IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) De secundo articulo principali sunt duo declaranda, etc. quomodo scilicet fiat transubstantiatio, et quis sit ejus terminus ad quem. Declarat transubstantiationem juxta principia tradita quaest. 1. et 2. Addit ex opinione aliorum requiri mutuam convertibilitatem ratione principii potentialis, quod possit esse sub utriusque forma, saltem in praesentiarum illa conditio servatur, quia transubstantiatio est inter duo corpora.
(b) Hoc etiam posset declarari de partibus utriusque termini, etc. In quaestione prima dixit transubstantiationem esse conversionem totalem, id est, totius, quoad omnes suas partes in lotum ; et in conclusione praecedentis articuli docet panem non manere, neque annihilari, sed converti in corpus Christi. Hic autem applicat eam rationem. qua declaratur possibilitas conversionis totius in lotum propter subjectionem, quam habet ad Deum: eamdem, inquam, rationem applicat ad conversionem partium panis, ita ut sicut nihil panis maneat, sic etiam nec ulla ejus pars, sed conversio extendatur ad totum et paries simul: conclusio ergo ejus est, nihil manere quod fuit panis, praeter accidentia, quae conclusio est communis Scholasticorum.
Ad cujus confirmationem subiungam modos dicendi variorum, opponendo hanc conclusionem universalem Doctoris per negationes singulas et particulares inclusas, respondendo etiam breviter erroribus, quos supra citavimus de assumptione panis ad unionem hypostaticam, et de ubiquilale ejus.
Utrum aliquid panis maneat ?
Prima sententia est, post consecrationem manere materiam panis et vini, ut sit subjectum accidentium et tolius conversionis. Hanc refert Doctor loco citato. D. Bonavenlura dist. 11. art. 1. quaest. 2. tribuitur Aegidio Theor. 1. et 2. praecipue eam defendit Durandus eadem dict. quaest. 3.
Secunda docet manere formam panis ; hanc refert D. Thomas supra relatus, et aliqui hanc opinionem tribuunt nostro Doctori dist. 12. quaest. 6. et Gabrieli quaest. 2. et lect. 23. in canonem, Majori eadem dist. quaest. 1. quia nimirum dicunt panem in esse suo constitui per formam accidentalem.
Tertia sententia est, manere subsistentiam panis, ita Goffridus quodlibeto 8. quaest. 16. ut refert Paludanus dist. 12. quaest. 3. et Picus Mirandulanus in Apologia quaest. 9. asserit esse possibilem.
Quarta sententia est quorumdam asserentium manere existentiam panis, ut subjectum accidentium. Hanc defendunt moderni Thomistae, ut Bannes. Fundatur in duobus principiis, nempe existentiam distingui realiter ab essentia, et ab ea separari posse, ut contingit in humanitate assumpta ad unionem hypostaticam, quae existit existentia Verbi divini. Alterum est, accidentia non habere propriam existentiam, sed existere existentia substantiae, in qua sunt; cum ergo hic existant eadem existentia, qua primum existebant, manet eadem, quae fuit panis et vini.
Quinta opinio est, non manere aliquid substantiae panis sub eadem differentia specifica, sub qua ante erat, manere tamen eamdem individuam substantiam, quae ante erat panis, et per conversionem fieri corpus Christi. Hanc insinuat Henricus quodlib. 9. quaest. 9. et quodlib. 11. quaest. 4. et ut videtur Cajelanus 3. part. quaest. 75. art. 3. circa solutionem ad 3. ubi saepe repetit manere quod erat panis, et explicat illud relativum quod referre substantiam et veram realilatem, quae manet, et est corpus Christi ; et particulam demonstrativam hoc designare substantiam panis, non sub este panis, sed absolute. Hunc modum loquendi videtur desumpsisse ex Richardo dist. 11 . art. 14. et ex D. Thoma eadem dist. quaest. 1. art. 2. ad primum, ubi ait, terminum a quo, conversionis esse substantiam panis converti in terminum ad quem.
