpus meum; si autem panis annihilaretur, vel maneret, verius diceretur hic est, quam hoc est, etc. Quartam rationem addit specialem contra secundam opinionem,quia vel resolutio fieret in materiam nudam, et hoc esset impossibile, quia illa nequit esse sine forma, vel in materiam sub alia forma, et sic vel maneret corpus novum sub speciebus ; est autem impossibile duo corpora simul esse, vel non manere, et sic sensu perciperetur motus ejus ad alium locum, quod derogat fidei Sacramenti.