CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem respondeo. Nunc Doctor respondendo ad quaestionem declarat intentionem suam, videlicet quod intellectio causatur ab intellectu et ab objecto, ut a duabus causis partialibus. Et primo dicit quod objectum non est totalis causa iritellectionis, sicut supra expositum est: et ad hoc adducit unam specialem rationem, quia si objectum esset totalis causa, non posset salvari imago in mente ut mens est, quia nihil ipsius mentis haberet rationem parentis, accipit enim hic mentem pro ipsa anima intellectiva; et vult quod in mente ut mens est, sit imago Trinitatis, ut patet per Augustinum 14. de Trinit. quia meminit sui, cognoscit se, et diligit se. Quaero ergo a quo ipsa cognitio est causata? Si dicis, quod non ab ipsa anima vel a parte intellectiva animae, sequitur quod in ipsa non sit imago, quia tunc non erit ibi prima pars imaginis, quae est parens, quae repraesentat Patrem, in quo est summa ratio parentis ; ergo anima concurrit active ad intellectionem. Sed de hoc prolixe patebit quaest. ult. praesentis dist. et in 2. dist. 16,
(b) Nec tota causa iritellectionis est anima intellectiva. Propter rationes factas contra opinionem primam, et ultra illas assignat etiam aliquas speciales.
Prima, quia si objectum non esset aliquo modo causa activa intellectionis, tunc actus intelligendi non esset similitudo objecti, quod patel, quia cognitio talis est determinata similitudo talis objecti, et repugnat sic, quod sit similitudo alterius objecti. Sequitur ergo, quod ipsa in essendo habeat esse, saltem partialiter a tali objecto, nam ex quo intellectus ex se uniformiter agit circa quodcumque objectum, non videtur quod possit dari uni actui intelligendi, quod sit similitudo magis unius objecti quam alterius. Sicut ergo species sensibilis, puta albedinis, sic est similitudo albedinis, quod non potest esse similitudo nigredinis, et hoc habet ab albedine causante ipsam speciem sensibilem ; sic videtur impossibile, quod unus actus intelligendi sit sic determinata similitudo alicujus objecti, quod nullo modo alterius, et non sit causatus ab objecto dante sibi tale esse.
Et nota, quod actus intelligendi non dicitur similitudo objecti in essendo, sed tantum in repraesentando, differenter tamen a specie intelligibili, quia aliter actus intelligendi est similitudo objecti, et aliter species intelligibilis, ut exposui in quaestione de specie intelligibili, in responsione ad quaestionem.
Si dicatur : Nonne actus intelligendi abstractive causatur a specie intelligibili,et non ab objecto relucente in tali specie? Dico, quod sic. Quomodo ergo actus intelligendi erit similitudo objecti, ex quo non causatur ab illo? Dico, quod sufficit quod sit causatus a specie intelligibili supplente vicem objecti, praecipue cum ipsa sit talis naturae, quod habet causare actum intelligendi similem objecto cujus.
est species ; est enim species intelligibilis causa determinati actus determinate repraesentantis praecise tale objectum.
Secunda ratio est ibi : Nec distingueretur essentialiter propter distinctionem ob -jecti.
Pro intelligentia hujus litterae, nota quod duplex est distinctio essentialis, sive aliqua dicuntur essentialiter distingui dupliciter. Uno modo formaliter et quidditate, ut homo et asinus distinguuntur essentialiter per rationes formales distinguendi, quae sunt de intrinseca ratione illorum, ut homo per rationale, et asinus per irrationale. Alio modo extrinsece et originative, sicut homo et asinus dicuntur distingui essentialiter per causas effectivas essentialiter distinctas causantes aliud et aliud esse; quando ergo cognitio hominis et cognitio asini dicuntur distingui essentialiter per hominem et asinum, tanquam per duo objecta specie distincta, non potest dici quod talis distinctio sit ab objectis ut tantum terminativis. Tum, quia objectum ut terminativum est posterius actu intelligendi ad quem terminatur, accipiendo objectum terminativum ut includit respectum quo actu terminat, et tunc non distinguerentur proprie essentialiter, sed tantum per aliquid posterius. Tura, quia de rigore sermonis aliquid distingui essentialiter per alia, vel est propter distinctas rationes essentiales in eis, vel propter distincta principia essentialiter nata causare essentialiter distincta. Si ergo istae cognitiones distinguuntur essentialiter per objecta, hoc erit tantum, quia illa objecta nata sunt causare tantum distinctas cognitiones essentialiter.
