CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Conclusionem, in qua Divus Thomas et Aegidius conveniunt, videlicet intellectum non esse activum, rejicit Scotus, per aliquot argumenta adducta num. 7. et sequentibus contra secundam opinionem Goffredi, tribuentis totam activitatem objecto, et per alias tres rationes speciales.
(a) Conclusio istarum duarum opinionum ultimarum improbatur per quaedam argumenta facta contra opinionem secundam. Nam effectus aequivocus non potest excedere in perfectione causam aequivocam, sed deficit necessario ab ea: intellectio esset effectus aequivocus speciei intelligibilis si ab ea sola causaretur, et ita simpliciter esset imperfectior specie intelligibili, quod non est verum.
Similiter habitus non videtur necessarius, sicut argutum est ibi in quinta ratione. Similiter quomodo fieret discursus? Similiter quomodo reflexio? quomodo causarentur relationes rationis sive intentionis Logicae? quomodo complexio falsa cui assentietur tanquam verae, si sola species intelligibilis genita a phantasmate, esset ratio formalis omnis intellectionis?
Similiter tunc species esset magis potentia intellectiva quam intellectus, et ita ipsa separata haberet eumdem actum, sicut calor separatus calefaceret. Similiter secundo tunc intelligere non videretur propria perfectio ipsius intellectus, quia nihil videtur essentialiter ordinari ad illam operationem, ad cujus principium se habet in potentia contradictionis, sicut ad accidens per accidens, sicut calefieri non videtur propria perfectio ligni, ex quo lignum se habet ad calorem sicut ad accidens per accidens ; sed ita se haberet intellectus secundum istam opinionem, ad speciem intelligibilem, quae esset principium intellectionis,igitur,etc. Similiter tertio tam in sensu quam in intellectu posito eodem repraesentante, major attentio vel conatus facit actum perfectiorem. Idem enim habens eamdem speciem intelligibilem vel phantasma, perfectius intelligit illud ad cujus intellectionem magis conatur, et minus quando minus, ita etiam in sensu eodem objecto praesente, et in eodem lumine, et eadem distantia perfectius videtur aliquid per majorem attentionem in videndo. Patet etiam ex hoc quod magis quandoque laeditur visus propter majorem attentionem, imo caeteris paribus, unus oculus magis attentus posset multum offendi in visione alicujus, in qua minus alius offenditur, sicut patet per experientiam. Patet etiam secundum Augustinum 2. de Trinitate, cap. 2. quod in attento multum remanent species post visionem, quae non remanent in oculo non attendentis.
Ad ista tria media potest responderi. Ad primum, quod potentia intellectiva, est qua intelligimus, intelligimus autem ea inquantum ipsa habet formaliter intellectionem, species autem non est nata habere eam, nec esse ratio habendi Ulam.
Quod adducitur, quod etiam separata haberet actum, si intelligatur habere subjective, patet quod non valet,- si effective, respondeo non habet passum in quod agat, praecipue si non est nata esse principium agendi in aliud, quia non est factionis principium, sed tantum actionis immanentis in eodem subjecto cum ipsa. Ad secundum potest dici, quod major illa, scilicet nihil videtur essentialiter ordinari, etc. falsa est in his quae non possunt ex se consequi finem ad quem ordinantur, sed tantum actione extrinseci dantis sibi aliquod accidens per quod operatur, et attingat finem suum, sic est hic.
Ad tertium, illa attentio voluntatis est qua vehementius applicante se ad objectum, potentia cognitiva inferior vehementius patitur ab illo objecto, et ideo perfectius cognoscit, licet non agat ad illam secundum actum.