IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Refutat. Doctor dictam sententiam Divi Thomae. Primo, quia Divus Thomas sibi contradicit ; ait enim 2. 2. quaest. 1. art. 5. repugnare aliquid simul esse scitum. Solutiones ad hanc contradictionem refutat Piligianis hic art. 4. Secundo, Theologia nostra non est subalternata Theologiae Beatorum, quia nullo genere causae ab ea dependet, et quia habens subalternatam, potest habere subalternantem ; sed Theologi nostri non possunt habere Theologiam Beatorum ; ergo. De hoc quaest. 3 Prologi, quaest. 2. litterali.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I . art. 5. ubi quaerit hoc ex intentione, dicit quod fides et scientia non stant simul: sed Theologia, si inquantum subalternata scientiae Beatorum, sit vera scientia, et ut subalternata non sit nisi in viatore, tunc scientia sub propria ratione scientiae subalternatae stat cum fide in viatore, et de eisdem, scilicet creditis. Nec potest solvere contradictionem istam nisi in secunda secundae velit dicere, quod loquitur de scientia subalternante, non subalternata.
Praeterea, contra opinionem in se, scientia non dependet essentialiter ab aliquo sicut causatum a causa, (non enim loquor de dependentia accidentis ad subjectum) nisi ab eo, quod est causa illius essentialiter. Sed notitia Beati, quam habet de Deo trino et uno evidenter viso ex evidentia terminorum, non est essentialiter causa nostrae Theologiae, quia scientia non dependet essentialiter nisi ex potentia et objecto in se, vel in specie sua ; sed scientia illa Beati non est objectum scientiae meae, ita ut cognita notitia ejus cognoscam Deum trinum et unum, nec est potentia animae, nec species objecti, nec aliquid mei, quod possit esse causa scientiae meae in aliquo genere causae, efficientis maxime, sicut modo loquimur ; igitur habitus in me in nullo dependet, sicut a causa essentialiter a visione Beatorum, nec sequitur quod si scientia Beatorum sit de creditis a nobis, quod in nobis sit scientia cum fide, imo esset simile, si dicerem in me esse Geometriam, quia in Joanne, quia ego credo Joannem habere scientiam Geometriae.
Praeterea, omnis sciens scientiam subalternatam, quae est de intelligibilibus, potest scire et subalternantem, quia principia subalternantis sunt priora ; et in intelligibilibus, illa quae sunt priora simpliciter, sunt priora nobis, licet in sensibilia bus non sint eadem priora simpliciter et priora nobis, quia sensibilia posteriora sunt nobis magis nota. Sed haec scientia, si est scientia, est de intelligibilibus, ut distinguitur contra sensibilia, quia de sensibilibus non est scientia, nec demonstratio, ex 7. Met. si ergo haec scientia potest simul stare cum fide, sequitur quod aliquis potest scire scientiam subalternatam cum fide, et ita potest esse comprehensor ratione fidei simul stantis.