IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Doctores sancti a Deo illuminati, ut Prophetae et Apostoli, habuerunt habitum praebentem assensum firmum omnibus revelatis, excludentem omnem dubitationem, non tantum contrarium revelato, sed etiam accessuriam vel contingentem, qualis est haec : An deitas sit in Filio per voluntatem, quam dubitationem fides non tollit ; tam certum ac firmum assensum habuerunt isti de creditis, ac nos de principiis et conclusionibus demonstratis, Deo in eis causante quod ipsi causarent, si terminos credibilium clare et distincte apprehenderent ; quod enim facit Deus cum causa secunda effectrice, se solo facere potest. Nec obstat quod secundum ipsum 2. d. 3. q. ult. non possit effici notitia intuitiva sine objecto existente, quia ratio terminativi in objecto, magis est causae formalis quam efficientis. Potest Deus forte se solo qualitatem, quae est intuitio, efficere, sed non habebit respectum intuendi ; illa vero certitudo Sanctorum, quia non fuit evidens evidentia rei, non fuit scientialis, et sic potuit esse simul cum fide etiam actualiter, difficile valde est ostendere quomodo haec notitia non sit fidei, cum sit obscura, innitens testimonio dicentis, cum res in se non videatur ; videtur enim ad actum fidei requiri, quod innitatur divina auctoritate credita, non evidenter nota in ipso assensu, esto non obstaret evidentia naturalis attestantis actui fidei. Quomodo vero haberi possit supernaturalis evidentia Dei sine ipsius intuitione, sic explicari potest: Deus loquitur animae, formando in intellectu conceptum alicujus propositionis, vel dando novas species, aut movendo antiquas ad illam, juxta dicta 2. d. 9. q. 2. et simul dat lumen supernaturale, quo anima cognoscat evidenter abstractive ipsum esse, qui loquitur, sicut si quis cognosceret vocem Petri, cognosceret ipsum esse, qui loquitur, quamvis eum non videret. Vide Suar. supra. Res est ad explicandum difficillima, et nisi sic dicatur, non video in quo ille habitus dalus mentibus differat a fide perfecta, quia nisi Deus tale lumen det ad singulos ejus actus, innititur testimonio obscure testificantis, quod est proprie fidei.
Sed si loquamur de tertio modo habendi habitum cum fide, qualem scilicet certitudinem habuerunt illi, quibus Scripturae veritas primo revelabatur, dico quod omnem effectum, quem potest Deus facere mediante causa effectiva secunda, potest facere immediate. Nunc autem si res ipsae de quibus Scriptura tractat, essent clare apprehensae et intuitive, generarent notitiam certam absque omni dubitatione, et haec notitia, quia evidens est, diceretur scientia. Sed Deus absque motione objecti potest sic causare notitiam certam absque omni dubitatione, ita quod habens talem notitiam revelatam a Deo non possit dubitare de veritate illius, cujusmodi notitiam creditur Prophetas habuisse, et multos alios Sanctos in Scriptura, et tales habuerunt habitum praebentem magnum assensum, ita quod illo stante, non potuerunt non assentire veritati: illa tamen certitudo non fuit evidens ex evidentia rei, quia tunc contradictio esset, quod hujusmodi notitia et fides simul starent ; fuit tamen certitudo illa firma, sicut est certitudo scientialis, quae causatur ex principiis notis ex evidentia terminorum, sed non causabatur a talibus principiis, sed aliunde, ideo scientia non potuit dici ex evidentia rei ; fuit tamen major certitudo quam certitudo fidei, quia fides non excludit omnem dubitationem., sed aliqua dubitatio potest stare cum fide.
Dico igitur, quod cum fide stare non potest scientia proprie dicta, quia termini non apprehenduntur in particulari sub propriis rationibus, ideo principia non sunt nota ex evidentia rei, et per consequens conclusio non est scientifica, alias tota Geometria et fides starent simul ; habetur tamen cum fide a multis alius habitus, quo assentitur veritati Scripturae firmiter, et non uni veritati propter aliam, sed cuilibet immediate, licet sit ordo in dignitate veritatum, secundum quod inter se comparantur.