Prima concludo. Substantia panis non . manet in hoc Sacramento unita hypostatice Verbo divino, aut corpori et sanguini Christi. Haec est de fide contra errores citatos alias supra, et sequitur ex Patribus et Conciliis ibidem citatis, et ex significatione formae inquantum conversiva est, quia alias aeque esset vera haec : Verbum est impanatum, sicut haec : est incarnatum, quod est inauditum in Scripturis aut Patribus.
Deinde nequit uniri hypostatice corpori et sanguini, quia illa non sunt supposita, nisi in Verbo ; ergo nihil supposilare possunt. Videantur Patres supra citati. Alius autem error Ubiquistarum est imaginarius, ut constat ejus falsitas ex Scriptura ubicumque loquitur de Christo, qua est homo, quia dat ipsi ubi circumscriptum, et determinatum, et definitum, ut quod fuerit in venire Matris, quod natus in praesepio, passus in Cruce, ascendit ad coelos, ubi sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos, etc. Deinde si per Scripturam et Patres, est in hoc Sacramento specia'i modo ubiquitas illa imaginaria, non salvat veritatem Sacramenti, alias sic esset quodlibet Sacramentum Eucharistiae, saltem quod habet vim nutriendi. His relictis, sit
Secunda conclusio. Non manet materia, aut forma substantialis panis et vini in Sacramento; est communes Theologorum praeter citatos. Probatur, quia transubstantiatio est conversio totius in totum, ut definit Lateranense et Tridentinum locis jam citatis, sed non esset talis conversio totius in lotum si maneret aliqua pars essentialis termini a quo; u nde quando definitur esse conversionem totius in lotum, non solum determinant substantiam panis in esse specifico, vel secundum entitatem compositi, quia sic sufficeret dicere conversionem substantiae panis et vini absolute, non addendo totius ; ergo per illam particulam comprehendunt et totum et paries.
Et certe Tridentinum cap. 2. videtur valde expresse loqui : Si quis dixerit in Sacramento Eucharistiae Sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in
sanguinem, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini; quam quidem conversionem Catholica Ecclesia aptissime transubstantiationem appellat, anathema sit, etc. Merito itaque moderni censent hanc conclusionem esse de fide, quia in illo canone non solum conversionem fieri totius in totum definit, sed etiam nihil manere post conversionem substantiae panis et vini praeter sola accidentia. His consonat Concilium Coloniense part. 7. cap. 15. Quid enim, inquit, panis vinique species post consecrationem sunt, nisi species sacramentales, et accidentia sine subjecto. Et Ambrosius, ut habetur in cap. Omnia, de consecrat. dist. 2. asserit nihil aliud manere post consecrationem, nisi accidentia panis et corpus Domini.
Praeterea manere materiam aut formam panis necessario dicendum esset, vel ad effectum aliquem necessarium, qui sine materia haberi nequit, vel ad mysterium fidei ; non secundum, quia illa non sunt sensibilia, ac proinde non faciunt ad fidem salvandum, sed solum accidentia, circa quae tanquam objectum versatur sensus; non primum, quia vel maneret materia sine forma, aut forma sine materia ; et hoc esset inutile, et novum miraculum sine necessitate non debet induci, vel ut subjectum accidentium, sed neque hoc, quia secundum fidem accidentia sunt separata a subjecto.
Si dices materiam esse informatam anima Christi. Contra, hoc absurdissimum est, quia tollit transubstantiationem, ut est conversio totius in totum, et esset transformatio seu generatio quaedam substantialis tantum, neque materia illa nata est informari anima, donec prius informetur forma corporis qualiscumque illa sit. Quod autem corpus gloriosum subjectum sit mutationi substantiali et fluxui, est absurdum, et contra dotes impassibilitatis illius status ; unde si illam materiam informaret anima Christi, et fieret in corpore ejus, sequeretur quod desinentibus speciebus, desineret aliquid corporis Christi, vel certe, si non desineret, in immensum cresceret, et ex alterutro sequeretur praedicta mutatio.
