Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Quinta opinio. Haec est Divi Thomae in 1. parte summae, quaest. 85. art. 2. qui vult quod species intelligibilis sit ratio formalis gigendi notitiam actualem, ita quod intellectus tantum passive se habet. Et hanc positionem probat auctoritatibus et rationibus. Primo auctoritate Commentatoris 3. de Anima, cap. 5. circa principium, paulo ante positionem Theophrasti et Themistii : Intellectus se habet ad formas universales, sicut materia prima ad formas individuales. Et alibi : Anima nostra est infima in genere intelligibilium, sicut materia in genere entium. Et 3. de Anima,text. com. 2. Intellectus ante habitum est in potentia essentiali, sicut materia ante formam. Hoc idem 8. Physic. text. com. 22. et 3. de Anima : Intellectus nihil est eorum, quae sunt ante intelligere. Dico autem intellectum, quo opinatur, et intelligit anima, et hoc nihil aliud est actu eorum, quae sunt ante intelligere. Et ibi Commentator scilicet 3. de anima com. 5. Et intendo, inquit, per intellectum virtutem animae quae dicitur intellectus vere, non virtutum quae dicitur intellectus large, scilicet virtutem imaginativam, sed virtutem qua distinguimus
res speculativas, et cogitamus in rebus operativis futuris. Et infra : Definitio igitur intellectus materialis sive possibilis, est illud quod est in potentia ad omnes intentiones formarum materialium universalium, et non est in actu aliquod entium antequam intelligat ipsum : haec ille.
Ex omnibus istis auctoritatibus concluditur potentia intellectus respectu intelligibilis esse pure potentialis, et quod est pure potentiale, non est principium activum alicujus actus, nisi informatus aliqua forma, et tunc principium formale erit forma.
(b) Arguitur ulterius. Deinde probat Divus Thomas suam positionem per rationem, et littera sic exponitur : Faciens dicitur assimilari facto primo fundamentaliter, quando ratio faciendi fundamentaliter est similis termino formali rei factae. Exemplum, ignis facit ignem in materia ligni, nam forma ignis in igne (quae est ratio formalis agendi vel faciendi) est similis formae ignis receptae in materia ligni. Secundo faciens dicitur assimilari facto formaliter, scilicet per factionem quae est respectus: et tali factioni competit talis similitudo non ex se, sed a ratione formali, id est, quia talis factio respectus est talis formae, ideo per illam faciens assimilatur facto. Sic dico de actione, quod per ipsam assimilatur objecto, modo praedicto de factione: cum ergo intellectio sit similis objecto, sequitur quod ratio formalis, quae erit ratio agendi, erit illa forma per quam agens assimilatur objecto, circa quod est talis actio, et illud videtur species intelligibilis. Et cum dicit, et ita illa similitudo erit formalis ratio agendi, accipit similitudinem fundamentaliter pro forma.
(c) Ad hoc etiam adducitur. Adducit Thomas aliam rationem, qua probat quod intellectus sit tantum passivus respectu intellectionis. Et ratio stat in hoc : Nullum agens indeterminatum potest in aliquam actionem determinatam circa objectum determinatum nisi determinetur aliunde, intellectus est de se indeterminatus ad omne intelligibile et ad omnem intellectionem ; ergo ad hoc quod intelligat aliquid, requiritur determinatio aliqua, et illa determinatio erit species intelligibilis ; ergo, etc.