Ad primum (b) pro prima opinione dico, quod non plus probat, nisi quod est scientia in se, quia sicut principia sua essent in se principia, si possent reduci ad principia simpliciter prima et nota ex evidentia terminorum, ita sunt modo, sive reducantur ab aliquo, sive non. Sed sicut subalternata non esset scientia, nisi sua principia possent reduci in principia prima, nota ex evidentia terminorum, sic non est huic scientia, nisi iste possit ejus principia reducere in principia prima, ex quibus demonstrantur, quod nunquam potest, nisi sciat subalternantem. Et sicut non essent principia subalternatae, nisi essent conclusiones demonstratae in scientia subalternante, ita nec essent isti principia, nisi essent demonstrata sibi in scientia subalternante, ita quod aliquis sciat Perspectivam, nisi sciat Geometriam, nihil est dictu. Potest: tamen habere opinionem vel fidem, de traditis in Perspectiva, sine hoc quod sciat Geometriam, quia de eisdem potest esse fides, opinio et scientia, sed non simul. Ad cognoscendum autem principia hujus habitus Theologiae, sicut ex primis et immediatis illa demonstret, nullus attingit nisi comprehensor.
Ad secundum (c), concedo quod Perspectiva est scientia, et Perspectivus est sciens. Sed cum dicis, quod aliquis potest esse Perspectivus nesciens Geometriam, nego, quia nunquam est Perspectivus nisi sit Geometer.
Et cum dicis, quod sunt distincti habitus, verum est, sed sicut non potest esse habitus ille, nisi causetur ex principiis Geometriae, non immediate, sed mediantibus conclusionibus ibi demonstratis ex principiis evidentibus, ita non potest esse habitus huic homini, nisi causetur in ipso ex principiis illis, quae habent certitudinem istam ex principiis primis, notis in scientia superiori. Sicut igitur in se non est illa scientia, nisi causetur a principiis superioribus, mediate tamen, ita nec isti est scientia, nisi causetur in ipso ex principiis, quae habent respectu sui intellectus evidentiam ex principiis superioris scientiae.
Si autem scientia subalternata habet aliqua principia prima, quae non accipit a superiori scientia, quantum est ex parte illorum, posset scire, non scita superiori ; sed hoc nihil ad propositum, quia in hoc quod habet talia principia, non est subalternata.
Ad Commentatorem dico, quod inductio potest accipi dupliciter. Uno modo prout est species argumentationis, secundum quod loquitur Boetius de inductione. Alio modo prout inductio dicitur omnis cognitio, quae oritur ex sensu, sicut principia cognoscimus, quia terminos apprehendimus per sensum. Si primo modo loquitur Commentator, dico quod inductio non sufficit ad scientiam, nec ideo scitur universale, quia ex particularibus deducitur. Unde magis sequitur scientifico : omne totum est majus sua parte, igitur hoc totum, quam e converso, scilicet hoc et illud totum, igitur omne. Unde evidentia principiorum in scientia non dependet ex singularibus, sed si nullum singulare esset, cum scientia sit necessariorum, adhuc staret vera scientia ; sed principia sunt nota ex terminis apprehensis, secundum quod termini ultro se offerunt intellectui, et resolutio certitudinis stat in hoc, quod ille est talis intellectus, et bi tales termini.
Si secundo modo loquitur, verum est quod notitia principiorum dependet ex sensu, tamen non sufficit quaecumque notitia terminorum ad hoc, quod cognoscantur principia esse prima seu talia, ex quibus possit conclusio necessaria concludi, quae habet generare scientiam, sed requiritur cognitio terminorum sub propriis rationibus ex evidentia illorum, sed non semper immediate et distincte, sed in aliquibus scientiis sufficit notitia terminorum confusa, sicut in subalternatis, sed requiritur quod eorum cognitio confusa possit reduci in distincta. Similiter scientia naturalis, prout praecedit Metaphysicam, habet suos terminos confuse notos ; sed Metaphysicus mediante definitione exprimit distincte notitiam illorum, et tunc est perfectior, quando est cum Metaphysica.