Dissipati sunt nec compuncti, ostendit, quod non sunt revocati nec mutati ad bonum per secundum remedium, quod est flagellum divinum: et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit malum quod patiebantur; secundo defectum compunctionis ipsorum, ibi, nec compuncti; tertio eorum obdurationis effectum, ibi, tentaverunt me etc.. Dicit ergo, dissipati sunt. Hoc dupliciter exponitur: et primo sic, dissipati sunt, idest corde stupefacti, dum nescirent rationem eorum quae fiebant, idest miraculorum in passione: quia Matth. 27: multa corpora sanctorum quae dormierant surrexerunt: et exeuntes de monumentis venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Obscuratus est sol etc.. Unde revertentes percutiebant pectora sua. Vel, dissipati, idest divisi: quia joan. 7: alii dicebant, quia bonus est: alii autem dicebant, non, sed seducit turbas. Et non sunt compuncti, idest conversi ad poenitentiam. Et hoc patet per effectum, quia tentaverunt me dicentes: joan. 10: si tu es christus, dic nobis palam. Vel ad passionem christi non sunt conversi. Nam post mortem ipsius adhuc insultabant ei dicentes verba blasphemiae contra christum, quia dicebant verba irrisionis. Matth. 27: vah qui destruis templum dei etc.. Et quantum ad hoc dicit, subsannaverunt me. Subsannatio est irrisio quae fit rugato naso. Isa. 37: cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem tuam etc..
Item verba indignationis. Matth. 27: recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens.
Et quantum ad hoc dicit, frenduerunt etc.. Hoc est aprorum qui crudeles sunt, sic et Judaei. Thr. 2: frenduerunt dentibus, et dixerunt: devorabimus.