Domine quando respicies. Supra Psalmista ex persona christi, vel justi, nequitiam persecutorum et pertinaciam ostendit; hic autem contra utrumque invocat deum. Et primo petit divinum auxilium; secundo ostendit divini auxilii fructum, ibi, confitebor.
Circa primum duo facit. Primo petit accelerationem; secundo ipsum auxilium, restitue. Dicit ergo, domine quando respicies? in hoc ergo auxilii accelerationem exprimit, et affectum animi non valentis amplius pati moram; quasi in anxietate positi.
Et ideo dicit, domine quando respicies? hoc est enim proprie non ferentis moram. Psalm. 41: quando veniam, et apparebo ante faciem domini? et potest hoc dupliciter intelligi, secundum quod duplex est respectus dei. Unus est misericordiae quoad justos ad salutem. Sap. 4: gratia dei et misericordia ejus in sanctos ejus, et respectus ejus in electos illius. Alius est quoad malos ad puniendum. Judith 9: respice castra Assyriorum nunc sicut castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant.
Et de utroque respectu potest intelligi si de christo exponatur, domine quando respicies me, ut resuscites me. Ps. 12: respice et exaudi me domine deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus; praevalui adversus eum. Vel, quando respicies super adversarios meos. Habac. 1: quare respicis super iniquitates, sive inique agentes, et taces devorante impio justiorem se. Deinde cum dicit, restitue, ipsum auxilium quod petit, exponit: et in hac petitione dat duo intelligere: primo scilicet necessitatem quam patiebatur; secundo malitiam adversariorum, ibi, a malignitate.
Dicit ergo quantum ad primum, restitue, quia necessitas grandis est, nam periculosa res est, quia in periculo animae. Restitue, inquam, animam meam, corpori scilicet a quo separata fuit in morte, licet a divinitate non fuerit separata: 1 joan. 10: potestatem habeo ponendi animam meam etc..
Hoc poterat potentia divinitatis, quae non est alia quam potentia patris: unde ita facit a se quidquid facit, quod tamen habet a patre. Hoc etiam dicat quilibet vir justus, quando est in periculo, vel corporali vel spirituali; quasi dicat, libera me a periculis.
Malitia hostium duplex. Primo quantum ad fraudulentiam: unde dicit, a malignitate eorum, quia malitiose contra me procedunt: joan. 2: vicistis malignum. Item quantum ad crudelitatem, et a leonibus unicam meam, quia anima unica liberatur a leonibus, idest a Daemonibus, vel a tyrannis: Ps. 56: animam meam eripuit de medio catulorum leonum: Eccl. 51: a rugientibus praeparatis ad escam.