IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Henrici, scientiam abstractivam et fidem posse esse de eodem. Hanc vult esse medium lumen inter lumen fidei et gloriae. Probatur primo, quia de particularibus vagis est scientia, ut patet de Astrologo caeco, qui scit nunc esse aliquam eclipsim, non tamen in particulari signato, nisi eam videat ; sed fides est de particularibus vagis, ut quod aliquis homo est Christus, aliqua foemina Maria ; ergo. Secundo, ex duobus locis Augustini.
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. 14. sed tamen hic plura, quam ibi, quantum ad aliquid, scilicet de lumine, in quo est scientia ; dicit enim quod est triplex lumen : Unum sufficiens ad aperiam visionem habendam de his, quae nunc credimus, scilicet lumen gloriae, in quo credita a nobis clare videntur cognitione intuitiva, et propter quid. Aliud est lumen, quod requiritur ad credendum articulis fidei ; et aliud est lumen medium clarius lumine fidei, et infra lumen gloriae, quod est ad hoc quod credibilia, de quibus habemus fidem, intelligantur, et de ipsis habeatur scientia. Et licet cognitiones extremae in propriis luminibus, scilicet cognitio fidei, et aperta visio in lumine gloriae, non stent simul, tamen cognitio media, quae est scientia in lumine medio, stat cum cognitione fidei, quia extremum et medium minus repugnant quam extrema inter se.
Exemplum, si de aliqua eclipsi jam stante dicat aliquis non videnti Lunam, quod jam Luna eclipsatur, ille si praesumat de veritate dicentis, credit quod nec vidit prae oculis, nec intelligit, quia per cursum motuum coelestium non scil, quod in tali instanti de necessitate debeat Luna eclipsari ; ille vero, qui hoc novit illo modo, intelligit Lunam eclipsari, sciendo esse aliquam eclipsim in singulari vago, et ita in universali, non autem in singulari signato, nisi videat illam prae oculis eam particulariter apprehendendo. Ille vero, qui videt eam, certissimum intellectum habet de hac eclipsi, ut est particulariter signata, de qua in particulari signato Astrologus non videns eam, non habet nisi fidem, sive opinionem, quamquam de ipsa in particulari vago, et in universali scientiam habeat ; et talis scientia et fides sive opinio de particulari signato simul stant absque corporali visione in particulari signato ; sed cum est talis visio de particulari signato, evacuatur de eodem fides vel opinio praecedens, ita quod nunquam evacuatur opinio quousque veniat visio, quantumcumque formetur cognitio in universali et particulari vago per demonstrationem.
Ita per omnia est in proposito : fides nostra est de particularibus vagis, quia de particularibus indeterminatis nobis in hac vita, ut quod aliquis unus homo est Christus, aliqua una foemina est Maria, et aliqua una natura singularis est Deitas, sed nihil determinatum in re vel in nobis fide percipimus, sed hoc in. visione expectamus, et de illo signato quod tunc videbimus, est proprie fides, quod modo non cognoscimus nisi indeterminate, et in hoc consistit aenigma fidei. Patet igitur secundum eum, quod visio excludit fidem, sed scientia non ; et haec scientia de credibilibus habetur in lumine medio inter lumen gloriae et lumen fidei.
Confirmatur per Augustinum 14. de Trin c. 1. Qua scientia, inquit, non pollent plurimi fideles, quamvis
polleant ipsa fide ; et post : Aliud enim est scire tantummodo quid homo credere debet propter vitam aeternam adipiscendam ;aliud est scire quemadmodum hoc ipsum, et piis opituletur, et contra impios defendatur, quam proprio appellare vocabulo scientiam videtur Apostolus. Haec ille. Haec igitur scientia quae stat cum fide, sicut est cognitio clarior quam cognitio fidei, ita est in clariori lumine, quam sit lumen fidei; aliter nisi esset clarius lumen, qui plus haberet de fide, plus haberet de hac notitia.
Praeterea, Augustinus super illud Joan. I. Vita erat lux hominum, dicit : Erat Joannes de illis montibus, de quibus scriptum est: suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam ; per pacem intelligit sapientiam, qua majores illuminantur, appellat justitiam fidem, qua minores ; vult enim ibi quod majores in Ecclesia habeant scientiam cum fide, minores fidem tantum.
Ulterius dicit quod lumen majus in quo credibilia intelliguntur, et in quo scientia habetur de illis, non inest homini, nisi cum fide praesupposita, nec illa scientia credibilium potest haberi non praesupposita fide.