IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Adprimum. Doctor respondet ad rationes Thomae, quibus probat quod vera scientia potest stare cum fide. Et primo dicit quod bene scientia subalternata, ut subalternata, est vere scientia in se, quia quantum est in se, potest esse evidens ex natura rei, sic quod conclusio scientiae subalternatae est resolubilis ultimate in principia per se nota in scientia subalternante. Secundo dicit quod scientia subalternata non est cuicumque vera scientia, sed est tantum scientia illi, qui ex natura rei potest resolvere conclusionem demonstratam in scientia subalternata in principia per se nota ex natura rei ; sed talis non potest resolvere, nisi habeat scientiam subalternantem, quia principia scientiae subalternatae sunt tantum nota ex evidentia rei in scientia subalternante, et tantum supposita in scientia subalternata. Cum ergo dicit Thomas quod scientia subalternata, inquantum hujusmodi est vera scientia, conceditur quod in se est vera scientia, ut supra exposui, sed non est vera scientia, nisi habenti subalternantem, quia principia in subalternata sunt conclusio nes demonstratae in scientia subalternante, et ideo est impossibile quod quis vere sciat Perspectivam, sive conclusionem aliquam in Perspectiva, nisi simul habeat Geometriam ; potest tamen habere opinionem de conclusione in Perspectiva sine Geometria.
(c) Ad secundum concedit Doctor, quod Perspectiva, ut hujusmodi, est scientia, et Perspectivus, ut hujusmodi, est sciens, sed postea negat quod aliquis sit vere Perspectivus, et non sit Geometer ; et cum probatur quod Perspectiva et Geometria sunt habitus distincti, verum est, quia Geometria est subalternans,et Perspectiva subalternata, et per consequens potest esse Perspectivus et non Geometer. Dicit Doctor quod quamvis sint habitus distincti, tamen non potest haberi Perspectiva ab aliquo sine Geometria, quia principia demonstrationis in Perspectiva sunt tantum credita et supposita, et in Geometria demonstrata ex natura rei, et per consequens non potest esse Perspectiva sine Geometria, licet sint habitus distincti, nec similiter potest esse vere Perspectivus et non Geometer.
Ad Philosophum dico breviter, quod loquitur ibi tantum de scientia per accidens, et non de vera scientia ; unde sic dicit in fine illius litterae : Cum enim fidem quodammodo adhibet quis, et principia sibi nota sunt, scilicet, nam si non magis discursu conclusionis per accidens habebit scientiam. Unde Commentator ibi: Quando (inquit) contingit alicui credulitas rei alicujus, et fuerint principia prima illius rei nota apud ipsum, tunc jam contingit eis scientia illius rei ;si vero non fuerint nota apud ipsum, et scientia ejus apud ipsum per modum accidentis. Haec ille ; et sic patet quod auctoritas est magis ad oppositum quam propositum.
Ad Commentatorem dicit Doctor, quod inductio potest accipi dupliciter, Uno modo ut est una species argumentationis, et si loquitur Commentator sic ; dicit quod inductio non sufficit ad scientiam, nec ideo scitur universale, quia ex particularibus deducitur) unde magis sequitur scientifico : omne totum est majus sua parte ; igitur hoc totum, quam e converso, scilicet hoc et illud lotum est majus sua parte; igitur omne. Unde evidentia principiorum in scientia non dependet ex singularibus, quia si nullum singulare esset, cum scientia sit necessariorum, adhuc staret vera scientia, nam principia sunt nota terminis apprehensis, secundum quod termini ultro se offerunt intellectui, et resolutio certitudinis stat in hoc, quod ille est talis intellectus, et hi tales termini ; nam ostensis intellectui istis terminis, scilicet totum et pars, eja facta complexione terminorum, statim intellectus evidenter assentiret huic : Omne totum est majus sua parte, ex sola apprehensione terminorum in complexione eorum ; et quare ex aliquibus terminis sit propositio per se nota, et ex aliquibus non, non videtur assignanda alia ratio, nisi quia sunt tales termini ; et similiter quare intellectus evidenter assentit complexioni talium terminorum, non est assignanda alia ratio, nisi quia talis intellectus, et ideo notitia evidens principiorum non dependet ex singularibus, neque ex inductione syllogistica.
Alio modo potest accipi inductio, prout inductio dicitur omnis cognib, quae oritur ex sensu, sicut principia cognoscimus, quia terminos apprehendimus per sensum. Tunc si Commentator sic loquitur, verum est quod notitia principiorum dependet a sensu, et quomodo hoc, vide Doctorem in primo Metaph. quaest. A. et ea quae ibi prolixe exposui. Et addit hoc, quod non sufficit quaecumque notitia terminorum ad hoc quod cognoscantur principia esse prima seu talia, ex quibus possit conclusio necessaria concludi, quae habet generare scientiam ; sed requiritur cognitio terminorum sub propriis rationibus ex evidentia illorum. sed non semper immediate et distincte ; sed in aliquibus scientiis sufficit notitia terminorum confusa, sicut in subalternatis ; sed requiritur quod eorum cognitio confusa possit reduci in distinctam ; nam omnis propositio per se nota terminis confuse cognitis, est etiam per se nota terminis distincte cognitis, non tamen omnis propositio per se nota terminis distincte cognitis, est per se nota terminis confuse cognitis, ut patet in primo, dist. 2. quaest. 2. et vide quae ibi exposui. Sunt enim aliqua principia per se nota in aliqua scientia terminis confuse cognitis, quae in alia scientia sunt per se nota terminis distincte cognitis, ut clare patet a Doctore in 1. ubi supra, et dist. 3. quaest. 4. Sequitur in littera : Similiter scientia naturalis prout praecedit Metaphysicam, etc. Et nota bene hanc litteram, quia ex ista littera expresse habetur quod Metaphysicus ut Metaphysicus, considerat distincte quidditates in scientia naturali: et oppositum videtur Doctor tenere in 9. Metaph. q. 7. licet aliqui velint ipsum exponere tenentes secundum opinionem Doctoris positionem illam ; sed de hoc vide quae exposui in principio illius quaestionis, etc.