In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Solvit satis clare argumenta allata a nam. 3. pro prima sententia, tenente panem manere, et pro secunda, tenente non esse conversum in corpus Christi.
Ad (a) argumenta pro prima opinione et secunda. Ad primum, concedo quod etiam in creditis non sunt plura ponenda sine necessitate, nec plura miracula quam oportet. Sed cum dicitur in minori, veritas Eucharistiae posset salvari manente pane vel sine transubstantiatione, dico quod bene fuisset Deo possibile instituisse, quod corpus Christi vere esset praesens, substantia panis manente, vel cum accidentibus, pane annihilato, et tunc fuisset ibi veritas Eucharistiae, quia et signum verum et signatum verum: sed hic non est modo tota veritas Eucharistiae, non enim sic instituit, ut dicunt auctoritates adductae. Et cum dicitur, quod ad veritatem Eucharistiae nihil requiritur nisi verum signum et verum signatum: respondeo, verum est eo modo quo signum est institutum, et quo sibi debet correspondere signatum, quod non est nunc praecise, quod corpus sit cum aliquo, scilicet cum pane, vel cum accidentibus panis indistincte ; sed institutum est nunc, quod signatum sit tantum sub accidentibus, ut sub signo.
Ad secundum, dico quod non est aliquis articulus arctandus ad intellectum difficilem, nisi ille intellectus sit verus; sed si verus est, et probatur evidenter esse verum, oportet secundum illum intellectum tenere articulum, quando inquiritur in speciali, quia nullus alius intellectus specialis verus est: sic autem supponitur de intellectu hujus articuli ex auctoritatibus allegatis. Et tunc ad tertium, ubi stat vis, dicendum quod Ecclesia declaravit istum intellectum esse de veritate fidei in illo Symbolo edito sub Innocentio III. in Concilio Lateranensi, Firmiter credimus, etc. sicut allegatum est superius, ubi explicite ponitur veritas aliquorum credendorum, magis explicite quam habebatur in Symbolo Apostolorum, vel Athanasii, vel Niceni. Et breviter, quidquid ibi dicitur esse credendum, tenendum est esse de substantia fidei, et hoc post istam declarationem solemnem factam ab Ecclesia.
Et si quaeras quare voluit Ecclesia eligere istum intellectum ita difficilem hujus articuli, cum verba Scripturae possent salvari secundum intellectum facilem et veriorem secundum apparentiam de hoc articulo: dico, quod eo spiritu expositae sunt Scripturae, quo conditae. Et ita supponendumest, quod Ecclesia Catholica eo Spiritu exposuit, quo tradita est nobis fides, Spiritu scilicet veritatis edocta, et ideo hunc intellectum eligit, quia verus est. Non enim in potestate Ecclesiae fuit facere istud verum, vel non verum, sed Dei instituentis ; sed intellectum a Deo traditum Ecclesia explicavit, directa in hoc, ut creditur, Spiritu veritatis.
Ad quartum posset dici, quod accidentianon semper signant substantiam esse in actu quam affecerunt, sed aptitudinaliter: vel si modo signant in actu, non est ibi falsitas in signo, ut est signum institutum ad placitum, quia ut sic habet signatum ad quod institutum est.