IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Possibilitatem transubstantiationis esse ex plena obedientia utriusque extremi ad Deum. Item, productivam transubstantiationem non posse esse ad praeexistens, sed tantum adductivam ; contra hoc tria objicit et solvit. Transubstantiationem esse productivam tenent Thomistae, licet D. Thom. 3. p. q. 75. art. 3. et 4. ubi ista tractat, hoc non asserat. Vide Scot. quolib. 10. ubi videtur inclinare in productivam transubstantiationem ; et sic quidam Scotistae eum interpretantur, sed immerito, quia clare hic docet esse adductivam, quem sequuntur Major hic q. i. Rub. quaest. l.art. 3.Mayron. quaest, pen. Occliam q. 6. Petrus de Aliaco q. 6. Bonav. dist. 10. art. 2 q. 1. Marsil. q. 8. art. 2. concl. 7. 8. inclinat Alens. 4. p. q. 10. memb. 5. art. 3.
Quantum (a) ergo ad istum articulum dico, quod possibilitas conversionis panis absoluta in corpus Christi est ex plena obedientia utriusque termini respectu virtutis divinae. Sed est dubium speciale hic propter terminum ad quem praeexistentem, quia non videtur quod in praeexistens, et secundum esse pristinum manens, possit aliquid converti. Hic dici potest, quod est impossibile transubstantiationem partialem esse in praeexistens, quia illa est mutatio, per quam potentiale recipit actum quo prius caruit, et per consequens compositum ex illo potentiali, et illo actu, novum est, quia succedit privationi illius actus. Sed oppositum est in transubstantiatione totali, quia ibi non est mutatio, ut dictum est prius , et ideo non oportet terminum illius transubstantiationis sequi privationem, seu negationem oppositam suo esse.
Sed istud non sufficit, quia licet non oporteat terminum istius transubstantiationis esse novum propter rationem mutationis, sic ut bene deducitur, tamen videtur quod oportet ipsum esse novum, quia est terminus novae actionis. Nihil enim est terminus actionis proprie, scilicet de genere Actionis, quin per illam actionem accipiat esse, et hoc saltem secundum illud, secundum quod est formalis terminus actionis illius. Unde etiam Filius Dei, qui est terminus activae generationis Patris, per illam generationem accipit esse, et personam esse, et Deum esse, alioquin si nullum esse accipit per illam, non videtur esse intelligibile quomodo sit ibi aliquid terminans generationem, quae est actio de genere Actionis. Quod pro tanto dico, ad excludendum operationes, quae dicuntur aequivoce actiones ; illarum quidem terminum non oportet accipere esse, quia non sunt actiones de genere Actionis, sed sunt termini, ut dictum est dist. 3. primi libri.
Si dicas verum esse de termino actionis positivae; transubstantiatio autem non est nisi actio destructiva termini a quo, et in hoc magis est non actio ; hoc non videtur probabile, quia ipsa est inter terminos positivos, ita quod nec est creatio, nec destructio tantum. Potest dici (b), quod transubstantiatio (hoc stante quod sit inter terminos positivos, qui sunt substantiae) potest poni duobus modis intelligi. Uno modo quod sit ad substantiam, ut per ipsam accipientem esse: alio modo ut sit ad substantiam, ut per ipsam accipientem esse hic. Prima potest dici productiva sui termini ad quem ; secunda adductiva, quia per ipsam adducitur terminus, ut sit hic. Et sub aliis verbis potest esse, vel ad entitatem sui termini, vel ad praesentialitatem ejus alicubi. Transubstantiatio primo modo non potest esse ad substantiam quae praefuit, quia non videtur posse poni in substantiam manentem secundum esse suum antiquum; sed secundo, modo bene potest esse transubstantiatio in praeexistens, quia potest fieri de novo praesens hic, ubi fuit terminus a quo, manens tamen ubi erat prius.
Et si objiciatur quod ista secunda non est transubstantiatio, quia terminus ejus non est substantia ut substantia, sed est ista praesentia quae accidit substantiae, sola enim illa acquiritur per istam actionem. Et praeterea tunc erit terminus ad quem per transubstantiationem ali. cubi,ubi prius non fuit, cujus oppositum probatum est in dist. 10. quaest. 1. Et praeterea tunc quot essent hic praesentia, tot essent praesentialitates, et per consequens tot conversiones; multa autem sunt in Christo, quorum quodlibet est hic praesens; ergosunt multae conversiones.
Ad primum potest dici, quod substantia est terminus ipsius transubstantiationis secundo modo dictae, quia ipsa substantia succedit substantiae, non tamen habet esse substantiale novum, sed tantum praesentiam novam. Ad secundum dico, quod transubstantiatio primo modo dicta non facit terminum ad quem esse, ubi non praefuit, et ita debet intelligi con.lusio probata dist. 10. Sed transubstantiatio secundo modo dicta includit mutationem quamdam ad simplicem praesentiam circa terminum ad quem, et ratione istius bene potest terminus ad quem esse per illam, ubi non praefuit.
Ad tertium potest dici quod non est ibi, nisi unicum primo praesens, scilicet illud quod est primum signatum hujus signi. Alia autem praesentia vel sunt partes ipsius, vel concomitantia ipsum: conversio ergo est unica, quia unius substantiae panis prius praesentis istis speciebus, in unum corpus ut praesens eisdem.
Pro (c) ista via videtur esse ratio ista, quia eo modo terminus prior convertitur in terminum posteriorem, quomodo terminus posterior succedit termino priori; sed terminus posterior non succedit secundum esse simpliciter, sed secundum esse hic praesens pani praeexistenti: ergo nec panis convertitur, nec transit in corpus Christi, nisi seeundum esse hic praesens pani praeexistenti.
Si (d) dicas, quod absolute esse corporis succedit ipsi esse panis, quia corpus manet secundum suum esse simpliciter, pane desinente esse; contra, hoc non est succedere sicut terminum termino, quia sic Sol potest dici succedere cuicumque corrupto hic inferius, quia manet in suo esse, illo desinente esse.
Secundum (c) hanc viam potest teneri, quod termini istius transitus sunt incompossibiles eo modo quo terminant, quia sic non sunt simul, licet de potentia absoluta Dei possint esse simul ; sicut licet Deus possit facere aerem simul cum igne de potentia absoluta, et forte ex eadem materia, tamen ut aer succedit igni, sic sunt incompossibiles insimul essendo. Contra hoc videtur, quod non sit tantum una mutatio in proposito, quia per illam, qua corpus ut hic succedit pani ut hic, non desinit panis esse nisiut hic, et per consequens non desinit esse simpliciter ; ergo oportet dare aliam mutationem, per quam panis desinit esse simpliciter. Responsionem quaere.
Dici potest, ut dicit Doctor quaestione illa, an panis in conversione in Christi corpus annihiletur, ante solutiones argumentorum, quae in ordine est, q. 4. hujus dist. quod panis hac conversione desinit solum esse hic, et sic solum habet mutationem deperdilivam praesentiae suoe ut hic, et hoc primo virtute istius conversionis. Hanc consequitur alia deperdiliva, qua desinit esse simpliciter, et sic sunt duoe, sed tantum una primo unitate conversionis hujus.