Eadem ratione refellitur illud quod Durandus ad patrocinium hujus asserit, nempe cibum, quem sumpsit Christus post resurrectionem ad demonstrandum corpus virens, conversum fuisse in substantiam ejus non necessitate, sed voluntate et potestate. Deinde ponit aliquid monstruosum, ut bene notant moderni, quia sequeretur, quod in Eucharistia corpus Christi esset majus, quam illud quod in coelo habet. Si dicas non esse de fide dari in rebus materiam, respondetur de fide esse nihil panis praeter accidentia manere hic, et sic dicatur manere in aere. Respondetur id sine fundamento asseri, ac idem dici posse de tota substantia ; utrumque autem esset contra conversionem totius in totum et transubstantiationem, ut eam explicat Concilia.
Ad fundamenta Durandi responsum est supra quaest. 1. et 2. movetur enim ex eo, quod conversio non sit intelligibilis aliter, quia de ratione ejus est, ut idem subjectum maneat sub utroque termino ; et ita Patres videntur accommodare exempla ad declarationem hujus conversionis, sed ad haec infra declarando essentiam transubstantiationis. Quoad praesens negatur illud antecedens: Patres autem per accommodationem loquuntur, declarando possibilitatem per alias conversiones factas a Deo, ut costae in mulierem, aquae in vinum in nuptiis, et alimenti in substantiam aliti, non quod similitudo sit in omnibus, sed quod potestas Dei probatur ex illis extendi ad conversionem, quae est totius in totum.
Sed quid dicendum, si forma panis sit accidentalis, et quid censeat Doctor? Respondeo in primis Doctorem infra quaest. 6. non autem dist. 12. ut alii citant, docere panem et pastam non differre essentialiter : Quoad secundum, inquit, dubium bene probabile est, quod pasta et panis non differant specie, quia per decoctionem pastae in furno, vel alio modo ab igne, non fit nisi exhalatio humoris aquei commixti cum partibus farinae, et haec mixtio est per juxtapositionem;talis autem separatio non mutat speciem, quia nec etiam mixtio, etc. Et boc idem supponere videtur Philosophus, nempe aquam in sua substantia manere in pane, in lib. problematum, sect. 1. text. 13. ubi quaerit cur mutatio ciborum magis quam aquae gravis occurrat. Respondet : An quia plurium aquae consumimus ; nam et in pane, et in obsoniis aquae usus plurimus est, et c supponit ergo substantiam aquae non matari in pane, et consequenter idem dicendum de farina. Ex quibus sequitur duas formas considerari in pane, altera ex mixtorum, nempe farinae et aquae; secanda autem artificialis, nempe mixtionis et coagulationis seu juxlaposilionis, et haec est accidentalis, prior desinit, secunda manet.
Ad primum ergo respondet Cajelanus 3. part. quaest. 75. art. 6. Solus dist. 9. quaest. 2. art. 6. Ledesma quaest. 6. art. 6. Bellam. lib. 3. cap. 11. ei 14. esse erroneum. Sed censura est sine fundamento, patet enim ad sensum manere mixtionem seu juxtapositionem illam in accidentibus, sicut et figuram et quantitatem ; et oppositum censeri debet contra Concilia, quae definiunt manere species conversa substantia.
Dices ex Conciliis sequi non manere formam panis, aut materiam absolute. Respondetur, id verum esse, (et expresse idem docere in hac littera Doctorem) quiaquando loquitur de forma simpliciter, intelligitur de substantiali, quia ex intento Conciliorum, et de rigore sermonis,forma absolute sumpta intelligitur substantialis ; nec sic loquitur Doctor, sed de forma respective et secundum quid, qua distinguitur panis a pasta, quae est accidentalis, nimirum decoctio aut exhalatio humoris aquei ex parte per ignem, unde panis fiat usualis ad nutrimentum, et per hoc in ordine ad Sacramentum distingui a pasta, quae non est panis usualis aut consecrabilis. Loquuntur ergo Concilia de forma constituente terminum a quo in esse substantiae, quia secundum substantiam convertitur, non secundum accidentia, et ad sensum patet formam accidentalem panis manere.
