De errore valentini circa incarnationem.
His autem et valentinus propinque de mysterio incarnationis sensit. Dixit enim quod christus non terrenum corpus habuit, sed de caelo portavit: et quod nihil de virgine matre accepit, sed per eam quasi aquaeductum transivit. Occasionem autem sui erroris ex quibusdam verbis sacrae Scripturae accepisse videtur. Dicitur enim Ioan. 3-13 nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo...p qui de caelo venit, super omnes est. Et Ioan. 6-38, dicit dominus: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Et I Cor. 15-47: primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo, caelestis. Quae omnia sic intelligi volunt ut christus de caelo etiam secundum corpus descendisse credatur.
Procedit autem tam haec valentini positio, quam Manichaeorum praemissa, ex una falsa radice: quia credebant quod haec omnia terrena a diabolo sint creata. Unde, cum filius dei in hoc apparuerit ut dissolvat opera diaboli, sicut dicitur I Ioan. 3-8, non ei competebat ut de creatura diaboli corpus assumeret: cum etiam Paulus dicat, II Cor. 6-14 quae societas lucis ad tenebras? quae autem conventio christi ad belial?
Et quia quae ab eadem radice procedunt, similes fructus producunt, in idem falsitatis inconveniens relabitur haec positio cum praedicta. Uniuscuiusque enim speciei sunt determinata essentialia principia, materiam dico et formam, ex quibus constituitur ratio speciei in his quae sunt ex materia et forma composita. Sed sicut caro humana et os et huiusmodi sunt materia propria hominis, ita ignis, aer, aqua et terra, et huiusmodi, qualia sentimus, sunt materia carnis et ossis et huiusmodi partium. Si igitur corpus christi non fuit terrenum, non fuit in ipso vera caro et verum os, sed omnia secundum apparentiam tantum. Et ita etiam non fuit verus homo, sed apparens: cum tamen, ut dictum est, ipse dicat: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Adhuc. Corpus caeleste secundum suam naturam est incorruptibile et inalterabile, et extra suum ubi non potest transferri.
Non autem decuit quod dei filius dignitati naturae assumptae aliquid detraheret, sed magis quod eam exaltaret. Non igitur corpus caeleste aut incorruptibile ad inferiora portavit, sed magis assumptum terrenum corpus et passibile incorruptibile reddidit et caeleste.
Item. Apostolus dicit, Rom. 1-3, de filio dei, quod factus est ex semine David secundum carnem. Sed corpus David terrenum fuit. Ergo et corpus christi.
Amplius. Idem apostolus dicit, Galat. 4-4, quod deus misit filium suum factum ex muliere. Et Matth. 1-16, dicitur quod Iacob genuit ioseph, virum mariae, de qua natus est iesus, qui vocatur christus. Non autem vel ex ea factus, vel de ea natus diceretur, si solum per eam sicut per fistulam transisset, nihil ex ea assumens. Ex ea igitur corpus assumpsit.
Praeterea. Non posset dici mater iesu maria, quod evangelista testatur, nisi ex ea aliquid accepisset.
Adhuc. Apostolus dicit, Hebr. 2-11 qui sanctificat, scilicet christus, et qui sanctificantur, scilicet fideles christi, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur eos vocare fratres, dicens: narrabo nomen tuum fratribus meis. Et infra: 14 quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Si autem christus corpus caeleste solum habuit, manifestum est, cum nos corpus terrenum habeamus, quod non sumus ex uno cum ipso, et per consequens neque fratres eius possumus dici. Neque etiam ipse participavit carni et sanguini: nam notum est quod caro et sanguis ex elementis inferioribus componuntur, et non sunt naturae caelestis. Patet igitur contra apostolicam sententiam praedictam positionem esse.
Ea vero quibus innituntur, manifestum est frivola esse. Non enim christus descendit de caelo secundum corpus aut animam, sed secundum quod deus. Et hoc ex ipsis verbis domini accipi potest. Cum enim diceret, Ioan. 3-13, nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, adiunxit, filius hominis, qui est in caelo: in quo ostendit se ita descendisse de caelo quod tamen in caelo esse non desierit. Hoc autem proprium deitatis est, ut ita in terris sit quod et caelum impleat: secundum illud Ier. 23-24: caelum et terram ego impleo. Non ergo filio dei, inquantum deus est, descendere de caelo competit secundum motum localem: nam quod localiter movetur, sic ad unum locum accedit quod recedit ab altero. Dicitur igitur filius dei descendisse secundum hoc quod terrenam substantiam sibi copulavit: sicut et apostolus eum exinanitum dicit, inquantum formam servi accepit, ita tamen quod divinitatis naturam non perdidit.
Id vero quod pro radice huius positionis assumunt, ex superioribus patet esse falsum. Ostensum est enim in secundo libro quod ista corporalia non a diabolo, sed a deo sunt facta.