CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit Scotus objectum non esse totam causam intellectionis, propter adducta contra secundam, quintam et sextam sententias, neque animam esse totam causam propter allata contra primam opinionem Henrici, et alias rationes speciales hic positas ; sed totalem causam intellectionis conflari ex objecto et anima, ut ex duabus causis partialibus essentialiter subordinatis, quod clare explicat.
Ad quaestionem (a) respondeo, et dico quod intellectio actualis est aliquid in nobis, non perpetuum, sed habens esse post non esse, sicut experimur. Istius ergo oportet ponere aliquam causam activam, et aliquo modo in nobis, alioquin non esset in potestate nostra intelligere cum volumus, quod est contra Philosophum 2. de Anima; apparet etiam hic, quod oportet concurrere animam et objectum praesens, et hoc in specie intelligibili, sicut dictum est in praecedenti quaestione, quia alio modo non est praesens ut actu intelligibile, loquendo de sensibili objecto et materiali. Dico ergo tunc, quod istius intellectionis non est totalis causa activa objectum, nec in se, nec in sua specie, sicut apparet per rationes contra secundam, quintam et sextam opinionem. Et etiam quia tunc non posset salvari imago in mente ut mens est, quia nihil ipsius mentis haberet rationem parentis, nec tota causa intellectionis (b) est anima intellectiva, vel aliquid ejus formaliter, propter rationes factas contra primam opinionem.
Et etiam, quia tunc actus non esset similitudo objecti, nec distingueretur essentialiter propter distinctionem objecti, quia essentialis distinctio non est ab eo quod non est causa, nec esset simpliciter perfectior intellectio perfectioris intelligibilis, posito aequali conatu hinc inde ex parte intellectus. Probatio, quia posita causa totali efficacius operante, sequitur perfectior actio, et ita si anima esset causa totalis, ubicumque ipsa ex parte sui perfectius ageret ex majori conatu, perfectiorem intellectionem produceret, et ita intellectio Dei non esset perfectior intellectione muscae, quod est contra Philosophum 10. Ethic 1. ponentem felicitatem in speculatione objecti perfectissimi.
Videtur etiam (c) quod tunc esset infinita activitas in intellectu, inquantum est activus respectu omnium intellectionum, quia ad unam intellectionem unius rationis requiritur aliqua perfectio in causa illius intellectionis, et ad aliam intellectionem alterius rationis requiritur tanta perfectio, vel major: ergo habens hanc et illam, est perfectius quam habens illam tantum, et ita habens infinitas tales, ut totalis causa, est infinitum in perfectione.
Similiter non videretur quomodo aliqua tota scientia contineretur virtualiter in objecto, si sola anima intellectiva haberet causalitatem respectu actus et habitus.
Ex istis solvitur quaestio sic : Si ergo nec anima. sola, nec objectum solum sit causa totalis intellectionis actualis, et ista sola videntur requiri ad intellectionem, sequitur quod ista duo sunt una causa integra respectu notitiae genitae.
Et ista est sententia Augustini, 9. de Trin. c. ult. sicut allegatum fuit arguendo contra primam opinionem : Liquido tenendum est, etc.
Qualiter (d) autem hoc sit intelligendum, distinguo de pluribus causis concurrentibus ad eumdem effectum. Quaedam enim ex aequo concurrunt, sicut aliqui duo trahentes aliquod idem corpus. Quaedam vero non ex aequo, sed habentes ordinem essentialem ; et hoc dupliciter, vel sic, quod superior moveat inferiorem, ita quod inferior non agat nisi quia movetur a superiore, et tunc inferior habet a superiore virtutem illam qua movet.
Quandoque autem superior non movet inferiorem, nec dat ei virtutem qua movet, sed superior de se habet virtutem perfectiorem agendi, et inferior habet imperfectiorem virtutem agendi, nec tamen recipit virtutem istam imperfectiorem a superiori, quae est perfectioris virtutis. Exemplum primi membri hujus secundae divisionis, de potentia motiva quae est in manu, et baculo, et pila. Exemplum secundi membri, si mater ponatur virtutem activam habere in generatione prolis, illa et potentia activa patris concurrunt ut duae causae partiales, ordinatae quidem, quia altera perfectior reliqua, non tamen imperfectior recipit suam causalitatem a causa perfectiore ; nec tota illa causalitas est eminenter in causa perfectiori, sed aliquid addit causa imperfectior, in tantum quod effectus non solum non potest esse perfectior a causa perfectiori, plusquam ab imperfectiori, imo non potest plus esse a perfectiori tantum quam ab imperfectiori tantum.