Tertia conclusio. Non manet subsistentia panis ; sequitur ex dictis, quia haec subsistentia non est accidens, et pertinet ad complementum substantiae in esse substantiae, ut distinguitur ab accidentibus, et iisdem supponitur, nihil autem substantiae manet, ergo, etc. Deinde nequit manere, ut subjectum accidentium, quia haec non habent subjectum, ex Concilio Oonslantiensi tess. 8. Si dicas esse terminum accidentium, quo subsistant, hoc etiam est falsum, quia illa non subsistunt: deinde alia urgeri possunt ex natura ipsius subsistentiae, ut quod non possit conservari seorsim a substantia, deinde quia in mixto artificiali, ut est panis, non est subsistentia, quae sit primo totius, quia hoc non est unum per se, sed per juxtapositionem. Neque fundamentum pro opposito est alicujus momenti, nempe quod distinguatur realiter subsistentia ab essentia, quia id non probat posse manere, aut quod nequeat subsistentia panis converti in substantiam corporis Christi, quia res subsistens integra in aliud converti potest, etiam non subsistens, vel saltem qua subsistens esset.
Quarta conclusio. Existentia panis aut vini non manet. Est contra praefatos Thomistas, et communis Theologorum. Sequitur ex iisdem principiis, quia existentia spectat ad substantiam ; deinde conversio panis nequit fieri nisi inquantum existens est, et non secundum essentiam, quia produci et converti, et desinere conveniunt rei secundum esse existentiae, et non lanium essentiae.
Deinde facilis est impugnationis ex principiis metaphysicis, quia accidenlia dicunt propriam existentiam et inhaerentiam seu dependentiam a subjecto, sunt terminus aclionis et molus ; ergo habent propriam existentiam, et consequenter accidens potest sine subjecto conservari et produci seorsim a subjecto per creationem, si sit absolutum ; ergo non requirit existentiam subjecti, ut sit. Fundamenta hujus sententiae sunt falsa in Metaphysica, quod nempe accidens individuetur per subjectum, et existat existentia subjecti, non propria, quae suis locis examinantur.
Quinta conclusio. Non manet eadem entitas panis post consecrationem sub esse corporis. Est contra modum illum loquendi Cajetani, qui forte in reipsa non discordat, nisi sequalur opinionem Henrici quodlib. 9. quaest. 9. quodlib. 11. quaest. 4. quodlib. 12. quaest. 10. ubi dicit panem non annihilari, et post conversionem non esse nihil, et per consequens esse aliquid, non autem illud quod praefuit, nec quidquam aliud a termino, in quem conversus est; unde quod praefuit panis, est corpus Christi, sequitur ergo quod panis post conversionem non sit nihil, sed aliquid, et hoc esse aliquid, quod habet esse corpus Christi, aut aliquantas corporis Christi ; ita opinionem hanc explicat et oppugnat Doctor q. 4. sig. Hic dicitur.
Probatur conclusio ex Doctore, quia terminus ad quem mutationis, inquantum est terminus, includit non esse termini a quo, quia sibi invicem debent repugnare in mutatione proprie dicta ; ergo corpus, ut est terminus ad quem, non includit terminum a quo, neque aliqualitatem ejus. Patet consequentia, quia sic includeret esse et non esse ejusdem, quod contradictorium est.
Secundo, corpus Christi nullo alio modo est in se substantialiter post conversionem, aliter quam fuit ante conversionem panis; sed panis non conversus in corpus Christi nullo modo habuit esse simpliciter, aut aliquale in corpore Christi, ergo neque post conversionem panis conversus habet tale esse.
