Et circa hoc duo facit. Primo posuit eorum malitiam; secundo suam patientiam, ibi, et ignoravi.
Circa primum tria facit. Ponit enim tria, quae in christi passione fuerunt. Primo ponitur Judaeorum in malo jucunditas; secundo eorum consensus in malum, ibi, et convenerunt; tertio dura christi afflictio, ibi, et congregati sunt etc.. Dicit ergo: adversum me laetati sunt, insultando in morte.
Thren. 1: omnes inimici mei audierunt malum meum. Laetati sunt etc.. Contra quod dicitur Prov. 24: cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas etc.. Et convenerunt etc.. Ecce consensus eorum in malum. Convenerunt enim principes in mortem christi ad invicem et cum plebe, et Judaei cum gentibus. Psal. 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Et congregata sunt super me flagella. Ecce afflictio christi dura: quia a Judaeis et gentibus caesus fuit.
Thren. 1: multi gemitus etc.. In Hebraeo habetur congregati sunt super me flagellantes.
Deinde cum dicit, et ignoravi, ostenditur patientia christi: quia, ignoravi, idest ad modum ignorantis me habui, tacendo scilicet, et non loquendo. Psal. 37: ego tamquam surdus non audiebam etc..
Isa. 53: sicut ovis ad occisionem ducetur etc..
Hier. 11: ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam, et non cognovi etc.. Vel, ignoravi, secundum aestimationem eorum: quia eis videbar quod nescirem consilia eorum. Alia littera habet, ignorabant. Ignorabant enim tria: scilicet quem flagellarent, quia si cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent. 1 Cor. 2. Item causam quare. Joan. 18: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, cur me caedis? item effectum iniquitatis: pro hac enim perpetuo sunt privati. Luc. 21: et ira populo huic. Secundo cum dicit.