Tertia ratio est ibi : Hec esset simpliciter perfectior, etc. Et ratio est clara in littera. Sed in ista ratione occurrunt aliquae difficultates. Primo, quia diceretur quod cognitio hominis esset nobilior cognitione lapidis, quia esset distincta specie a cognitione lapidis, et nobilior species ex sua ratione formali, species enim se habent sicut numeri, ut patet 8. Met. t. c. 25.
Dico, quod si distinguerentur specie, inquantum producuntur ab anima ut a totali causa, tunc quaero a quo habent ut distinguantur sic? non quia terminantur ad diversa objecta, cum prius sint in se talia quam intelligantur terminari. Aut ideo distinguuntur specie, quia anima habet virtutem posse producere intellectiones objectorum species distinctas, et hoc non, quia tunc, vel omnes simul produceret vel nullam, patet, quia quando agens est dispositum et materia disposita, si est agens naturale, statim sequitur actio. Sed anima, per te, est talis causa et disposita, et ipsa etiam est passiva sive receptiva, et optime disposita, et respectu omnium intellectionum; ergo omnes in-.tellecliones producibiles simul erunt productae, vel nulla, cum non sit major ratio de una quam de alia ; si enim agens non potest simul producere distincta, puta ignis diversos ignes, hoc est, quia simul non habet materiam dispositam ad recipiendum ; et si haberet decem materias aeque dispositas et aequaliter sibi praesentes, vel simul produceret decem vel nihil, quia non esset major ratio de uno quam de alio; sequeretur etiam, cum sit activa mere naturaliter et passiva optime disposita, etiam respectu infinitarum intellectionum, quod simul intelligeret infinita, ut potest deduci ex his quae supra dixi dist. 2. quaest. 1. ubi probatur infinitas Dei.
Secunda difficultas est ibi: De dicto Philosophi, quod felicitas est in speculatione. Hoc non probat cognitionem esse nobiliorem, quia causata a nobiliori objecto.
Tum quia substantia separata non movet intellectum nostrum pro statu isto, de alio autem statu dubitavit Aristoteles. Tum quia tantum cognoscimus de illis communia nobis et illis, ut supra patuit in quaest. 1. prologi, et praesenti dist. quaest. 1. et cognitio illorum communium tantum causatur a sensibilibus, ut supra patuit praesenti dist. quaest. 1. 2. et 3. et sic non sequitur ista nobilitas propter causalitatem objecti, cum illud sit tantum sensibile. Si autem loquamur de statu alio, adhuc non sequitur, quia felicitas maxime nobilissima erit in speculatione primae substantiae, et illa non movet aliquem intellectam praeter divinum, ut probat Doctor q. 14. quodlib.
Dico salvo semper meliori judicio, quod phantasma, puta entis in actu entis absoluti, ut puta phantasma albedinis causat una cum intellectu agente speciem intelligibilem albedinis, et coloris, et qualitatis, et actus, et absoluti, et entis, ut supra exposui q. 1. praesentis dist. 2. q. 2. Similiter phantasma alicujus primi in alio genere causat similitudinem alicujus primitatis et superiorum. Similiter phantasma alicujus boni causat speciem intelligibilem boni talis naturae specifice et ultimo omnium superiorum, et sic de aliis. Et nota, quod species intelligibilis entis in se et primi talis, et bonitatis (cum non necessario includant imperfectionem, cum possint stare cum infinitate) potest dici nobilior specie intelligibili albedinis, quae de necessitate includit imperfectionem: species ergo intelligibilis entis (supponendo quod habeat speciem intelligibilem propriam) sic causat partialiter cognitionem abstractivam entis, quod non posset alia species intelligibilis causare ; et similiter species boni, et primi, et actus, et conjungendo ista simul causant cognitionem partialiter, puta entis primi, actus primi, summi boni, et sic de aliis, et sic concurrunt plures causae partiales. Si ergo tota cognitio esset ab anima, una cognitio non esset nobilior alia.
