IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Quantum ergo ad istum articulum,
etc. respondeo, etc. Haec conclusio est de fide ;definita est in Concilio Romano sub
13.
Gregorio VII. contra Berengarium. Item in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. et habetur in cap. Firmiter, de Summa Trinitate et fide Catholica, sub verbo: Transubstantiationis. Item in Concilio Romano contra Witelefum anno Domini 1413. de quo Cocleus in libro contra Huss tas. In Constantien. sess. 8. ubi confirmatur definitio Concilii Romani. Item in Florentino in decreto unionis Armenorum de hoc Sacramento, ubi dicitur substantia panis converti in corpus, substantia vini in sanguinem ; ac landem in Trident. sess. 13. cap. 4. et canone 2. ubi dicitur, lolam substantiam panis et vini converti in corpus et sanguinem Christi, et damnantur asserentes oppositum. Sed respondent Lutherani in lib. de captivitate Babylonica, transubstantiationem fuisse inventum Scholasticorum et Innocentii III. in praedicto Concilio Lateranensi, sicut et Calvinus lib. 4. Institut cap. 17. et Kemnilius in 2. parte examinis Concil. Trident. sess. 13. cap. 4. Secundo itaque probatur ex Patribus rem ipsam antiquiorem esse, et sic semper docuisse Ecclesiam. Justinus in Apologia 2. prope finem, loquens de Eucharistia dicit : Illum panem, quo carnes
nostrae aluntur, id est, panem communem prece verbi Dei sanctificatum esse carnem Domini, Tertullianus lib. 4. contra Marcionem : Acceptum panem corpus suum facit, dicendo : Hoc est corpus meum. Auctor sermonis de Caena Domini apud Cyprianum ait : Panem quem Dominus discipulis porrexit, non effigie, sed natura mutatum, factum esse carnem Christi ; et subjungit: sub specie panis dari corpus, sub specie vini sanguinem. Cyrillus Catech. 4. mystagogica a principio, ait : Vinum in sanguinem suum Christum transmutasse; et subjungit: sub specie panis dari corpus sub specie vini sanguinem, et in fine ait : panem illum qui videtur, non esse panem, licet gustus panem esse sentiat. Ambrosius lib. de iis, qui initiantur mysteriis, cap. 9. ait : Benedictione, id est, consecratione naturam ipsam mutari (supple panis et vini) et non esse ibi quod natura formavit. Item in lib. de Sacramentis expressissime dicit : Panem mutari in corpus, vinum in sanguinem, et de pane per consecrationem fieri carnem Christi, et multa similia. Nyssenus in oratione magna catechistica cap. 37. affirmat Dei verbo sanctificatum panem in corpus verbi immutari: subdit etiam, naturam rerum quae videntur in corpus Christi mutari. Gaudentius tract. 2. in Exodum quaest. 7. ait : Deum de pane efficere corpus suum, et de vino sanguinem, etc. quod nequaquam verum esset, si horum substantia maneret. Chrysostomus homil. 83. in Matthaeum, non longe a fine, concedit transmutationem substantialem fieri: et homil. de Eucharistia et enceniis, ait : Consumi substantiam mysteriorum, hoc est, panis et vini, quae in Sacramenta assumuntur a substantia corporis Christi, sicut cera ab igne consumitur, et in ipsum convertitur. Augustinus serm. 28. de ver bis Domini : Dixi vobis quod ante verba Christi, quod offertur panis dicatur, ubi
Christi verba deprompta fuerint, jam non oanis dicitur, sed corpus Christi appellatur. Eusebius Emissenus seu Auctor sermonis de corpore Domini ait similia, nempe, antequam id quod apponitur in altari consecretur esse panem et vinum ; post consecrationem esse corpus et sanguinem Domini: quid mirum autem, inquit, si ea quae verbo creare potuit, possit creata convertere ? Remigius Rhemensis in cap. 10. 1. ad Corinth. docet panem qui consecratur, transire in corpus Domini ; Beda serm. de Epiphania, dicit, transferri in corpus, quod idem est; Damascenus lib. 4. de fide, cap. 14. dicit, immutari; Theophylactus in illud Joan. 6. Ego sum panis vitae, dicit, transformari et mutari. Sic etiam alii posteriores utuntur nomine conversionis, immutationis, versionis, mutationis, ut qui scripserunt contra Berengarium et sectatores, Lanfrancus, Algerus,
Adelanus, Petrus Cluniacensis, Guitmundus, qui asserunt non manere substantiam panis et vini.
Ex his ergo omnibus colligitur veritas Catholica, nam converti, transformari, immutari, etc. idem sunt ac non manere substantias mutatorum, sed conversas esse in corpus et sanguinem Domini, quod reipsa idem est ac transubstantiari, id est, fieri mutationem et conversionem eorum secundum substantiam in corpus et sanguinem. Et si dicatur hoc verbum transubstantiationis novum esse, non est novum quoad significationem ; quoad vocem autem ad expressionem veri dogmatis necessarium fuit, sicut alias Ecclesia consuevit, ut patet in dictione Homoousios contra Arianos, et Theotocos contra Nestorianos, quia apud Ecclesiam ea est auctoritas, quam etiam Grammatici sibi liberam concedunt. Haec breviter contra haereticos dicta sufficiant, quorum argumenta confutavimus supra in materia de reali praesentia, dist. 8. quaest. 2.
