In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit varias acceptiones scientiae, et quatuor conditiones scientiae proprie dictae, de qua agit Philos. 1. Poster. et juxta hanc propriam scientiae acceptionem resolvit eam simul cum fide, non posse esse de eodem. Probatur auctoritate et ratione ad oppositum supra num. i. loquitur de actibus fidei et scientiae quia habitum fidei esse posse cum actu scientiae, vel e contra, colligitur ex solutione ad secundum, et tertium princ. Vide eum dist. 31. quaest. 1. g Respon. D. Thom. 2. 2. q. 2. a. 5. putat repugnare etiam habitus scientiae et fidei simul esse. Durand. d. 41. quaest. 4. putat nec actus esse incompatibiles, et videtur dicere, unum et eumdem actum esse simul fidei et scientiae, in q. 1. Prolog. Sed hoc est impossibile, prime, quia evidens et inevidens repugnant. Secundo, daretur habitus sic mixtus, quod est falsum, quia non esset acquisitus, nec infusus. Tertio, ille actus esset naturalis et supernaturalis substantialiter.
Ad quaestionem igitur aliter respondeo, quod scientia multipliciter potest accipi. Uno modo prout aliqua notitia cum adhaesione firma dicitur scientia, et quod talis scientia possit stare cum fide,vult Augustinus primo Retract, cap. 13. Sed isto modo non quaerit quaestio de scientia, quia non tantum de credibilibus revelatis potest esse scientia hoc modo firmiter adhaerendo testimonio alieno, et sic stare cum fide, sed etiam ipsa fides est scientia isto modo, sicut patet per Augustinum 2. de Civit. cap. 2. Profecto, inquit, ea quae remota sunt a sensibus nostris, quoniam nostro testimonio scire non possumus, de his alios testes requirimus, eisque credimus, a quorum sensibus remota esse vel fuisse non credimus. Et sicut est in sensu, quod credimus aliis de his quae viderunt, sic est in intellectu secundum ipsum de his, quae mente sentiuntur, quia et ipse sensus mentis rectissime sensus dicitur.
Similiter adhuc potest esse scientia sive assensus non solum per credulitatem adhaerendo testimonio alieno, sed potest esse, sicut veritati scitae assentitur, licet non ex eisdem causis, scilicet evidentia necessaria; de quo assensu loquitur Philosophus 6. Ethic. dicens, quod habilibus intellectualibus dicit aliquis determinate verum, et assentit uni parti, sicut aliquis assentiret conclusioni demonstratae ; et ita fides, qua assentitur alteri parti contradictionis determinatae, esset scientia secundum Philosophum ; et si esset de speculabilibus, reduceretur ad scientiam ; si de agibilibus, reduceretur ad prudentiam ; si de factibilibus,ad artem. Et isto modo fides infusa et scientia de revelatis stant simul,quia sic non accipitur proprie scientia.
Sed accipiendo scientiam proprie, ut accipitur primo Posteriorum, requiruntur quatuor conditiones in scientia. Prima, quod sit certa, excludendo omnem dubitationem et deceptionem. Secunda, quod sit cognitio necessaria. Tertia, quod sit per causam evidentem in intellectu. Quarta, quod sit per causam necessariam evidentem applicatam ad conclusionem per discursum: syllogisticum. Propterea dicit Philosophus primo Posteriorum : Tunc scire opinamur unumquodque simpliciter, et non sophistico modo, qui est secundum accidens, (per hoc excludendo omnem dubitationem et incertitudinem) cum causam arbitrato mur cognoscere (scilicet causam necessariam), et quia illius est causa, per applicationem principiorum ad conclusionem ; et hoc modo subjungit demonstrativam scientiam procedere ex primis et veris, et notioribus causisque conclusionis ; et illo modo accipiendo scientiam, impossibile est de eodem esse simul scientiam et fidem.