Dico secundo, quod si felicitas consistat secundum Aristotelem in speculatione substantiarum separatarum, et hoc quoad propria ipsarum ; si illae non concurrerent active, dando talem perfectionem cognitioni, cognitio illarum non esset nobilior cognitione lapidis, imo cognitio lapidis, posset esse nobilior si anima majori conatu ipsam producat, et si pro statu isto non moveant, tamen pro alio statu poterunt movere, loquendo de substantiis separatis aliis a prima. De alio autem statu dico, quod licet essentia divina non moveat naturaliter nisi intellectum divinum, tamen voluntas divina perfecte supplet vicem illius objecti causando partialiter, vel totaliter visionem divinae essentiae in intellectu Beati, etc.
(c) Quarta ratio, qua probat quod anima non sit totalis causa actus intelligendi est ibi: Videtur etiam, quod tunc esset infinita actioitas in intellectu, haec ratio patet hic, et ex his quae dicta sunt supra in dist. 2. quaest. 1.
Quinta ratio est ibi : Similiter non videretur, quomodo aliqua tota scientia virtualiter contineretur in objecto, si sola anima intellectiva haberet causalitatem respectu actus et habitus, et haec ratio supra exposita est in quaestione de specie intelligibili respondendo ad rationes Henrici. Concludit ergo Doctor quod intellectus et objectum sunt duae causae partiales intellectionis integrantes unam totalem, quia secundum Augustinum 9. de Trinit. ex cognoscente et cognito paritur notitia.
Tamen Doctor non vult, quod omne objectum intelligibile sit partialis causa mtellectionis, quia tunc entia rationis possent causare partialiter notitiam sui, et similiter relationes reales, et similiter negationes et privationes, et hujusmodi, cujus oppositum probatum est supra q, 3. praesentis dist. Debet ergo sic intelligi, quod ex cognoscente et cognito causatur notitia, ita quod causatur partialiter ab ipso cognito, vel saltem ab aliquo virtualiter, vel essentialiter continente ipsum, et in hoc supplente vicem talis objecti, ut prolixe exposui supra dist. praesenti quaest. 3.
(d) Qualiter autem hoc sit intelligendum distinguo de pluribus. Hic intendit declarare, quomodo objectum et intellectus concurrant ut duae causae partiales ad actum intelligendi. Declarat ergo primo quomodo dicuntur plures causae concurrere ad eumdem effectum. Et dicit, quod quaedam concurrunt ex aequo, sicut duo trahentes aliquod corpus. Et dicuntur concurrere ex aequo, quia sunt causae ejusdem rationis, ita quod una non dicuntur ex sua ratione formali principalis, et alia minus principalis, quia si virtus ut octo esset necessaria ad trahendam navem, si unum trahens haberet virtutem ut sex, et aliud ut duo, licet illud ut sex perfectius concurrat, et illud ut duo imperfectius, tamen hoc est in eadem virtute secundum speciem, licet in uno sit perfectior, et in alio imperfectior; et si virtus ut duo, augeretur ut sex, aeque perfecte traheret, et si haberet virtutem ut octo, solus sufficeret.
Sunt ergo concurrentes ex aequo, quia ut sic sunt simpliciter ejusdem rationis, et per consequens inter illas nullo modo est ordo essentialis, sic quod nec una dicitur ex sua quidditate formali perfectior alia, nec una dependet ab alia in agendo. Quaedam vero concurrunt, non ex aequo, sed habentes ordinem essentialem ad invicem, et hoc dupliciter ; vel sic, quod superior moveat inferiorem, ita quod inferior non agat nisi quia movetur a superiore, et tunc inferior habet virtutem illam qua movet a superiore. Exemplum, potentia motiva, quae est in manu, baculo et pila; si enim baculus movet pilam, hoc habet a manu actu movente baculum, et hoc modo Deus et homo sunt causae essentialiter ordinatae, quia homo non agit nisi in virtute Dei, et eo modo movet quo movetur a prima causa, et de hoc satis dictum est in isto primo dist. 2. parte I. contra Occham. Non credo tamen quod baculus habeat formaliter aliquam activitatem respectu motus pilae, sed tota activitas est a manu movente baculum, et utente ipso ut instrumento, sicut utens serra in scindendo lignum, de hoc in 4. dist. 1. quaest. 1. et 4. vide ibi, et quae etiam exposui. Sed homo habet propriam activitatem, propriam formam agendi, tamen in agendo dependet a prima causa, et quomodo hoc, vide supra dist. 2. et in 4. dist. 1. quaest. 1.
