Surgentes. Secunda pars principalis est. Superius Psalmista petivit impiorum repulsam; hic autem assignat causam. Et primo prosequitur eorum malitiam; secundo petit divinum auxilium, ibi, domine quando respicies? circa primum duo facit.
Primo enim ostendit eorum iniquitatem: secundo eorum pertinaciam in malum, ibi, ego autem cum mihi molesti. Iniquitatem ostendit primo quantum ad falsitatem; secundo quantum ad ingratitudinem, ibi, retribuebant. Dicit ergo quantum ad primum, surgentes testes iniqui, sicut principes Judaeorum, et inducti ab eis, sicut populus, quae ignorabam, scientia probationis: quasi dicat: quae non approbabam, interrogabant me, quia scilicet faciebant accusationem de peccatis quae non approbabam. 2 Cor. 5: eum qui non noverat peccatum, pro nobis etc.. Quantum ad secundum dicit, retribuebant mihi mala pro bonis, factis eis in veteri testamento. Mich. 6: popule meus quid feci tibi etc.. Et in novo testamento, quia caecos illuminavit, et alia multa beneficia eis contulit.
Joan. 10: multa bona opera ostendi vobis ex patre meo. Hier. 18: numquid redditur pro bono malum etc.. Et quae mala? sterilitatem animae meae. Alludit ei parabolae. Isa. 5, de vinea quam plantavit electa, quae fecit labruscas. Populus Judaeorum plantatus fuit ad bonum fructum faciendum, sed sterilis factus est. Et hanc sterilitatem ostendit populus contra animam christi, quam expetierunt.
Et ideo dicit, sterilitatem animae meae.