IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad primum pro Henrico num. 5. respondet, eos qui norunt explicare et defendere res fidei, habere alium habitum a fide ; hic tamen non est scientia, nec lumen medium, sed innititur lumini fidei, et non est alius ab habitu Theologiae, nisi loquamur de habitu dato Apostolis et Prophetis, et aliis, quos Deus specialiter illuminare voluit ; de quo dixi Scholio praecedenti. Solvit loca Augustini et Richardi in contrarium.
Ad aliud pro opinione secunda, quod hac scientia non pollent plurimi fideles, etc. dico quod simplices credunt omnia, quae Ecclesia, implicite, nec sciunt fidem explicare, nec defendere ; ideo illi qui hoc sciunt, habent habitum distinctum a fide, sed non alio lumine, quam sit fides, nec ille habitus innititur principiis evidenter notis in aliquo lumine ; isto tamen habitu non pollent plurimi fideles, quia ille habitus distinctus est a fide, non tamen est scientia, ut describitur a Philosopho, nec est scientia habenti fidem.
Ad omnes auctoritates Augustini, si essent mille de ista materia, quod sit tale lumen, in quo credibilia cognosci possunt ultra lumen fidei, audiat eum 15. de Trinit, cap. ult. Cum inconcusse crediderint Scripturis sanctis, tanquam veracissimis testibus, agant orando, quaerendo et bene vivendo, ut intelligant, id est, ut quantum videri potest videatur mente, quod videtur fide, hoc est videndo concordiam unius cum alio in Scriptura, sic ex conformitate intelligant utrumque.
Si aliquis velit adducere Richardum, quod non deficiunt demonstrationes de Trinitate probanda, dico quod verum est; desunt tamen nobis rationes necessariae ex principiis evidenter notis.; ideo dicit Philosophus primo Topicorum, quod demonstratio, vel est ex primis, sicut idem dicit primo Posteriorum; vel ex his, quae ex primis et veris et immediatis fidem acceperunt ; sed dico quod principia, quae habemus hic, non acceperunt fidem quoad nos, quamvis simpliciter acceperint fidem, sicut credimus ex primis et veris et immediatis ; ideo non possumus Trinitatem demonstrare, et hoc vult Richardus ibid. 1. de Trinit. cap. 4. Ad primum principale respondet Gregorius 26. homil. in octava Paschae, dicens quod aliud vidit et aliud credidit, vidit hominem et credidit Deum.
Sed contra hoc est secundum argumentum, quod Petrus et Joannes viderunt illum hominem crucifigi, et tamen de hoc est articulus. Si tenetur quod omnium articulorum sit una fides, potest dici, quod habuerunt fidem de aliis articulis, et ita credidissent ipsum esse crucifixum, si non vidissent; sed ex quo viderunt, non crediderunt pro tunc, nec unquam postea recogitando illius crucifixionem habuerunt fidem de ea, sicut nec dum viderunt intuitive, habebant tamen habitum, quo illud credidissent, si non vidissent.
Ad aliud, dico quod quando effectus sunt in aliquo simul incompossibiles, et causae eorum simul sunt incompossibiles in causando,
quia non possunt simul causare; sed si altera causat, alia non causabit, impedita a fortiori causa illius;cum igitur scientia et opinio sint simpliciter incompossibiles in eodem de eodem, si aliquis habeat primo opinionem de aliquo, et superveniat demonstratio, corrumpitur opinio ; si enim ambae causae sint in eodem, scilicet medium Dialecticum et demonstrativum, Dialecticum nihil faciet, impeditum a medio demonstrativo, ita quod nunquam effectus erunt simul, nec causae simul causabunt.
Ad quartum patet ex dictis, quod habet habitum, quo scit exponere sic vel sic distinctum a fide, sed non habet scientiam descriptam a Philosopho.
Ad quintum, dico quod si accipitur lumen utrobique in genere suo perfectum, bene procedit argumentum, et ideo in lumine gloriae habetur scientia de objectis proportionatis; sed sicut argumentum procedit, nihil valet, quia lumen naturale, in quo habetur scientia naturaliter, est supremum lumen et perfectissimum in suo genere, lumen fidei est infimum inter lumina supernaturalia, ideo non sequitur, si in hoc potest haberi scientia, et in illo.
Ad aliud dico, quod procedit de majoribus habentibus habitum, quo assentiunt veritati revelatae tantum, quantum homo in lumine naturali assentit primis principiis, vel conclusioni probatae ex illis, quae excludit omnem dubitationem ; sed illa certitudo non fuit in eis ex evidentia objecti; et quamvis aliquis posset forte demonstrare Deum non posse fallere, nec falli, quia potest probari naturaliter, sicut potest probari Deum esse, non tamen potest sciri, nec probari ab aliquo, quod Deus dederit nobis lumen supernaturale, in quo de revelatis non possumus falli, sed hoc credimus, quia dare tale lumen dependet ex mera voluntate Dei; hoc tamen oporteret ad hoc quod in lumine supernaturali haberetur scientia ex evidentia rei.
Ad aliud, concedo quod in credibilibus est aliquod primum et immediatum et necessarium, scilicet quod hic Deus sub propria ratione est trinus in personis et unus in essentia hac sub ratione hujus; sed ad illam propositionem immediatam non attingimus, quia nec terminos sub propriis rationibus eorum intelligimus, sed solum in conceptibus universalibus in illis propriis conceptibus inclusis virtualiter. Unde noscimus Trinitatem, secundum quod abstrahitur a Trinitate in numeris vel in rebus corporalibus numeratis , et concipimus Deum non sub propria ratione ejus in se, sed in ratione entis et causae ; et sic de aliis conceptibus generalibus, in quos devenimus ex conceptibus communibus sibi et creaturae.
Sed ad conceptus proprios Dei in se, sicut est deitatis, Trinitatis personarum et unitatis naturae, non devenimus in via clare, nec confuse, i sed intelligimus in communi quid essentia et quid personas, et postea credimus ibi esse tres personas et unam essentiam in tribus. Non igitur devenimus in credibilibus ad aliquam propositionem immediatam, quamvis aliqua sit talis in se, aliter nulla posterior esset, et ideo scientiam de credibilibus non habemus, sed oportet resolvere omnem conceptum, quem nos habemus, in plures conceptus partiales, antequam deveniretur ad conceptum simpliciter primum de essentia et personis.