Tertio, cujus est aliqualilas, illud ea formaliter est aliquid ; si ergo esse corporis post conversionem sit panis esse simpliciter, aut aliquale panis, post conversionem erit aliquid formaliter, quaero quid? Non panis, quia desinit, secundum fundamenta superius expressa, quae militant contra hunc modum fortius aut aeque, quam contra priores sententias, quia si manet panis in esse aliquo suo formali, aut essentiae aut existentiae, quamvis illud dicatur, inesse corpori Christi, currunt argumenta facta, nempe non desinere substantiam panis, et contradictio videtur esse in terminis, quod aliquid in se formaliter sit, et panis existat esse corporis Christi, nisi admittatur unio hyposlalica haereticorum inter panem et corpus, vel dicatur juxta opinionem Thomislarum, naturam assumptam existere existentia termini.
Quarto, aliquid et res convertuntur ; si ergo panis est aliquid post conversionem, et non nihil, sequitur quod sit secundum existentiam res, aut secundum essentiam. Peto quaenam? non panis, neque corpus Christi, quia repugnat esse essentiam, aut existentiam corporis Christi ; ergo neque in se, neque in alio manet.
Quinto sequeretur non manere sola accidentia contra Concilia.
Sexto, non esse idem corpus Christi includens panem in Sacramento, et extra Sacramentum non includens.
Septimo, neque idem esse corpus Christi sub diversis hostiis, quia includeret diversos panes, qui numero differunt sub diversis hostiis, neque tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur, quia majus est esse, quod habet totius panis quam partis, vel certe ut includit totum pro parte, erit majus. Deinde repugnat, ut hic panis desinat in esse hujus panis, quin desinat in esse hujus substantiae contra Cajetanum, et hujus entis.
Fundamenta hujus sententiae consistunt in eo quod aliter non possit defendi, quin panis annihilaretur, si nihil ejus manet, et consequenter quod transubstantiatio et mutatio non salvarentur: sed de hoc infra.
(c) Sed de modo possibilitatis, etc. Hic modus interpretandi transubstantiationem, ut fit de facto, est Aegidii locis citatis. Primo dicit materiam non habere ullam distinctionem in se ipsa, principium autem distinguendi eam esse formam. Secundo dicit, quod Deus solus respicit materiam ut quid, quia non agit per motum sicut instrumentum; inde colligit, quod Deus potest inducere in materiam panis quamcumque formam, ac proinde formam corporis.
Contra primum Doctor probat, quod materia non recipiat distinctionem numericam a forma; primo ex Philosopho 12. Metaphys. cap. 2. ubi ait: quod sicut principiata sunt diversa, ita etiam per se principia sunt diversa; materia ut quid est, est per se principium substantiae, et pars, ergo, etc.
Secundo ex processu Philosophi investigantis materiam 1. Physicor. textu 82. et
1. generat. textu 24. et 51. ex eo quod est eadem in genito et corrupto, non sic esset eadem numero in duobus simul existentibus si non esset distincta se ipsa.
Tertio ratione, quia alias si esset eadem numero in igne, verbi gratia, et aere, non requireretur corruptio unius formae, ut fieret materia sub altera.
Quarto, quia materia est prior essentialiter forma; ergo distinguitur seipsa, et non per formam, et non variatur in se ex variatione posterioris.
Quinto, quod hoc fundamentum sic destrueret intentum auctoris, quia si materia panis ex se est eadem numero cum materia corporis, non potest ipsi imprimi forma corporis quam habet actu, et consequenter non est ad eam in potentia, quod requiritur ut possit ei imprimi de novo forma.
Si intelligatur quod materia sit ejusdem rationis specificae ex se nihil juvat, quia consequentia non valet, qua inde deducitur, quod Deus posset eamdem numero formam ponere in diversis numero materiis, quia altera est susceptivum adaequatum et totale ejus.
Hic posset tractari controversia philosophica, quam in suum locum remittimus, nempe an Deus de potentia absoluta posset eamdem numero formam unire diversis numero materiis et disparatis. Constans sententia Doctoris est non posse, sicut neque eadem materia habere simul duas formas substantiales et disparatas, nec subordinatas, quia forma in una materia habet susceptivum adaequatum et totale. Haec ratio non videtur sufficiens. quia de hac quaeritur saltem respective ad omnipotentiam Dei.