Ut autem reprehensioni quorumdam modernorum occurratur, qui ita perstringunt Doctorem, quasi in probatione conclusionis hujus fuerit parcus, dico neminem ante ipsum inter Scholasticos fusius et magis apposite reduxisse hanc veritatem ad sua principia. Primo eam probat argumento ad oppositum, duabus auctoritalibus expressis S. Ambrosii, et alia Eusebii cap. Quia corpus, de consecrat. dist. 2. Hae auctoritates expressissimae sunt ; et subdit, ad alias auctoritates Patrum remittendo lectorem : Et ad hoc, inquit, habentur plures auctoritates, de consecrat. dist. 2. in diversis locis; et Magister adducit aliquas in ista distinctione, et aliquas in distinctione praecedente. Haec probatio est ex Patribus, et superabundans, quia tres auctoritates citat litterales et expressas ; ad reliquas remittit lectorem, citans locum ubi eas legere possit.
Eamdem probationem repetit sub ipsa conclusione sig. praecedenti,. in quo hoc ordine procedit, ut primum in confirmationem supponat traditionem, dicens, conclusionem communiter teneri. Secundo loco adducit argumentum factum ex Patribus. Tertio loco tenendam esse doctrinam Sanctae Romanae Ecclesiae, circa Sacramento ex definitione cap. Ad abolendam, etc. de haereticis, cui addit definitionem Concilii Lateranensis in specie, circa hanc veritatem cap. Firmiter credimus.
Quarto loco addit traditionem in specie ex canone Missae antiquissimo, ex illa : Fiat commixtio et consecratio corporis, etc. citat verba canonis, prout suo tempore erant in usu, ubi verbum fiat praeponebatur, sed in correctione novissima Missalis fuit transpositum, ut jam legitur in canone : Fiat accipientibus nobis, etc. Quinto probat ex praecepto accedendi in jejunio ad hoc Sacramentum, quod antiquissimum est, et a temporibus Apostolorum: in quo praecepto Ecclesia non dispensat, quando in nocte Nativitatis Domini indulget ex antiqua consuetudine celebrari a quolibet Sacerdote tres Missas ; supponit ergo haec consuetudo non manere substantiam panis et vini. Hactenus Doctor.
Hanc autem fuisse institutionem Christi docet respondendo ad argumenta a se facta ad initium quaestionis pro opposita sententia impanatorum, respons. ad 1. et 2. Ut patet, inquit, ex auctoritatibus allegatis: et in responsione ad 3. hunc verum sensum formae Ecclesiam Spiritu sancto edoctam, et directam in eliciendo et inter? pretando vero ejus sensum intellexisse. Quid ergo magis debuit Doctor ? vel unde Vasquez laxat eum ignorantiae in Patribus, et traditione in hac veritate, qui petitis argumentis ex pluribus locis in genere abundantius probat conclusionem, quam ipse moderatis scriptor.
Rejicilur hinc calumnia Soli in 4. dist. 9. quaest. 2. art. 4. concl. 4. ubi asserit Doctorem asseruisse et nomen, et rem ipsam transubstantiationis esse novam; et quod primum ille intellectus fidei susceptus sit in Concilio Lateranensi, sed non advertit quae Doctor disseruit pro conclusione.
Omnia haec et similia dicteria ex eo solo exoriuntur, quod Doctor non admittat ex sola communi acceptione speculativa formae Sacramenti contineri expresse hanc veritatem de desitione panis, et seclusa omni interpretatione Ecclesiae, et declaralione. Sed in hoc errant, quia alioquin, ut caetera quae dicta sunt, omittamus, Ruperlus vir vere Catholicus et exercitatissimus in Scripturis sacris non erraret in hoc articulo, si verus esset ex sola formae superficie; neque Concilium Tridentinum in illo cap. 4. frustra recurrit ad traditionem et communem sensum Ecclesiae in declaranda hac veritate formae; quem
Marginator Concilii citat cap. Ponit est, id est, corpus Christi, de consecr. dist. 2. cap. Firmiter, de Summa Trinitate, etc. cap. cum Marthae, quae sunt allegationes Doctoris in littera. Unde ipsum Concilum aliter loquitur de praesentia Christi, ut importatur per formam, aliter vero de desitione panis: nam cap. 1. dicit praesentiam Christi haberi ex perspicuis formae verbis, quibus Christus dixit se suum corpus praebere discipulis; et cap. 4. in initio, idem adducit, nempe Christum dixisse se suum corpus sub specie panis offerre. De desitione patris in 2. parte capitis, nihil tale dixit, sed explicat conversionem panis et vini, eorumque desitionem ex traditione et interpretatione Ecclesiae, non autem ex verbis perspicuis formae, sicut et praesentia Christi colligitur: ex qua sequitur aliud ex veritate practica formae, nempe desitio panis, et ex institutione speciali Christi, quam docet Ecclesia, Patres et traditio, non autem superficies verborum explicite, sed tacite, ex modo quo fit praesens Christos.