In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Habitas secundo modo, seu habilitas exponendi Scripturam, explicandi conclusiones, et defendendi easdem, stat cum fide, quia si exponitur unus locus per alium, non est major evidentia in exposito quam in exponente, quia utrobique obscuritas. Si vero exponitur per aliquam scientiam naturalem, conclusio non erit evidens, quia sequitur ex altera praemissarum inevidenti, et conclusio semper sequitur debiliorem partem. Si petas, qualis est iste habitus, cum non sit scientiae ? Dico esse habitum naturalem Theologiae, qui magis accedit ad opinionem, quam ad scientiam proprie dictam, ut notavi in Prologo q. 3.
Si loquamur de secundo modo habendi habitum cum fide, ut sciat quis exponere Scripturam, et conclusiones explicare, et contraria solvere, talis potest esse major in Ec clesia. Tunc quaero de tali, aut enim exponit Scripturam per Scripturam, scilicet unum locum per alium, et obscurum per manifestum, et sic non habet majorem certitudinem de Scriptura exposita, quam de exponente. De qua expositione loquitur Augustinus ii. de Civit. c. 19. Quamvis itaque divini sermonis obscurilas etiam ad hoc sit utilis, quod plures sententias veritatis parit, et in lucem notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intelligit, ita tamen, ut quod in obscuro loco intelligitur, vel attestatione rerum manifestorum, vel locis minime dubiis asseratur, sive cum multa tractantur, ad illud quoque perveniatur, quod sensitille qui scripsit. Haec ille ; semper stat tamen, quod non est major certitudo de exposita quam de exponente, et ideo nunquam habet scientiam proprie.
Si autem exponit per alias scientias, ad quod ultimo devenerunt Doctores immiscendo philosophiam Scripturae sacrae (quod sine dubio multum valet, et praecipue Metaphysicalia, ut veritas Scripturae de Trinitate, et Intelligentiis, et abstractis intelligatur), tunc dico, quod conclusio non habet majorem certitudinem, quam altera praemissarum, quae minus certa est ; sicut in omni mixtione, certitudo conclusionis est certitudo praemissae minus certae, ut ex majore de necessario, et minore de contingenti non sequitur conclusio de necessario, sed de contingenti ; et cum praemissa sumpta ex
Scriptura non sit evidens ex terminis, sed credita, igitur nec conclusio erit demonstrata generans scientiam, quamvis possit generare habitum alium a fide. Et sicut loquor de expositione, sic loquor de contrariorum solutione, quia solutio habet tantam certitudinem ex quanta procedit in accipiendo, quia si accipiatur de Scriptura, habet certitudinem quam dixi ; si aliunde, certitudinem quam habere potest cum Scriptura, cui innititur, nunquam tamen certitudinem ex evidentia. Si quis autem habeat intellectum exponendi moraliter ad aedificationem, ille habet explicaliorem intellectum, quam qui scit sensum litterae tantum, sed nunquam in tali expositione vel explicatione, poterit aliquid demonstrare ex evidentia rei.