Et urgetur difficultas, quia forma est prior suo effectu formali ; ergo non perficitur per suum effectum formalem. Contingit etiam formam in sua existentia non dependere a materia, ut patet in anima rationali; ergo repugnantia haec non fundatur in aliqua dependentia formae, quae compleatur per unum susceptivum. Unde non videtur hic currere illud vulgare principium, quod idem effectus totalis non possit a duabus causis totalibus simul esse ; ad quod principium communiter nostrae scholae Doctores reducunt ejusmodi repugnantias, quia in proposito non esset idem a duabus causis, sed ab una, nempe forma, neque esset alius et alius, sed in alio susceptivo unus et idem formaliter, et ab eadem forma.
Accedit, quod altera materia est in potentia, et sub privatione formae ; ergo potest reduci ad actum, quia nulla est repugnantia ex parte formae, quia est prior naturaliter suo effectu, et etiam materia, inquantum reducit materiam ad actum: et si dicas effectum esse aliquo modo diversum, saltem ut connotat aliam et aliam potentiam et privationem, non refert, quia ad multiplicationem posterioris non sequitur multiplicatio prioris; forma autem est prior suo effectu essentialiter.
Unde accedit tertio, quod causae extrinsecae possint, manentes eaedem, habere plures effectus; ergo et formalis, et materialis saltem respective ad diversa, neque est repugnantia ex parte unionis formae ad diversa, quia nisi sit repugnantia ex parte fundamenti, nulla erit ex parte unionis.
Respondetur tamen illam rationem Doctoris subsistere, neque solum de potentia ordinaria involvere repugnantiam formam eamdem numero esse in diversis materiis simul (licet haec repugnantia ad praesens institutum sufficeret contra Aegidium), sed etiam de potentia absoluta.
Haec autem repugnantia reducitur ad contradictionem essendi et non essendi simul, vel essendi simul in actu et non essendi; est ergo haec repugnantia tam ex parte causae quam ex parte effectus; ex parte effectus, quia effectus formalis etiam. formae dependet a causa materiali in suo genere, sicut et ab efficiente in alio genere, quomodocumque sumatur ille effectus formalis, sive respective ad materiam, sive respective ad totum ; potentialitas ergo illius effectus ad esse, sicut per formam reducitur ad actum, ita etiam per efficiens et per materiam, ut nullo modo sit unius tantum in suo genere, quin sit alterius etiam in genere proprio, quia causae simul causant idem, singulis in suo genere concurrentibus, neque ulla seorsim ab alia causat effectum communem.
Omnis dependentia effectus ad materiam reducitur in actum, et terminatur per unam materiam, et susceptivum totaliter, ita ut amplius non maneat in potentia ulla, quae possit reduci simul in actum ab alia materia ; nullam enim causalitatem respectu ejus potest exercere altera materia, vel plures, quin unica et prior in qua fit, exerceat eam complete.
Patet a simili respective ad efficiens totale ejus a quo ita fit, ut ab alio nequeat simul fieri, quia effectus inquantum est in potentia ad esse, reducitur per actionem totalem.ad actum seu terminum illius potentiae ; sicut ergo non est possibilitas ad existentiam in eo quod est actu, in quantum est actu, sic etiam neque potest recipere aliam existentiam, neque hanc ipsam quam habet, et ad quam amplius non est in potentia; actio autem efficientis supponit possibilitatem ex parte termini effectibilis, quam reduceret ad actum suum, qua cessante, cessat possibilitas actionis, per idem patet de eodem effectu respective ad materiam.