(e) Ad propositum, objectum intelligibile praesens in se vel in specie intelligibili, et pars intellectiva, non concurrunt ut oausae ex aequo ad intellectionem, quia tunc alterum haberet causalitatem talem imperfectam, et reliquum suppleret eam; et si alterum esset perfectum, posset habere in se uno existente totam causalitatem amborum, sicut si virtus motiva unius esset perfecta, suppleret virtutem alterius, et tunc species esset quasi quidam gradus intellectualitatis, supplens gradum intellectualitatis deficientem intellectui, et tunc si fieret perfectior intellectus, secundum gradum talem, posset sine specie et sine objecto habere actum intelligendi, quod est falsum.
Concurrunt ergo ista duo, ut habentia ordinem essentialem, non tamen primo modo, quia nec intellectus dat objecto vel speciei rationem suae causalitatis. Non enim objectum natum est in se vel in specie sui facere intellectionem per aliquid, quod recipit ab intellectu, sed ex natura sua; nec intellectus recipit suam causalitatem ab objecto vel specie objecti, sicut probatum est contra quintam et sextam opinionem in ista quaestione.
Sunt igitur causae essentialiter ordinatae ultimo modo, scilicet quod una est simpliciter perfectior altera, ita tamen quod utraque in sua partiali causalitate est perfecta, non dependens ab alia.
Si arguitur (f) contra istud, quod in causis talibus essentialiter ordinatis,neutra est perfectio alterius; ergo species intelligibilis non erit forma ipsius intellectus.
Similiter ad idem, si sit perfectio intellectus, et totum hoc sit ratio agendi; ergo una operatio utpote intellectio, non habebit unam formalem rationem agendi, sed erit ab ente per accidens, quale est hoc totum, intellectus habens speciem, quod est inconveniens, quia quidquid non est per se ens, non per se est ratio formalis agendi.
Respondeo ad primam, accidit speciei inquantum est causa partialis respectu actus intelligendi cum intellectu, ut cum alia causa partiali, quod ipsa perficiat intellectum, quia etsi perficiat eum, non dat tamen intellectui aliquam actualitatem pertinentem ad causalitatem intellectus; exemplum, potentia motiva in manu potest uti cultello inquantum acutum est, ad dividendum aliquod corpus: ista acuties si esset in manu ut in subjecto, posset manus uti ea ad eamdem operationem, et tamen accideret manui, inquantum in ea est potentia motiva, quod in ea acuties esset, et e converso, quia acuties nullam perfectionem daret manui, pertinentem ad potentiam motivam. Quod apparet, quia aeque perfecta est potentia motiva sine tali acutie, et ita eodem modo utitur ea quando est in alio conjuncto manui ut cultello, sicut uteretur ea si esset in manu. Ita in proposito, si species posset esse inexistens intellectui absque inhaerentia per modum formae, si isto modo inexistens esset sufficienter conjuncta intellectui, possent istae duae causae partiales, intellectus et species conjunctae sibi invicem, in eamdem operationem in quam modo possunt, quando species informat intellectum. Quod etiam apparet, ponendo aliquod intelligibile praesens sine specie. Illud enim objectum est causa partialis, et non informat intellectum, qui est altera causa partialis ; sed istae duae causae partiales approximatae absque informatione alterius ab altera, per solam approximationem debitam, causant unum effectum communem.
Per idem patet ad secundum, quia in unoquoque ordine causae oportet ponere respectu unius effectus, unam per se causam et unam per se rationem causandi. Ita intellectus in suo ordine causalitatis est unus, et habet unam formalem rationem causandi, et species vel objectum in suo ordine causandi est una causa, et habet unam rationem causandi, sed non oportet talem causam, prout complectitur omnes causas partiales, habere unam rationem causandi nisi unitatem ordinis, quia si cum unitate ordinis concurrat unitas per accidens, hoc accidit, sed unitas ordinis est per se. Exemplum,
Sol in suo ordine causandi habet unam rationem causandi respectu prolis, et pater in suo ordine causandi est una causa unius rationis; sed causa totalis, quae complectitur patrem et Solem, non habet aliquam unam rationem formalem causandi, sicut non est una causa nisi unitate ordinis, etsi contingat causas sic ordinatas praeter unitatem ordinis, habere unitatem per accidens, inquantum scilicet una accidit alteri, hoc non convenit eis per se inquantum causae sic ordinatae.