Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Audi Apostolum distinguentem utrumque tempus, et distingue et tu: Existimas autem, inquit, o homo qui judicas eos qui faciunt ea, et eadem agis, quoniam tu effugies judicium Dei? Intendite. Videbat enim se (sed cui hoc dicit. Non enim uni homini dicit, sed generi hominum tali), videbat se committere multa mala quotidie, et tamen vivere, nihil mali sibi contingere; et putabat aut dormire Deum, aut res humanas non attendere, aut amare facta hominum mala. Tollit istam cogitationem de corde, sed bene intelligentibus. Quid ergo ait? Existimas, o homo 1283 qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? Et quasi diceret, Quare facio tanta mala quotidie, et nihil mali mihi contingit? secutus ostendit illi tempus misericordiae: An divitias benignitatis, et patientiae, et longanimitatis ejus contemnis? Et vere quia hoc contemnebat; sed fecit illum sollicitum. Ignoras, inquit, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit Ecce tempus misericordiae. Ne autem hoc ille semper putaret futurum, quomodo secutus eum terruit? Tu autem (jam tempus judicii audi; audisti tempus misericordiae, propter, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine): Tu autem, inquit, secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 3-6) . Ecce, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Sed minatus est de judicio: numquid ideo judicium Dei tantummodo formidandum est, et non amandum? Formidandum malis propter poenam, amandum bonis propter coronam. Quia ergo terruit malos Apostolus in hoc testimonio quod commemoravi, audi ubi spem dat bonis de judicio. Seipsum ponit, et dicit, et ostendit et ipse in se tempus misericordiae. Quia nisi et ipse inveniret tempus misericordiae, qualem illum inveniret judicium? Blasphemum, persecutorem, injuriosum. Sic enim dicit, et commendat tempus misericordiae, in quo modo sumus: Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum. Sed forte ipse solus consecutus est misericordiam? Audi quomodo nos erigat: Ut in me, inquit, ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 13, 16) . Quid est, in me ostenderet longanimitatem? Ut unusquisque peccator et sceleratus videret quia Paulus accepit veniam, et non de se desperaret. Ecce ostendit se, erexit et alios. Ubi? In tempore misericordiae. Audi in tempore judicii quid dicat de bonis, iterum dicens de se et de aliis. Primo misericordiam consecutus est. Quare? Quia fuit blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Venit Dominus ut donaret Paulo, non ut redderet. Nam si reddere vellet, quid inveniret quod redderet peccatori, nisi poenam et supplicium? Noluit reddere poenam, sed donavit gratiam. Audi quia ille cui donavit, tenet Dominum etiam debitorem. Invenit eum donatorem tempore misericordiae, tenet debitorem tempore judicii. Quomodo hoc dicit, videte. Ego enim jam immolor, dixit, et tempus resolutionis meae proximum est. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Hoc, tempore misericordiae, audi de judicio. De caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Non dixit, donat; sed, reddet. Quando donabat, misericors erat; quando reddet, judex erit: quia, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Sed donando delicta, fecit se coronae debitorem: ibi misericordiam consecutus sum. Misericors ergo Dominus primo, hic autem reddet mihi coronam justitiae. Unde reddet? Quia justus judex est. Quare 1284 justus judex? Quia bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Ideo justus non potest nisi coronare ista. Invenit enim ista quae coronaret: antea vero quid invenerat? Qui prius fui blasphemus et persecutor. Ista donavit, illa coronabit; donavit haec tempore misericordiae, coronabit illa tempore judicii: quia, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Sed numquid solus Paulus id meruit? Hoc enim dixeram, quomodo in illo testimonio terruit, sic in isto erexit. Cum dixisset, Reddet mihi Dominus in illo die justus judex: non solum mihi, inquit, sed omnibus qui diligunt manifestationem et regnum ejus (II Tim. IV, 6-8) .