Sunt ergo aliquae causae essentialiter ordinatae, quarum una agit in virtute alterius, sic quod tota activitas est a superiore, ut dixi de movente pilam mediante baculo, et alia agit in virtute alterius, sic tamen quod habet activitatem et formam propriam respectu ejusdem effectus. Sequitur : Quandoque autem superior non movet inferiorem, nec dat ei virtutem, quia movet, sed superior de se, id est, ex sua ratione formali habet virtutem perfectiorem agendi, et inferior imperfectiorem, nec recipit virtutem istam a perfectiore. Exemplum, si mater ponatur habere virtutem activam in generatione prolis, ut ipse tenet in 3. dist. 4. illa potentia activa matris et potentia activa patris concurrunt ut duae causae partiales, ordinatae quidem, quia altera perfectior reliqua; non tamen imperfectior recipit suam causalitatem a perfectiore, nec tota illa causalitas est eminenter in causa superiore seu perfectiore, sed aliquid addit imperfectior in tantum, quod effectus non solum non potest esse perfectior a causa perfectiori plusquam ab imperfectiori, imo non potest plus esse a perfectiori tantum quam ab imperfectiori tantum, cum necessario ab utraque dependeat.
(e) Ad propositum objectum intelligibile praesens in se, ut in cognitione intuitiva, vel in specie intelligibili, ut in cognitione abstractiva, et pars intellectiva, non concurrunt, ut causae ex aequo ad intellectionem, etc. Dicit ergo Doctor, quod si intellectus et objectum concurrerent ad actum intelligendi, sicut duo homines trahentes navem ; si intellectus fieret perfectior, posset ex se solo causare intellectionem, si etiam objectum fieret perfectius, posset ex se solo causare intellectionem, cujus tamen oppositum experimur. Utraque ergo causa in suo ordine est perfecta, et si alia cresceret in infinitum, semper esset partialis causa intelleclionis objecti. Nec credo quod essentia divina, quamvis sit formaliter infinita, possit movere aliquem intellectum ut totalis causa intellectionis suae, dato per possibile vel per impossibile, quod possit movere intellectum creatum, semper enim intellectus creatus concurreret ut partialis causa, et ipsa similiter ut partialis causa, licet tamen principaliter.
Et si dicatur, nonne voluntas divina potest causare cognitionem Deitatis ut totalis causa?
Dico quod sic, non tamen posset causare in ratione objecti intelligibilis , cum objectum in ratione objecti intelligibilis tantum moveat potentiam naturaliter, ut communiter conceditur.
(f) Si arguitur contra istud, quod si in causis talibus essentialiter ordinatis neutra est perfectio alterius, vel ergo species intelligibilis non erit causa partialis intellectionis, vel si erit, non erit forma informans intellectum. Similiter, unius effectus per se oportet assignare unam causam per se, sive unam rationem formalem agendi ; sed intellectio, cum sit de novo causata, est effectus per se, ergo respondebit sibi una causa per se. Sed hoc totum intellectus habens speciem intelligibilem, est unum per accidens; ergo non potest esse ratio formalis producendi intellectionem.
Respondet Doctor. Ad primum, quod accidit speciei intelligibili, ut sit perfectio intellectus, non enim ex hoc dat intellectui aliquam perfectionem agendi, nec similiter recipit, et dat exemplum, quod clarum est in littera. Si enim species intelligibilis esset per se existens, et debile approximata intellectui possibili esset ratio formalis agendi, et sicut etiam patet de objecto praesente in se, quod est per se causa partialis intellectionis, et tamen non informat intellectum ; species ergo intelligibilis est per se causa partialis intellectionis ex sua ratione formali, quod modo perficiat intellectum accidentaliter, hoc sibi accidit.
Ad secundum dicit Doctor quod in ordine essentiali causarum, non oportet ponere unam per se rationem formalem causandi respectu unius effectus, imo quot sunt causae essentialiter ordinatae, tot sunt rationes formales causandi respectu ejusdem effectus. Et quando omnes simul concurrunt, possunt dici una causa lanium unitate ordinis, quia una ut prima, et alia ut secunda. Et posito, quod ultra unitatem ordinis una causa accidat alteri, hoc non convenit eis per se inquantum causa; sic in proposito, intellectus est per se causa partialis intellectionis, et similiter species intelligibilis, et dicunt tantum per se unitatem ordinis, quia una est principalis in agendo, et alia minus principalis, licet minus principalis non dependeat a principali in agendo , quod modo una accidat alteri, vel quod sit unita per accidens , hoc non convenit eis inquantum sunt per se causae.