Haec eadem repugnantia declaratur ex parte formae, quia sicut causa efficiens non reducitur de potentia ad actum, nisi respectu illius effectus, qui non est in actu, sed possibilis tantum, seu in potentia ad actum ; neque respectu hujus nisi secundum mensuram essendi et possibilitatis ejus, ita ut actione, verbi gratia, ut sex, nequeat agere ad terminum in gradu essendi, ut quatuor, nempe calefactione ut sex, ad calorem ut quatuor ; et sicut actus secundus ejus, supponit actum primum non solum in esse virtutis, sed etiam cum negatione actionis, vel supponere potest tanquam diversos status ejus, saltem in hoc quod quamdiu est in actu secundo nequeat esse in actu primo tantum, seu in potentia ad agendum hac ipsa actione, vel alia ejusdem rationis respectu ejusdem termini ; et posito termino in actu cesset ex natura rei actio, ut productiva est termini, ita ut repugnet, quando terminus ponitur in actu completo essendi seu existendi, ut amplius maneat actio sub ratione productionis et influxus, quia esset actio, et non esset; esset ex suppositione ; non esset, quia nihil communicat termino, cum sit in actu completo essendi, et existens non possibilis.
Ita etiam perinde se habet forma in actu primo considerata, quia non est in actu primo, nisi respective ad hunc indivisibilem effectum, cui communicat suam entitatem: sicut ergo hic effectus ejus respective ad unam materiam totalem, et efficientem totalem, et ipsam formam jam recepit esse adaequate,ita ut amplius nequeat esse in potentia ad essendum, ita etiam forma inquantum est causa ejus reducitur ad actum adaequatum, ad quem tantum est in potentia ; alteri autem materiae nequit etiam seorsim communicare, nisi hunc indivisibilem effectum, quia eo posito, amplius non est in potentia ad alium communicandum, ergo neque forma, ut ejus causa, est in potentia respectu ejus. Per hoc idem patet disparitas inter causas extrinsecas et intrinsecas, quia illae causant non per communicationem propriae entitatis, sed per virtutem, et aliquid extrinsecum effectui, ideo effectus ipsorum multiplicari potest. Causae intrinsecae unicum indivisibilem effectum habent per communicationem sui, qui, ut recipit esse, jam amplius non est in potentia ad essendum. Ex quo patet ad rationem dubitandi super praemissa.
(d) Esto etiam quod daretur sibi consequens, etc. Admittendo etiam unam formam posse informare diversas materias, non sequitur quod una materia fiat altera ex ratione praemissa de ordine inter materiam et formam; materia ergo panis non fieret materia, quae prius erat corporis, alias non posset forma imprimi de novo materiae panis, nisi esset distincta, et in potentia ad ipsam formam: quod non est verum dicere de materia, quae est prius sub forma corporis, quia esse in actu et potentia sunt praedicata contradictoria.
(e) Item ista impressio formae corporis, etc. Probat argumento theologico per hunc modum, quo dicitur materia panis manere sub forma corporis, non salvari transubstantiationem, quia tunc magis esset generatio, quod argumentum urgetur etiam contra Durandum.
Duas alias propositiones ejusdem refellit ; primam, qua dicit Deum solum agere in materiam, ut est quid. Propositio falsa est in Philosophia. quia agens creatum educit formam substantialem de potentia materiae, et forma illa inducitur in materiam ut quid; et sic transubstantiatio, qua explicatur ab hoc auctore, etiam fieri posset virtute agentis naturalis, quantum scilicet ratio illa probat.
Secunda propositio, qua negat Deum agere per motum rejicitur, quin etiam reducitur ad oppositum, quia si causa secunda, ut instrumentum Dei tantum, agit et per motum, sic ageret ut movens motum. Deinde refellitur, quia si agens creatum agit per motum, ergo terminus producitur ab eo successiv: vel ergo Deus concurrit ad productionem immediatam termini, vel concurrit producendo pei motum, et successive,cum produci successive terminum, et non produci successive, sed instantanee, includant contradictionem. Vide Doctorem Quodlib. 10. artic. 2. in principio, ubi clarius explicat sententiam Aegidii in forma probante, eumque impugnat.