IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
De triplici habitu potest dubitari an stare possit cum fide. Primus est habitus quem quis habet ex sensu litterae de creditis. Secundus versatur circa Scripturae explicationem, conclusionum ex ea deductionem, et argumentorum solutionem. Tertius est habitus quem habuerunt, qui primo receperant scientiam credibilium. Primum habitum ait simul esse cum fide, sed non est scientia, quia non demonstratur per principia. Mihi videtur, quod iste habitus, si est circa sensum litterae certum et clarum, est ipsa fides ; si sit de sensu non certo, erit opinativus.
Ad propositum tamen magis, dico quod aliqua notitia potest haneri cum fide, et alius habitus a fide ; et primo videndum est, qualem habitum potest habere homo cum fide. Et primo de habitu, quem homo potest habere ex sensu litterae Scripturae sacrae de creditis revelatis. Secundo, qualem habet exponendo Scripturam, et explicando conclusiones, et solvendo ea quae videntur contraria. Tertio, qualis habitus fuit in montibus recipientibus primo scientiam.
De primo dico, quod notitia quam habet aliquis de his, quae traduntur in Canone Bibliae, non est tradita per modum scientiae demonstrativae, mendicando scilicet notitiam illam, sive habitum de intellectu litterae ab aliquibus principiis, ex quibus demonstrativae concluditur ; quod expresse patet per Augustinum 18. de Civit. cap. 41. in fine, ubi loquens de traditis in Scriptura, dicit quod illa commendata sunt nobis divinis eloquiis, quamvis per homines, non argumentorum concertationibus inculcata, ut non hominis ingenium, sed Dei eloquium contemnere formidaret, qui illa cognosceret, scilicet quae tradita sunt in Scriptura. Habet igitur habitum de sic traditis in sensu litterae, non quidem habitum scientiae, sicut descripta est scientia, sed habitum, quo immediate assentit omnibus et singulis, et non uni propter aliud, de his quae traduntur in Scriptura ; quinimo si aliqua ibi tradita probarentur ex aliis, non assentiret eis, quia sic probata, sed cuilibet dicto in Canone assentit, non quia probatur modo dicto, sed solum propter auctoritatem Dei, ratione cujus assentit immediate omnibus traditis in Scriptura, non uni propter aliud per syllogisticum discursum.
Si dicas, quod Scriptura arguit et procedit definitive et divisive, sicut aliae scientiae, hoc non video, nec scio ubi.
Si dicas, quod Paulus arguit i. ad Cor. 15. Si mortui non resurgent, nec Christus resurrexit; sed Christus resurrexit; igitur mortui resurgent. Et beatus Joan. Diligamus nos invicem, quoniam ipse prior dilexit nos.
Respondeo, quod argumentum est de aliqua re faciens fidem de ea, quae alias erat dubia, ideo in argumento proprie dicto creditur et consentitur conclusioni propter argumentum, et ejus evidentiam. Sed si Paulus dixisset solum istud : mortui resurgent, tantum credidissem ei tunc, sicut modo, nec est majoris firmitatis illa conclusio, quam si simpliciter narrasset eam. Similiter, sicut credo conclusioni vel consequenti, sic et antecedenti, et e converso; sicut enim credo quod mortui resurgent, ita credo Christum resurrexisse, quia nullam certitudinem habemus de Christi resurrectione, nisi ex testimonio aliorum, sicut patet per Apostolum ubi supra, qui dicit: Si Christus non resurrexit, invenimur falsi testes et ideo tota certitudo, quae habetur de resurrectione Christi et mortuorum, non est nisi certitudo fidei, et non ultra. Similiter quod dixit Joan. Diligamus nos invicem, etc. hoc dixit ad movendum animos nostros ad Christi dilectionem ; quod tamen Christus dilexerit nos tali dilectione de qua loquitur, hoc est nobis creditum, et si habet certitudinem de conclusione, non tamen majorem quam de principio, et ideo cum principium non cognoscatur ex evidentia rei, non potest habere scientiam de conclusione ; sed si aliquis habet habitum ultra fidem, illo assentit omnibus et singulis, quae dicuntur in Canone, et nulli uni propter aliud, quia etsi unum posset sequi ex alio, non habet tamen majorem certitudinem de illo quod sequitur, quam de illo ex quo sequitur.