In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Resolvit panem non manere, sed converti in corpus Christi, quia ita habent auctoritates SS. quas Magister citat hac dist. et prae-C3d. et Ecclesiae, cap. Firmiter, de Sum. Trinit. et nunc expresse Trident. sess. 13. c. 4. et adducit duas congruentias. Juxta Scotum illa propositio : Hoc est corpus meum, nataret verum sensum, vel ex intentione dicentis, vel ratione principalis contenti, licet panis maneret. Nec Trid. supra obstat, quia tantum ait, quia Christus dixit, quod offerebat, esse suum corpus, Ecclesiam persuasam fuisse, non mansisse panem, id est,
licet possent esse alii sensus, hunc Ecclesia a Deo edocta ex illis verbis elicuit. Vana sunt ergo quae ex hoc Suarez 3. tom disp. 49. sect. 2. Sot. d. 9. q. 2. art. 4. alii et objiciunt contra Scot. cui falso imponit Sotus, quod asserat Ecclesiam accepisse transubstantiationem a Doctoribus.
Quantum (a) ergo ad istum articulum, quid scilicet sit tenendum, respondeo, quod communiter tenetur, quod nec panis manet, contra primam opinionem; nec annihilatur vel resolvitur in materiam primam, contra secundam opinionem, sed convertitur in corpus Christi. Et ad hoc multum expresse videtur loqui Ambrosius, cujus duae auctoritates supra adductae sunt, et plures habentur de consecrat. dist. 2. et ponuntur a Magistro dist. 10. et dist. ista. Principaliter autem videtur movere, quod de Sacramentis tenendum est, sicut tenet Sancta Romana Ecclesia, sicut habetur Extra de hoereticis, ad abolendam. Nunc autem ipsa tenet panem transubstantiari in corpus et vinum in sanguinem, sicut manifeste habetur Extra de Sum. Trinit. et fide, cap. Firmiter credimus, sig. Una vero, ubi dicitur : Ipse Jesus Christus Sacerdos est, et sacrificium, cujus corpus et sanguis in Sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continetur; et sequitur statim : Transubstantiatis pane in corpus, et vino in sanguinem potestate divina.
Ad hoc etiam est una congruentia, quia Ecclesia non errat, cum dicit : Fiat commixtio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, etc. Alia est congruentia, quia non jejunus non potest congrue celebrare ; sed percepta Eucharistia adhuc potest Sacerdo iterum celebrare, sicut habetur Extra de celeb. Miss. Consuluisti : Excepto (inquit) die Nativitatis Domini, nisi (amen necessitas superveniat, sufficit Sacerdoti semel in die Missam celebrare; et ex hoc innuit, quod in die Nativitatis Domini, et quando necessitas ingruit, licet plures Missas celebrare in die.